Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 64
64. Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit ut uix aliquas sine pretio recipiant in sorores paupertatis pretextu, uolentes huiusmodi uitium palliare, ne id de cetero fiat, penitus prohibemus, statuentes ut quecumque de cetero talem commiserit prauitatem, tam recipiens quam recepta, siue sit subdita siue prelata, sine spe restitutionis de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regule, ad agendum perpetuo penitentiam, retrudenda. De hiis autem que ante hoc synodale statutum taliter sunt recepte, ita duximus prouidendum ut, remote de monasteriis que perperam sunt ingresse, in aliis eiusdem ordinis collocentur. Quod si propter nimiam multitudinem alibi forte nequiuerint commode collocari, ne dampnabiliter in seculo euagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensatiue de nouo, mutatis prioribus locis et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos et alios regulares decernimus obseruandum. Verum ne per simplicitatem uel ignorantiam se ualeant excusare, precipimus ut diocesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioceses publicari.
On this page