Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE HOC NOMJNE, QVOD EST PERSONA: quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter, non singulariter in summa accipitur.

DISTJNCTIO XXJJJ.

Expositio textus.

PRAEDICTIS adijciendum est, &c. Postquam Magister determinauit de diuinis nomi nibus in generali, hic determinat de eis in speciali. Et circa hoc duo facit.

Primo namque tractat de nominibus personalibus, & de his, quae dicuntur ex tempore.

Secundo vero tractat de tribus specialibus no minibus, videlicet scientia, potentia, voluntate, quae requirunt specialem conceptum. secundum facit ibi, dist. 35. Cumque supra dixerimus. Circa primum duo facit.

Primo namque agit de nominibus propriis. Secundo de nominibus appropriatis, & translatiue dictis. secundum facit ibi, dist. 34 circa medium: Ex praedictis constat, quod sic esse. Adhuc circa primum facit duo.

Primo enim agit de nominibus personalibus propriis significantibus proprietates personarum. secundum facit ibi dist. 26. Nunc de proprietatibus. Circa primum tria facit.

Primo namque inquirit de hoc nomine, persona, quid significet in diuinis.

Secundo de hoc nomine, Trinitas, & de termi nis numeralibus.

Tertio redit ad nomen personae, inquirens, sub quo intendendo pluraliter praedicetur. secun dum facit dist. 24. Hic diligenter. tertium facit dist. 25. Praeterea considerandum. Circa primum tria facit.

Primo enim agit de hoc nomine, persona. Secundo de hypostasi, & substantia. Tertio recapitulat dicta. secunda ibi: Quod enim. tertia ibi: Iam sufficienter. Adhuc circa primum tria facit.

Primo namque personam excipit a regula su praposita, de nominibus significantibus substantiam.

Secundo probat, quod persona significet substantiam.

Tertio quoque contra hoc instat, & soluit. seounda ibi: Quam autem personam. tertia ibi: Ideo hic oritur. Dicit itaque primo, quod hoc nomen, persona, quod secundum substantiam dicitur, excipitur a regula data superius, secundum quod dicebatur, quod nullum nomem significans substantiam pluraliter praedicatur. manifestum est enim, quod persona dicitur in plurali: nam pater, & filius, & spiritus sanctus non sunt vna persona, sed tres personae.

Postmodum ibi: Quod autem persona. Probat, quit tou notnt sente e é ianiruinit quod ideo idem est essentiam, & personam esse: constat autem, quod esse significat substantiam.

Secundo vero, quod eodem lib. cap. 5. expresse dicit August. quod cum dicimus patris perpersonam, non aliud dicimus, quam patris substantiam.

Tertia quoque quia ibi dicit quod pater dicitur persona non ad filium, sed ad se, sicut ad se dicitur magnus, vel bonus.

Post modum ibi: Ideo hic oritur quaestio. Tertia ibi: Vnde hi, & alia. Circa primum tertia facit.

Primo enim mouet quaestionem, dicens, quod mirum est ex quo persona significet id ipsum, quod substantia, vel essentia, quare non dicimus, quod pater, & filius, & spiritus sanctus sunt vna persona tantum, sicut sunt vna essentia, vel substantia.

Secundo ibi: Quia volumus. Respondet ad hoc secundum Augustinum, quia inopia humani elo quij vrget, cum confiteamur in Deo Trinitatem, vt nomen, aliquod reseruetur, quod respondeatur interrogantibus, qui tres sunt, & cur non sunt tres dij, aut tres boni, dictum est, quod sunt tres personae; non vt illud proprie diceretur, sed ne haereticis vrgentibus penitus taceretur.

Tertio ibi: Sed quaritur. Magister resolutionem confirmat, per ea, quae accidunt inter Graecos, dicens, quod eadem necessitate, & eadem penuria laborantes Graeci, concesserunt, quod pater, & filius, & Spiritus sanctus, cum sint vna vsya, & essentia, sunt nihilominus tres hypostases, vel tres substantiae, accipiendo per substantiam, & hypostasim, quod nos intelligimus per personam.

Postmodum ibi: Qua necessitate. Mouet secundam quaestionem, dicens, quod dubium est, cum dicamus pluraliter in diuinis tres personas, cur non dicamus similiter & tres Deos, cum vtrumque significet substantiam, & aliquid commune tribus. & respondet, quod scriptura contradicit, ne dicamus tres Deos, quia dictum est Deuteronom. 6. Audi Israel, Deus tuus vnus est. de persona vero non obuiat, propter quod cum cogeremur adhibere aliquod nomen, quod pluraliter diceretur, magis fuit idoneum de nomine personae, quam de nomine Dei.

Postmodum ibi: Vnde haec, & alia. Mouet tertiam quaestionem, cur non dicimus patrem, & filium, & spiritum sanctum tres essentias, cum scriptura non contradicat, & respondet, quod magis esset propinquum ad hoc, quod confiterentur tres Deos.

Postmodum ibi: Quod enim de personis. Tractat Magister de his nominibus, hypostasis, & substantia, & dicit, quod simili necessitate Graeci cum confiteantur vnam vsyam, hoc est, vnam essentiam, confitentur tres hypostases, tres substantias, & possent etiam dici tria prosopha, quia prosopon idem est, quod persona.

Vltimo ibi: Iam sufficienter. Epilogat ea, quae dicta sunt Magister, dicens, Ex praedictis patet, qua necessitate dictum est, quod tres personae sunt in diuinis, & tamen non tres Dij, vel tres essentiae. hoc enim dictum non est, vt diuersitas intelligatur in Deo, in quo non est diuersitas, nec singularitas, sicut probat Magister octo auctoritatibus, quae patent in littera, & in fine con cludit, quod nec etiam multiplicitas est in eo, & inducit auctoritatem Ambrosij hoc dicentis. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum