Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 53
53. In aliquibus regionibus quedam permixte sunt gentes, que secundum suos ritus decimas de more non soluunt, quamuis censeantur nomine christiano. Hiis nonnulli domini prediorum ea tribuunt excolenda ut, decimis defraudantes ecclesias, maiores inde redditus assequantur. Volentes igitur super hiis ecclesiarum indempnitatibus prouidere, statuimus ut ipsi domini talibus personis et taliter sua predia excolenda committant, quod absque contradictione decimas ecclesiis cum integritate persoluant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Ille quippe decime necessario sunt soluende que debentur ex lege diuina uel loci consuetudine approbata.
On this page