Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 70
quidam sicut accepimus qui ad sacri undam baptismatis uoluntarii acceserunt ueterem hominem non exuunt omnino ut nouum perfectius induantur cum prioris ritus reliquias retinentes christianae religionis decorem tali commixtione confundant Cum autem maledictus sit homo qui terram duabus uiis ingreditur et indui non debeat lino lanaque contexta statuimus ut tales per praelatos ecclesiarum ab obseruantia ueteris ritus omnino compescantur ut quos christianae religioni libere uoluntatis arbitrium optulit salutifere coactionis necessitas in eius obseruatione conseruet cum minus malum existat uitium uiam domini non agnoscere quam post agnitam retroire
On this page