Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 33
33. Procurationes que ratione uisitationis debentur episcopis, archidiaconis uel quibuslibet aliis, etiam apostolice sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium uisitationis impendunt; et tunc euectionum et personarum mediocritatem obseruent in Lateranensi concilio 1 diffinitam. Hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios, ut cum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggrauetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis uel personis que nondum fuerint de suis procurationibus aggrauate, ita quod numerus procurationum numerum dierum quibus huiusmodi moram fecerint non excedat; et cum aliqua non suffecerit per se ipsam, due uel plures coniunguntur in unam. Porro uisitationis officium exercentes non querant que sua sunt, set que Iesu Christi, 2 predicationi et exhortationi, correctioni et reformationi uacando ut fructum referant qui non perit. Qui autem contra hoc uenire temptauerit, et quod accepit reddat, et ecclesie quam taliter aggrauauerit, tantundem impendat.
On this page