Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM SPJRJTVS SANCTVSA SEJPSO detur, cuius occasione agitur per totum de missione Filij.

DISTINCTIO XV.

Expositio textus.

HIc considerandum est, &c. Postquam Magister determinauit de processione temporali spiri tus sancti sub proprio proces sionis nomine, hic determinat de ipsa sub vocabulo mis sionis. Et circa hoc tria facit. Primo enim agit de missione spiritus sancti, de qua intendit principaliter, & secundo de missione Filij; & tertio inquirit, quare missio non conueniat patri. secunda ibi: Ne autem mireris. tertia ibi: Hic quaeritur, cur Pater.

Dicit itaque primo, quod hic considerari oportet, an spiritus sanctus detur, & mittatur a seipso, & videtur, quod non, quia mitti non est aliud, quam procedere: constat autem, quod spiritus sanctus non procedit a se. & respondet Magister, quod immo spiritus sanctus a seipso datur, & mittitur, & probat tripliciter.

Primo, quia Deus est, & inquantum Deus potest esse donum. donare ergo, & seipsum, cum donum, & datum sit.

Secundo vero, quia indiuisa sunt opera trium personarum, quod tamen non esset, si pater, & filius spiritum sanctum emitterent, ipse autem non mitteret seipsum.

Tertio idem ostendit auctoritate Augustini, qui dicit, quod ita datur spiritus, sicut donum Dei, & etiam seipsum det, sicut Deus, vnde infert Magister, quod si spiritus sanctus seipsum dare non posset, pater autem, & filius dare possent, aliquid possent pater, & filius, quod non posset spi ritus sanctus, & iterum sequeretur, quod aliquid operarentur pater, & filius, quod non operaretur spiritus sanctus, propter quod concludit, quod a seipso temporaliter mittitur, & procedit, & datur.

Postmodum ibi: Non autem mireris. Magister agit incidentaliter de missione Filij, & circa hoc tria facit.

Primo ostendit, filium esse missum, sicut & spiritum sanctum.

Secundo vero inquirit, a quo filius missus sit. Tertio, quo missus sit. secunda ibi: Et quod a Spiritu sancto. tertia ibi: Hic quaeritur, vtrum semel.

Dicit itaque primo, quod Augustinus probat de filio, & spiritu sancto, quod vterque sit missus; nam de spiritu sancto dicitur Ioan. 14. Quem mittet Pater in nomine meo. & iterum: Si abiero, mittam eum ad vos. de filio vero legitur, quod ipsemet ait Ioan. 16. Exiui a Patre, & veni in mundum. & ad Ga lat. 4. Misit Deus Filium suum factum ex muliere. ex quibus colligitur, quod vterque, filius videlicet, & spiritus sanctus missus sit: pater autem in nul- la scriptura legitur missus esse.

Postmodum ibi: Et quod a Spiritu sancto. Magister inquirit, a quo missus sit filius, & facit quatuor.

Primo enim ostendit, quod missus est a spiritu sancto, quod patet per verbum Isaiae scriptum c. 48. vbi dicitur: Nunc misit me Dominus, & spi ritus eius. Et per Ambrosium lib. 3. de spiritu sancto, qui dicit, quod pater, & spiritus miserunt filium. & subdit ibidem, quod datus est a patre, vt Isaias dicit: Filius natus est nobis, filius datus est nobis. datus est, audeo dicere, dicit Ambros. a spiritu sancto, quia & a spiritu missus est. Secundo ibi: Deinde ostendit. Magister probat, quod etiam filius datus est a seipso, & inducit verbum Ambrosij dicentis, quod datus est filius gratia Trinitatis, ita, vt filius etiam dederit se.

Tertio ibi: Qui autem a se. Probat etiam, quod filius missus sit a seipso, auctoritate August. qui ait, quod ipse seipsum misit, & respondit obiicien ti, quomodo pater eum misit, quod vtrumque verum est, quia & pater eum misit, & ipse seipsum misit, sicut pater eum sanctificauit, & ipse scipsum sanctificauit, & pater eum tradidit, & ipse seipsum tradidit, & pater eum suscitauit, & ipse seipsum suscitauit. Haec omnia leguntur in scriptura; vnde a simili, filius misit seipsum, vt missus fuit a patre.

Quarto ibi: Ex supradictis. Magister praedeter minatam recolligit, & arguit contra seipsum dicens, quod ex praedictis apparet, quod filius missus est a patre, & spiritu, & etiam a seipso. Sed huic videtur contrariari, quod ipse dicit Ioan. 4. A meipso non veni. & respondet Magister secundum Augustinum, quod ibi loquitur Christus secundum formam serui, in qua missus est, non secundum formam Dei, qua etiam misit seipsum.

Postmodum ibi: Hic quaeritur, vtrum semel. Magister inquirit, quomodo fit missio filij, & facit tria.

Primo enim ponit duos modos missionis, dicens, quod praeter illam aeternam generationem, quae ineffabilis est, duobus modis mittitur filius, primo quidem visibiliter, & sic missus est, dum in mundo apparuit carne indutus, de qua missione scriptum est, Exiui a patre, & veni in mundum. secundo vero inuisibiliter, dum cognoscitur, & percipitur mente. de qua missione scribitur Sapientiae 9. Et mitte illam de aedibus sanctitatis tuae, & a sede maiestatis tuae.

Secundo ibi: Ecce distincti. Magister assignat vnam differentiam inter hos duos modos missionis, & ait, quod secundum primum modum visibilem, missus est tantum semel in fine temporum, cum factus est homo, secundum vero alterum misssionis modum, mittitur continue ad homines, & angelos, cum in animas sanctas se transfert.

Tertio ibi: Praeterea nondum. Assignat secundam differentiam, & ait, quod per modum primum missionis, filius dicitur missus in mundum visibiliter, & corporaliter, secundum vero inui sibilem modum, non dicitur mitti in mundum, quia anima, prout veritatem percipit, iam non est in mundo, vnde nos secundum quod mente aliquid aeternum percipimus, in mundo non sumus.

Postmodum ibi: Hic quaeritur. inquirit Magi- ster, quare non conueniat patri mitti. Et circa hoc duo facit.

Primo enim respondit ad hoc, dicens, quod pater est principium totius Deitatis, propter quod debetur sibi auctoritas: mittens autem ha bet auctoritatem respectu eius, quem mittit, propter quod absurdissime diceretur, pater mis sus a filio, aut a spiritu sancto, cum filius ab eo sit genitus, & spiritus procedat ab eo.

Secundo ibi: Ideoque. Remouet quorumdam haereticorum errorem, qui propter hoc patrem maiorem filio putauerunt, quod pater non legitur missus, sed potius filium, aut spiritum sanctum misisse, & dicit Magister, quod hoc non est, quia pater sit maior, sed propter principij commendationem, vt innuatur, quod pater est principium totius Deitatis, vel quia numquam apparuit, sicut illi in uisibili creatura. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum