Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 40

1

40. Contingit interdum quod cum actori, ob contumaciam partis aduerse, adiudicatur causa rei seruande possessio, propter rei potentiam siue dolum actor infra annum rem custodiendam nancisci non potest uel nactam amittit, et sic cum secundum assertionem multorum uerus non efficeretur post lapsum anni possessor, reportat commodum de malitia sua reus. Ne igitur contumax melioris quam obediens conditionis existat, de canonica equitate sancimus ut in casu premisso actor uerus consti- tuatur elapso anno possessor. Ad hec generaliter prohibemus ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum, quia non decet ut laicus in talibus arbitretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 40