Praeambulum
Praeambulum
SECVNDA PARS. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet genitus, genitor, verbum, imago.
HIc non est praetermittendum, &c. Postquam Magister determinauit de proprietatibus personalibus, prout exprimuntur per generare, & generari, & similibus, hic determinat de eisdem, prout exprimuntur per verbum, & imaginem.
Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod ista nomina relatiue dicuntur, & quod proprietates denotant personam. Secundo vero quandam regulam vtilem elicit ex praedictis.
Secunda ibi: Et est hic aduertenda. Dicit itaque primo, quod genitor, genitus, verbum, imago, dicuntur relatiue, & sunt nomina personarum, & probat primo de genitore, & genito Au ctoritate Augustini de verbo vero, & imagine per 6. Auctoritates eiusdem, quae patent in litte ra, ex quibus concludit Magister intentum addens, quod eadem proprietate, seu notione persona media in diuinis dicitur verbum, & filius, & genitus, & imago.
Primo enim ponit illam, & ait, quod pro regula generali tenendum est quicquid de patre, & filio ad se dicitur, non dici de uno sine altero, sed de ambobus simul, & amborum substantiam demonstrare, sicut patet, quod nec pater est Deus sine filio, nec filius sine patre, sed ambo sunt vnus Deus, non sunt autem vnus pater, vel verbum, vel filius, vel imago.
Secundo ibi: Hic quaeritur. Mouet circa istam regulam quaestionem quandam, videlicet cum dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, & huiusmodi, quomodo illa nomina teneantur, quia si relatiue, falsa est regula, quoniam ambo sunt vnum lumen, si vero substantialiter, etiam fallit, quia simul ambo pater, & filius dici non possunt Deus de Deo, lumem de lumine, & respondet Magister, quod licet Deus, lumen, & sapientia, & similia semper significent substantiam, nihilominus ratione alicuius adiuncti accipi possunt pro relatiuis, vt cum dicitur Deus genuit Deum. habitudo enim accusatiui, super quem transit genuit, & habitudo nominatiui, de quo enunciatur denotant, quod Deus pro vna persona teneatur, & Deum pro alia, similiter etiam, cum dicitur Deus de Deo praepositio de, quae denotat originem passiuam determinat Deum ad standum pro relatiuo, & idem intelligendum est, cum dicitur Deus natus, vel mortuus, vel passus. stat enim ibi Deus, non pro essentia, sed pro filij persona.
Tertio ibi: Et est sciendum. Ponit quoddam notabile circa praedicta, dicens, quod aduertendum est, quod secundum nomina substātiae vna persona dicitur illud de illo, vtpote Deus deDeo, lumen de lumine, licet ibi illa nomina teneantur pro relatiuis, non tamen sub illis nominibus relatiuis dici potest illud de illo. vndenon dicimus verbum de verbo, vel filium de filio, & huius ratio est, quia non est in diuinis, nisi vnus filius, & vnicum, haec est sententia.
On this page