Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 2

1

Dampnamus ergo et reprobamus libellum siue tractatum, quem abbas Ioachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum de unitate seu essentia Trinitatis appellans ipsum hereticum et insanum, pro eo quod in suis dixit Sententiis quoniam ‘ quedam summa res ’ est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et illa non est generans neque genita neque procedens.2 Vnde asserit quod ille non tam Trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo, uidelicet tres personas et illam communem essentiam quasi quartam, manifeste protestans quod nulla res est que sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus, nec essentia nec substantia nec natura, quamuis concedat quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non ueram et propriam, sed quasi collectiuam et similitudinariam esse fatetur,3 quemadmodum dicuntur multi homines unus populus et multi fideles una ecclesia, iuxta illud ‘ Multitudinis credentium erat cor unum et anima una 5 4 et ‘Qui adheret Deo unus spiritus est’.5 Item ‘Qui plantat et qui rigat unum sunt ’,6 et ‘ Omnes unum corpus sumus in Christo ’.7 Rursus in libro Regum ‘ Populus meus et populus tuus unum sunt ’.8 Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum uerbum inducit quod Christus de fidelibus inquit in Euangelio ‘ Volo, Pater, ut sint unum in nobis sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum ’.9 Non enim, ut ait, fideles Christi sunt unum, idest una quedam res que communis sit omnibus, set modo sunt unum, idest una ecclesia propter catholice fidei unitatem, et tandem unum regnum propter unionem indissolubilis caritatis, quemadmodum in canonica Joannis apostoli epistola legitur ‘ Quia tres sunt qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus; et hii tres unum sunt’,10 statimque subiungit ‘Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hii tres. unum sunt ’,n sicut in quibusdam codicibus inuenitur.12 Nos autem, sacro uniuersali concilio approbante, credimus et confitemur cum Petro quod una ! quedam summa res ’ est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, que ueraciter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul persone ac singillatim quelibet earundem. Et ideo in Deo Trinitas est solummodo, non quaternitas, quia quelibet trium personarum est illa res, uidelicet substantia, essentia seu natura diuina, que sola est uniuersorum principium, preter quam aliud inueniri non potest, et illa res non est generans neque genita neque procedens, set est Pater qui generat et Filius qui gignitur et Spiritus Sanctus qui procedit, ut distinctiones sint in personis et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, alius Filius et alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud, set id quod est Pater et Filius et Spiritus Sanctus idem omnino, ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab eterno Filium generando suam substantiam ei dedit iuxta quod ipse testatur ‘ Pater quod dedit michi maius omnibus est ’.13 At dici non potest quod partem sue substantie illi dederit et partem retinuerit ipse sibi, cum substantia Patris indiuisi- bilis sit, utpote simplex omnino. Set nec dici potest quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio quod non retinuerit ipsam sibi; alioquin desiisset esse substantia. Patet ergo quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam, et sic eadem res est Pater et Filius necnon et Spiritus Sanctus ab utroque procedens. Cum ergo Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem ‘ Volo, inquiens, ut ipsi sint unum in nobis sicut et nos unum sumus ’,14 hoc nomen ‘ unum ’ pro fidelibus quidem accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia, pro personis uero diuinis, ut attendatur indentitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait ‘ Estote perfecti sicut et Pater videtur celestis perfectus est ’,15 ac si diceret manifestius ‘ Estote perfecti ’ perfectione gratie, ‘ sicut Pater uester celestis perfectus est ’ perfectione nature, utraque uidelicet suo modo, quia inter creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. Si quis igitur sententiam uel doctrinam prefati Ioachim in hac parte defendere uel approbare presumpserit tamquam hereticus ab omnibus confutetur. In nullo tamen per hoc Florensi monasterio, cuius ipse Ioachim extitit institutor, uolumus derogari, quoniam et regularis est institutio et obseruantia salutaris, maxime cum idem Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandauerit apostolice sedes iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam 16 cui propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur se illam fidem tenere quam Romana tenet ecclesia que disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra.17 Reprobamus etiam et dampnamus peruersissimum dogma impii Amalrici,18 cuius mentem sic pater mendacii excecauit, ut eius doctrina non tam heretica censenda sit quam insana.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 2