Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE PROCESSJONE TEMPORALJ SPJRJTVS sancti, quid videlicet in ea datur, & a quo.

DISTINCTIO XIIIJ.

Expositio textus.

PRAETEREA diligenter, &c. Postquam determinauit Ma gister de prima proprietate spiritus sancti, quae est aeterna spiratio, hic incipit tractare de secunda proprietate eiusdem spiritus, quae est processio temporalis. Et cir ca hoc duo facit. Inquirit enim primo de temporali processione, quid sit. Secundo vero, quot modis fit. secunda ibi dist. I6. Nunc de Spiritu sancto. Circa primum duo facit, quia processio spiritus sancti sortitur nomen Missionis, & Dationis, & nomen Processionis.

Primo ergo tractat de ea sub nomine Processionis, & secundo sub nomine Dationis, & Missionis. secunda ibi dist. 15. Hic considerandum est. Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit, spiritum sanctum temnos procedere, vel nobis dari, an videlicet illud poraliter procedere.

Secundo vero inquirit modum, quo dicitur in sit, quia eius dona donentur, vel quia ipsemet detur.

Tertio vero inquirit, vtrum secundum istum modum a viris sanctis procedat, vel detur. secunda ibi: Sunt autem aliqui. tertia ibi, Hic inquiritur. Circa primum tria facit, secundum quod auctoritate triplici probat, spiritum sanctum ex tempore procedere.

Primo ergo inducit auctoritatem Augustini, dicens, quod non solum spiritus sanctus aeternaliter a patre, filioque procedit, immo & temporaliter procedit ab vtroque ad sanctificandam creaturam, & hoc est, quod dicit Augustinus 15. de

Trinit. ait enim, quod spiritus sanctus non procedit de patre in filium, vt postmodum ad creaturam sanctificandam de filio procedat, sed ad sanctificandum simul exit, & procedit ab vtroque.

Secundo ibi: De temporali autem. inducit auctoritatem exponentis illud Ioan. I5. Cum venerit paraclitus. ait enim, quod cum spiritus sancti gratia datur, profecto mittitur a patre, & filio spiritus sanctus, proceditque a patre, & procedit a filio, quia eius missio, ipsa est processio, ex quibus verbis colligitur, quod cum missio sit pro- prietas temporalis, & processio erit aliquid temporale.

Tertio ibi: Hanc quoque temporalem. Magister inducit auctoritatem Augustini dicentis, quod cum Christus a mortuis surrexisset insufflauit in discipulos dicendo: Accipite spiritum sanctum, ostenderet procedere de seipso: haec autem processio referri debet ad temporalem donationem, quod patet ex his, quae subdit Augustinus ibidem. ait enim, quod post resurrectionem bis dedit Dominus spiritum sanctum, semel in terra, dum insufflauit in discipulos propter dilectionem proximi, & iterum de coelo in die Pentec. propter dilectionem. sic ergo patet, quod illa infuflatio processionem temporalem spiritus sancti denotabat.

Postmodum ibi: Sunt autem aliqui. inquirit, an ipsemet spiritus sanctus procedat temporaliter in nos, & detur ipsemet in nobis, aut procedant tan tummodo dona eius, puta gratia, & virtutes.

Et circa hoc quatuor facit, secundum quod quatuor auctoritates inducit, quibus probatur, quod non solum spiritus sancti dona, immo ipsemet spiritus sanctus, qui est Deus, in nos procedit, & in nobis.

Est ergo prima Augustini, qui dicit eundem spiritum sanctum datum, cum insufflauit Iesus, de quo mox ait: Ite baptizate in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, & subdit, quomodo Iesus non estt Deus, qui dat spiritum sanctum Deum

Secunda vero est Ambrosij, qui dicit, quod spiritus sanctus, qui est filius amoris, & illabitur sensibus, non est de substantia, seu natura corporalium, vel inuisibilium creaturarum, per quod innuit, quod spiritus, qui mentibus illabitur, non est creatura, sed Deus.

Tertia quoque auctoritas est eiusdem Ambro sij, qui dicit, quod spiritus sanctus, qui datus est nobis, non est mutabilis: omnis autem creatura es mutabilis, per quod aperte innuit, quod spiritus, qui datur hominibus, non est creatura, sed Deus.

Quarta deinde est Augustini, qui dicit spiritum sanctum esse donum tantum, & tale quatenus, & qualis est ipse, qui dat, vnde dicit, quod donum est aequale danti, & ita sequitur, quod est Deus, cum datur a Deo.

Postmodum ibi: Hic quaeritur. Magister inquirit, vtrum secundum hunc modum spiritus sanctus procedat, aut detur a sanctis viris. Et tria facit.

Primo enim inquirit, quid sit de facto, & determinat, quod spiritus sanctus ab hominibus non datur, nec donatur, quod probat ratione quidem, quia dari, vel mitti spiritum est procedere ipsum: nunc autem creator non procedit a creatura; & per consequens spiritus sanctus non datur ab hominibus, nec mittitur, nec procedit. auctoritate quoque August hoc confirmat, idem dicentis, quod nullus discipulorum Christi dedit spiritum sanctum; sed nec Simon Magus fuit ausus ab Apostolis postulare, quod cui imponeret manus acciperet spiritum sanctum, sed quod daretur sibi spiritus sanctus.

Secundo ibi: Et quod plus est. ostendit Magister, quod est de possibili, & determinat secundum au- ctoritatem Augustini, quod nulla creatura potest dare spiritum sanctum, nec vero etiam potuit Christus, inquantum homo.

Tertio ibi: Sed huic videtur contrarium. Magister obiicit contra praedicta, & dissoluit, dicens, quod huic videtur opponi, quod Apostolus ait ad Gal. 3. loquens de seipso interrogans, quis tri buit vobis spiritum, & operatur virtutes in vobis, per hoc innuens, quod ipse spiritum tribuisset; & respondet Magister, quod Apostolus intel lexit se tribuisse dispositiue, inquantum per praedicationem Apostoli Galatae fuerunt dispositi ad receptionem spiritus sancti, quem non ipse Apo stolus, sed Deus tribuit illis effectiue. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum