Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 37

1

37. Nonnulli, gratia sedis apostolice abutentes, litteras eius ad remotos iudices impetrare nituntur, ut reus, fatigatus laboribus et expensis, liti cedere uel importunitatem actoris redimere compellatur. Cum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat quas iuris obseruantia interdicit, statuimus ne quis ultra duas dietas extra suam diocesim per litteras apostolicas, ad iudicium trahi possit, nisi de assensu partium fuerint impetrate uel expressam de hac constitutione fecerint mentionem. Sunt et alii qui, se ad nouum genus mercimonii conuertentes, ut uel sopitas possint suscitare querelas aut nouas immittere questiones, fingunt causas, super quibus a sede apostolica litteras impetrant absque dominorum mandato, quas uel reo, ne per eas laborum uel expensarum dispendio molestetur, aut actori, ut per eas aduersarium indebita uexatione fatiget, uenales exponunt. Cum autem lites restringende sint potius quam laxande, hac generali constitutione sancimus ut si quis super aliqua questione de cetero, sine domini speciali mandato, litteras apostolicas impe- trare presumpserit, et littere ille non ualeant et ipse tanquam falsarius puniatur, nisi forte de illis personis extiterit, a quibus non debet exigi de iure mandatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 37