Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 65
65. Audiuimus de quibusdam episcopis quod, decedentibus ecclesiarum rectoribus, ipsas interdicto subiciunt nec patiuntur alios in eisdem institui donec ipsis certa summa pecunie persoluatur. Preterea, cum miles aut clericus domum religionis ingreditur uel apud religiosos eligit sepulturam, etiam si nichil loco religioso reliquerit, difficultates ingerunt et malitias, donec aliquid muneris manus contingat eorum. Cum igitur non solum a malo, set etiam ab omni specie mali sit, secundum Apostolum, 1 abstinendum, exactiones huiusmodi penitus inhibemus. Quod si quis transgressor extiterit, exacta duplicata restituat, in utilitates locorum in quorum fuerint solute dispendium, fideliter conuertenda.
On this page