Table of Contents
Only show available transcriptions
Fourth Lateran Council
Canon 34
1
34. Quia plerique prelati, ut procurationem aut seruitium aliquocl impendant legato uel aliis, plus extorquent a subditis quam exsoluant, et in eorum dampnis lucra sectantes, querunt predam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri penitus prohibemus. Quod si quis forte presumpserit, et sic extorta restituat et tantundem cogatur pauperibus elargiri. Superior autem, cui super hoc fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi executione statuti, canonice subiaceat ultioni.
On this page