Praeambulum
Praeambulum
OSTENSO, QVOD ALJQVA PERSONARVM aliam non superat magnitudine, nunc ostendit, quod alia non excellit aliam potentia.
NVNC ostendere restat, &c. Postquam Magister probauit personas esse aequales in magnitudine, & perfectione, hic probat esse aequales in poten tia. & circa hoc duo facit.
Secundo probationes indacit, ibi: Nil inquit. Dicit itaque primo, quod nunc restat ostendere, quomodo vna persona aliam in potentia non excedat. est enim sciendum, quod non est poten tior pater, quam filius, aut vna persona, quam alia, nec iterum duae, vel tres simul sumptae potentiores sunt, quam singulae sigillatim acceptae.
Postmodum ibi: Nil inquit. Probationes inducit, & ponit tres probationes. secunda ibi: Item alio modo. tertia ibi: Hoc autem per similitudinem. Circa primum tria facit.
Primo namque inducit rationem, quae talis est, filius dicit Ioan. 16. & 17. quod omnia, quae ha bet pater, mea sunt. sed non omnia essent sua, nisi haber et potentiam, quam habet pater. ergo aequales sunt in potentia filius, & pater.
Secundo ibi: Cum autem hoc de potentia. Ponit Magister euasionem haeretici concedentis, quod filius habet patris potentiam, sed nihilominus potentior est pater. filius enim non dicit se habe re omnia, quae habet pater in eodem gradu. con tra istam ergo euasionem inducit replicationem, Augustini, dicentis, omnia, quae habet pater, ha bet filius, pater habet omnipotentiam. ergo filius habet omnipotentiam.
Tertio ibi: Animal inquit. Ponit secundam euasionem haeretici, dicentis, quod in hoc est filius impotentior patre, quia filius accepit a patre potentiam; pater autem a nemine, & refellit istam euasionem, concedendo, quod filius po tentiam accepit, sed negando, quod ex hoc non sequitur filium esse minorem in potentia, quia eandem omnipotentiam accepit.
Postmodum ibi: Item alio modo. Ponit secundam rationem, quae talis est, aut pater filium om nipotentem generare non potuit, aut potuit, sed non voluit; sed non potest dici, quod non potuit, quia infirmus esset, nec quod potuerit, sed noluerit, quia in intellecttu esset. ergo potuit, & voluit, & per consequens filium genuit omnipotentem.
Postmodum ibi: Hoc autem per similitudinem. Ponit tertiam rationem, dicens, quod in humanis ita videmus, quod si posset pater aequalem filium generare vtique generaret, immo & meliorem, & maiorem seipso, si posset: constat autem, quod Deus non potuit maius, vel melius seipso generare. relinquitur ergo, quod genuit sibi aequalem.
On this page