Text List

Praeambulum

Praeambulum

HJC DE SPJRJTV SANCTO AGJTVR, & prius, quod sit amor Patris, & Filij. DJSTINCTIO X.

"NVNC post Filij coaeternitatem", & c. Postquam Magister tractauit de persona patris, & filij, hic tractat de persona Spiritus sancti, & circa hoc tria facit, secundum quod tres sunt proprietates spiritus sanctti, spiratio, missio, & donum. Agit ergo primo de spiratione, secundo de mislione, & tertio de dono. Secundum facit 14. Praeterea diligenter. tertium dist. I8. Praeterea diligenter considerandum est. Circa primum facit quatuor. primo enim comparat spirationem ad suum terminum, spiritus sanctus emanat, vt amor. Secundo comparat ipsam ad principium inquirendo, Vtrum spiritus sanctus procedat a solo patre, vel simul a patre, & a filio. Tertio comparat eam ad modum, inquirendo, vtrum melius, & plenius procedat a patre, quam a filio. Quarto comparat ip sam ad suum disparatum, quod est generatio, & inquirit, quomodo generatio, & spiratio distinguantur. secundum facit dist. II. Hic dicendum. ter tium dist. 12. Item quaeritur. quartum dist. 13.

"Post hoc considerandum est". Circa primum tria facit. Primo namque ponit intentum, ostendendo, quod spiritus sanctus sit amor. Secundo inquirit, an esse amorem sit commune tribus personis, vel spiritui sancto proprium. Tertio redit ad intentum, ostendendo, spiritum sanctum esse amorem mutuum filij, & patris. Secundum facit ibi, Et ideo inquirendum. tertium ibi: Nunc vero quod incepimus. Dicit ita primo, quod disserendum est de spiritu sancto, & est tenendum in summa, quod est patris, & filij dilectio, siue charitas, siue amor, unde communem insinuat charitatem, qua inuicem se dili- gunt & filius, & pater, & ad hoc facit, quod dicit Joan. in sua Canonica 1. cap. 4. dicit enim, quod Deus charitas est, & si dixisset, quod Spiritus san ctus charitas est, clarior esset sermo.

Postmodum ibi: "Et ideo quaerendum". Magister inquirit, vtrum esse amorem sit commune, vel spiritui sancto proprium. & facit tria. Primo enim ostendit, quod est commune toti Trinitati, quamuis approprietur personae spiritus sancti, dicens, quod sicut pater, & filius, & spiritus sanctus dicuntur vna sapientia, ita omnes simul dicuntur vna charitas, nec tamen propter huiusmodi, inconuenienter spiritus san ctus charitas appellatur, sicut & verbum dicitur sapientia, quamuis omnes tres sint vna sapientia. charitas namque, & sapientia idem sunt, quia substantia, siue in patre, siue in filio, siue in spir. sancto, & tamem spiritui sancto appropriatur, quod charitas nũcupetur. Secundo ibi: Pluribus enim exemplis. Ma gister declarat, quod dictum est per exemplum, dicens, quod sicut legis nomine aliquando significantur omnia eloquia vereris testamenti, vt lo. 15. dicit Saluator, Vt impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, ibi: quod scriptum est in Psal. dicitur scriptum in lege: aliquando autem legis nomine Pentateuchus appellatur proprie, iuxta illud Io. I. Lex per Moysen data est. sic in multis similibus reperitur, quod nomina com munia appropriantur ex certa causa. & quia hoc clarum est, idcirco supersedendum est, in re namque aperta debet sermonis prolixitas euitari. Tertio ibi: Sicut ergo vnicum. Redit Magister ad ostenden dum, quod esse amorem, & est commune, & est spiritui sancto proprium, dicens, quod illa auctoritate I. Io. 4. Diligamus inuicem, quia dilectio ex Deo est. manifeste colligitur, quod in Deo est dilectio- quae est ex Deo, & ita Deus ex Deo, ex quo patet, quod spiritus sanctus est dilectio, quia Deus ex Deo; ad idem facit etiam quod scribitur ibidem. dicitur enim, quod in Deo manemus, quia de spi ritu sancto dedit nobis, ex quo infert Augustinus, quod spiritus sanctus est illa dilectio, quae est ex Deo.

Postmodum ibi: "Nunc vero, quod incepimus". Magister redit ad intentum, ostendendo, quomodo spiritui sancto congruit esse amorem, & facit duo. Primo enim declarat hoc secundum Ioannem, qui ait, quod spiritus sanctus est dilectio, quam habet pater in filium, & filius in patrem; & per Augustinum, qui ait, quod spiritus sanctus est sanctitas, seu vnio patris, & filij, quo seruat vnitatem spiritus in vinculo pacis. Et per eundem Augustinum, qui ait, quod spiritus sanctus est consubstantialis coniunctio, siue amicitia, siue charitas filij, & patris.

Secundo ibi: Hic notandum est. Magister huiusmodi appropriationis causam assignat, & rationem, dicens, quod non incongrue spiritus sanctus dicitur charitas. licet enim esse charitatem sit commune tribus personis: rationale namque est, vt illud, quod est commune patri, & filio, approprietur ei, qui est amborum communio, & ita spiritui sancto. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum