Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 52
52. Licet ex quadam necessitate praeter communem formam olim fuerit institutum ut in consanguinitatis et affinitatis gradibus computandis ualeret testimonium de auditu, cum propter breuem hominum uitam testes de uisu deponere non ualerent usque ad gradum septimum computando, quia tamen pluribus exemplis et certis experimentis didicimus, ex hoc multa pericula contra legitima coniugia peruenisse, statuimus ne super hoc recipiantur testes de cetero de auditu, cum iam quartum gradum prohibitio non excedat, nisi persone graues extiterint quibus fides sit merito adhibenda et ante motam litem testificata didicerint ab anti- ' quioribus quidem suis, non utique uno, cum non sufficeret ille si uiueret, set duobus ad minus, nec ab infamibus et suspectis, set a fide dignis et omni exceptione maioribus, cum satis uideretur absurdum illos admitti quorum repellerentur auctores. Nec tamen si unus a pluribus uel infames ab hominibus bone fame acceperint quod testantur, tanquam plures et idonei 1 testes debent admitti, cum secundum solitum ordinem iudiciorum non sufficiat unius testis assertio, etiam si presidali dignitate prefulgeat, et actus legitimi sint infamibus interdicti. Testes autem huiusmodi proprio iuramento firmantes, quod ad ferendum in causa ipsa testimonium odio uel amore, timore uel commodo non procedant, personas expressis nominibus uel demonstratione seu circumlocutione sufficienti designent et ab utroque latere singulos gradus clara computatione distinguant et in suo nichilominus iuramento concludant, se accepisse a suis maioribus que deponunt et credere ita esse. Set nec tales sufficiant, nisi iurati deponant se uidisse personas saltem in uno predictorum graduum constitutas, pro consanguineis se habere. Tollerabilius enim est aliquos contra statuta hominum copulatos dimittere, quam coniunctos legitime contra statuta Domini separare.
On this page