Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 29
29. De multa prouidentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum ut nullus diuersas dignitates ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales reciperet contra sacrorum canonum instituta; alioquin et recipiens sic receptum amitteret et largiendi potestate conferens priuaretur. Quia uero propter presumptiones et cupiditates quorundam nullus hactenus fructus aut rarus de predicto statuto prouenit, nos euidentius et expressius occurrere cupientes, presenti decreto statuimus ut quicumque receperit aliquod beneficium habens curam animarum annexam, si prius tale beneficium optinebat, eo sit ipso iure priuatus, et si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur. Is quoque ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat cui merito uiderit conferendum; et si ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alium secundum statutum Lateranensis concilii 2 eius collatio deuoluatur, uerum etiam tantum de suis cogatur prouentibus in utilitatem illius ecclesie, cuius illud est beneficium assignare, quantum a tempore uacationis ipsius ex eo constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus decernimus obseruandum, addentes ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere presumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes tamen et litteratas personas, que maioribus sunt beneficiis honorande, cum ratio postulauerit, per sedem apostolicam poterit dispensari.
On this page