Table of Contents
Only show available transcriptions
Fourth Lateran Council
Canon 42
1
42. Sicut uolumus ut iura clericorum laici non usurpent, ita uelle debemus ne clerici iura sibi uendicent laicorum. Quod circa uniuersis clericis interdicimus ne quis pretextu ecclesiastice libertatis suam de cetero iurisdictionem extendat in preiudicium iustitie secularis, set contentus existat constitutionibus scriptis, et consuetudinibus que hactenus sunt optente, ut ‘ que sunt Gesaris Gesari, et que sunt Dei Deo ’ recta distributione reddantur.
On this page