Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 1
firmiter credimus et simpliciter confitemur quod unus solus est uerus deus eternus immensus omnipotens incommutabilis incomprehensibilis et ineffabilis pater et filius et spiritus sanctus tres quidem persone set una essentia substantia seu natura simplex omnino. Pater a nullo, Filius autem a solo Patre, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque absque initio semper et fine. Pater generans, Filius nascens et Spiritus Sanctus procedens, consubstantiales et coequales, coomnipotentes et coeterni, unum uniuersorum principium, creator omnium inuisibilium et uisibilium, spiritualium et corporalium, qui sua omnipotenti uirtute simul ab initio temporis utramque de nichilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam uidelicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et demones alii a Deo quidem natura creati sunt boni, set ipsi per se facti sunt mali. Homo uero diaboli suggestione peccauit. Hec Sancta Trinitas, secundum communem essentiam indiuidua et secundum personales proprietates discreta, per Moysen et sanctos prophetas aliosque famulos suos iuxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem. et tandem unigenitus Dei Filius Iesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria ' semper uirgine Spiritus Sancti operatione conceptus, uerus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, uiam uite manifestius demonstrauit. Qui cum secundum diuinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis, qui etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus, descendit ad inferos, resurrexit a mortuis et ascendit in celum; set descendit in anima et resurrexit in carne, ascenditque pariter in utroque, uenturus in fine seculi iudicare uiuos et mortuos et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis. Qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus que nunc gestant, ut recipiant secundum merita sua, siue bona fuerint siue mala, illi cum diabolo penam perpetuam et isti cum Christo gloriam sempiternam. Vna uero est fidelium uniuersalis ecclesia, extra quam nullus omnino saluatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium 2 Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et uini ueraciter continentur, transubstantiatis pane in corpus et uino in sanguinem potestate diuina, ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo quod ipse accepit de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos qui rite fuerit ordinatus secundum claues ecclesie, quas ipse concessit apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. Sacramentum uero baptismi, quod ad inuocationem indiuidue trinitatis, uidelicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, consecratur in aqua tam paruulis quam adultis, in forma ecclesie a quocumque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per ueram semper potest penitentiam reparari. Non solum autem uirgines et continentes, uerum etiam coniugati, per fidem rectam et operationem bonam placentes Deo, ad eternam merentur beatitudinem peruenire.
On this page