Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE NOMJNVM DJFFERENTJA, quibus vtimur loquentes de Deo.

DISTINCTIO XXJJ.

Expositio textus.

POST praedicta disserendum &c. Postquam Magister determinauit de vnitate essen tiae, & Trinitate personarum quoad ea, quae de ipsis intelligenda sunt, & tenenda quantum ad rem, hic de his, quae sunt confitenda quantum ad vocem. in- cipit enim hic tractatus de nominibus diuinis.

Et circa hoc Magister facit duo.

Primo enim tractat de nominibus diuinis in generali.

Secundo in speciali. secunda ibi: Praedictis autem adijciendum est de sequenti. Circa primum duo facit.

Primo enim ponit sex differentias nominum diuinorum.

Secundo assignat quasdam regulas de eis. secunda ibi: Sciendum est ergo. Circa primum duo facit.

Primo namque ponit tres differentias nominum diuinorum, dicens, quod nominum, quaedam sunt personalia ad personas distinctas pertinentia, quae sunt indicatiua proprietatis, vt generatio, filius, verbum, quaedam vero sunt vnitatem essentiae significantia, vt sapientia, veritas, virtus; quaedam autem similitudinaria intranslatiua, vt splendor, speculum, & character.

Secundo ibi: His adijciendum est. Ponit alias tres differentias, dicens, quod quaedam nomina sunt, quae dicuntur de Deo ex tempore, & relatiue ad creaturas, vt dominus, refugium, & crea tor, quaedam nomina, quae dicuntur ex tempore, sed non relatiue, vt incarnatus, & humanatus, quaedam autem collectine, vt hoc nomen Trinitas, quia de nulla persona dicit sigillatim. Postmodum ibi: Sciendum est ergo. Ponit Magi ster quasdam regulas circa nomina praedicta, & facit duo.

Primo namque assignat quinque regulas. Primam quidem, quod illa nomina, quae pertinent singulariter ad personas relatiuorum dicuntur adinuicem, sicut pater, filius, & donum.

Secundam vero, quae significant essentiae vnitatem, absolute dicuntur, & ad se, & similiter econuerso ea, quae absolute, & ad se dicuntur, substantialiter dicuntur.

Tertiam vero, quod ea, quae dicuntur relatiue, nullo modo indicant substantiam, nec substantialiter dicuntur.

Quartam quoque, quia quaecumque substantialiter dicuntur, & absolute non praedicantur pluraliter de omnibus tribus, sed singulariter. non enim Trinitatem dicimus esse tres Deos, sed vnum Deum, nec tres magnos, aut tres omnipotentes.

Quintam vero, quod huiusmodi nomina absoluta significant aliud. non enim aliud est esse magnum, & aliud esse simpliciter, & ob hoc non sunt ibi tres magnitudines, sicut nec tres essentiae, sed vna magnitudo in tribus, propter quod nomina essentialia dicant de personis singulis sigillatim, & de omnibus tribus simul, non pluraliter, sed in numero singulari.

Secundo ibi: Deus enim. Declarat, quod dictum est statim de nominibus essentialibus, quomodo non significant aliud, quam quandam ma teriam, & recapitulat ea, quae dicta sunt, & patet uisu. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum