Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 30

1

30. Graue nimis est et absurdum quod quidam ecclesiarum prelati, cum possint uiros idoneos ad ecclesiastica beneficia promouere, assumere non uerentur indignos, quibus nec morum honestas nec litterarum scientia suffragatur, carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis. Vnde quanta ecclesiis dampna proueniant, nemo sane mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, precipimus ut pretermissis indignis assumant idoneos, qui Deo et ecclesiis uelint et ualeant gratum impendere famulatum fiatque de hoc in prouinciali concilio diligens inquisitio annuatim. Ita quod qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis, a conferendis beneficiis per ipsum concilium suspendatur, instituta in eodem concilio persona prouida et honesta que suppleat suspensi defectum in beneficiis conferendis; et hoc ipsum circa capitula que in hiis deliquerint, obseruetur. Metropolitani uero delictum superioris iudicio relinquatur ex parte concilii nunciandum. Vt autem hec salubris prouisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis sententia, preter conscientiam Romani pontificis aut proprii patriarche minime relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 30