Praeambulum
Praeambulum
QVOD SJGNJFJCETVR HJS NOMJNJBVS, vnus vel vna, duo vel duae, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctae, cum his vtimur de Deo loquentes.
HIc diligenter inquiri oportet, &c. Postquam Magister determinauit de hoc nomine, Persona, hic agit de hoc nomine, Trinitas, & gratia eius de cunctis terminis numerabilibus quid significent in diuinis.
Tertio inducit oppositionem. secunda ibi: Sed diligenter. tertia ibi: Non est praetermittendum. Dicit itaque primo hic oportet inquirere quid vnus, duo, tres, trinitas, vel pluralitas significent in diuinis. videmur enim hoc dicentes, numerum in Deo ponere quantitatis, & rerum multitudinem, quod poni non debet.
Postmodum ibi. Sed diligenter. Ponit solutionem Magister, & primo in generali, secundo in speciali. Secunda ibi. Cum enim dicitur. Dicit ergo primo, quod vsus horum verborum magis in troductus est ad remouendum, & excludendum a diuina simplicitate ea, quae in ipsa non sunt, quam ad aliqua ponendum.
Postmodum ibi. Cum enim dicitur. Solutionem istam prosequitur in speciali discurrendo per ista nomina. Et circa hoc facit octo.
Primo enim dicit, quod hoc nomen vnum, vel vnitas Deo attribuitur exclusiue, dicens, quod cum dicitur Deus vnus, excluditur multitudo Deorum, nec ponit aliquid circa Deum. vnum enim, quod est principium quantitatis, nullo mo do in Deo est, in quo nec numerus, nec quantitas poni potest.
Secundo ibi: Similiter cum dicitur. Dicit, quod significat hoc nomen vnum, quod additur alicui, immo id, quod cum dicitur, pater est vnus, vel quod vnus est filius, & per hoc significatur, quod non sunt multi patres, & multi filij in diuinis, nec aliquid aliud ponitur.
Quarto ibi: Item cum dicimus. Ostendit quid significat pluralitas, cum additur ad personas, dicens, quod cum dicimus plures personas, nihil ponere intendimus, sed singularitates, id est, solitudinem intendimus excludere a personis.
Quarto ibi: Iterum etiam. Ostendit quid significat trinarius, dicit, quod non quantitatem numeri, aut aliquam diuersitatem, sed intelligentiam ad patrem, filium, & spiritum sanctum dirigendam significamus. est enim sensus, cum dicimus tres personas, quod in Deo, non tantum pater est, nec tantum filius, nec tantum pater, & filius, imo simul cum istis spiritus sanctus.
Quinto ibi: Similiter cum dicimus. Ostendit quid significat hoc nomen duo, cum dicimus, quod pater, & filius sunt duae persone, & ait, quod hic non intendimus per hoc ponere speciem numeri, quae dualitas appellatur, sed intendimus significare, quod non tantum pater est persona, nec tantum filius est persona, sed quod pater, & filius quilibet sit persona.
Sexto ibi: Cum autem. Ostendit quod significatus distinctiuus dicens, quod cum dicimus personas distinctas, non quid distinctum intendimus ponere, sed sabellianam confusionem excludere, atque permixtionem.
Septimo ibi: Ita etiam. Ostendit quid significat discretio, & dicit, quod illud idem, quod distinctio. Addit autem, quod distinctio accipitur in diuinis: non autem diuersitas, aut diuisio, vel separatio secundum quod Ambrosius testatur.
Octauo ibi: Cum vero dicitur. Ostendit, quid significet hoc nomen Trinitas, & dicit, quod non speciem quantitatis discretae, quantitas ap pellatur, sed illud idem, quod significat tres, vt supra exponebatur.
Postmodum ibi: Hoc non est praetermittendum. Magister obiicit contra praedicta dicens, quod Isidorus lib. primo de summo bono, & septimo Ethymol. dicit, quod vnitas in diuinis simplex est, & singularis; Trinitas vero multiplex, & numeralis, & secundum hoc videretur, quod in Deo esset singularitas, & numerus, ac multipli citas, cuius oppositum dictum fuisset. Et respon det Magister ad hoc, quod non accipit Isidorus proprie numerum, aut singularitatem, sed eomodo, quo alij accipiunt trinum, & vnum. haec est sententia.
On this page