Text List

Praeambulum

Praeambulum

AN EASDEM PROPRJETATES ASSJGNENT Augustinus, & Hilarius: & an istae sint, quae dicuntur paternitas, filiatio, & spiratio.

DISTINCTIO XXVII.

Expositio textus.

HIc quaeri potest, &c. Postquam Magister determinauit de proprietatibus personali-- bus, prout exprimuntur per nomina paternitatis, filiationis, & spirationis, hic agit de eiusdem, prout exprimuntur per aliqua vocabula. Et circa hoc duo facit.

Primo enim agit de ipsis, prout exprimuntur per generationem, natiuitatem, & processionem.

Secundo agit de ipsis, prout exprimuntur per genitorem, genitum, verbum, imaginem secunda ibi: Hoc non est praetermittendum. Circa primum duo facit.

Primo namque ponit in quaestione, an paternitas, & generatio, filiatio, & nascibilitas, processio, & donum, seu spiritus sunt eaedem proprietates.

Secundo vero ponit responsionem. secunda ibi: Ad quod sine praeiudicio. Dicit itaque primo, quod hic oritur quaestio, an sint eaedem proprietates illae, quas exprimit paternitas, filiatio, & spiratio, cum illis, quas exprimunt generari, & procedere, & videtur, quod non, quia si eandem proprietatem importarent paternitas, & generare, quicquid esset pater genuisset, hoc autem non est verum; nam essentia diuina non genuit filium, & tamen est vere pater. ergo non est idem gignere filium, & esse patrem.

Postmodum ibi: Ad quod sine praeiudicio. Respondet ad hanc quaestionem, & tria facit.

Primo namque ponit respontionem, dicens, quod absque praeiudicio aliorum possumus dicere, quod haec vocabula proprietates casdem important, illae namque proprietates, quae dant effectum eumdem formalem, sunt proprietates eaedem, sed pater est pater, quia genuit, seu per generare secundum Augustinum, & secundum Hilarium est pater per paternitatem. ergo generare, & paternitas sunt eadem proprietas. & similiter potest de filiatione, & nascibilitate, seu generari, & de spiritu sancto, vel dono procedere.

Secundo ibi: Nec tamen videtur. Modificat praedictam responsionem, dicens, quod esse patrem, & genuisse filium aliqualiter differre videntur, quoniam pater videtur importare in suo significato non solum proprietatem, vel hypostasim, sed personam, generare, vel gigni solas relationes: & ideo conceditur, quod diuina essentia sit pater, hoc est suppositum generationis, non tamen conceditur, quod essentia generet, vel generetur, quia tunc solae notiones praedicarent, & esset sensus, quod essentia haberet filium, vel patrem, quod falsum est, quia proprietates huiusmodi, & notiones non determi- nant essentiam, sed solas personas, ideo non recipitur earum praedicatio de essentia, sed tantum de personis.

Tertio ibi: Illae enim proprietates. Probat aucto ritate Damasceni hoc, quod assumpserat, videlicet, quod proprietates sint determinatiuae, & distinctiuae personarum, & inducit auctoritates tres, quae in littera patent. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum