Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM PATER, VEL FJLJVS SPJRJTV sancto diligat, cum diligere idem Deo sit, quod esse.

DISTINCTIO XXXIJ.

Expositio textus.

HIc oritur quaestio, &c. Postquam Magister determinauit de nominibus communibus appropriatis personis, hic mouet quasdam dubitationes, habentes ortum ex praedictis. Dictum est enim statim in fine superioris distinctionis, quod spiritus sanctus est amor, quo pater diligit filium, & filius diligit patrem; vnde oritur dubium, vtrum haec sit concedenda, Pater, & filius diligunt se spiritu sancto. Et circa hoc tria facit.

Primo namque mouet hanc quaestionem, & su perficialiter tractat eam.

Secundo vero mouet vnam aliam similem. Tertio ex illa redit ad inquirendum magis di ligenter priorem. secunda ibi: Praeterea diligenter inuestigari oportet. tertia ibi: Praeterea diligenter notandum. Circa primum duo facit.

Primo enim mouet quaestionem, dicens, quod merito quaeritur, vtrum pater, vel filius per spi ritum sanctum, vel spiritu sancto se diligant. & videtur, quod sic, auctoritatibus multis. Sed in oppositum est, quod cum diligere, & esse sint idem in Deo, sicut Augustinus dicit 15. de Trinitate, quod secundum essentiam Deus est sapiens, & diligens; sequitur, quod si pater, vel filius diligit per spiritum sanctum, habeant esse per spiritum, & quod non tantum diligant per essentiam, sed etiam per donum suum: quae absona videntur.

Secundo ibi: Huic quaestioni. Magister superficialiter respondet, dicens, quod pater, & filius diligunt se non solum essentia sua, immo & dono proprio suo, videlicet spiritu sancto, & hoc probat duabus auctoritatibus Augustini, quae patent in littera.

Postmodum ibi: Praeterea. Mouet similem quaestionem huic, videlicet, vtrum pater sit sapiens sapientia genita. Et circa hoc quatuor facit, secundum quod mouet quatuor dubitationes.

Primo ergo quaerit, vtrum pater sit sapiens sapientia, quam genuit: & videtur, quod sic. quia dicit Apostolus prima ad Corinth. primo, Christum esse Dei virtutem, & Dei sapientiam, sed dicendum ad hoc, secundum Augustinum, septimo de Trinitate, quod hoc concedendum non est. Idem enim est patri esse, quam sapere; certum est autem, quod non per sapientiam, quam genuit. ergo nec sapit per sapientiam illam.

Secundo ibi: Poshaec quaeri solet. Mouet Magister secundam quaestionem, an saltem filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita. si enim sapientia genita, sequitur, quod non est sapiens illa sa pientia, qua pater est sapiens, cum pater per sapien tiam ingenitam sit sapiens. si vero non sit sapiens sa pientia genita, non erit sapiens per seipsum, cum fi lius sit sapientia genita. Et respondet Magister, quod vna, & eadem sapientia est in filio, & in patre, sed in patre est a se, in filio vero a patre, & ita potest concedi, quod pater est sapiens sapientia ingenita; filius vero sapientia genita: nec tamen sapientia ista est alia ab illa, sicut pa ter est Deus ingenitus, & filius Deus genitus; & tamen non sunt duo Dij.

Tertio ibi: Quaeri autem solet. Mouet tertiam quaestionem, dicens, quod ab aliquibus quaeri solet, vtrum filius sit sapiens se ipso, vel per se ipsum. & respondet, quod si ly, per, notat causam formalem, concedendum est, quod filius per essentiam suam est formaliter sapiens; si vero notet principium originans, dicendus est sapiens non a se, sed a patre, sicut nec est a se, nec agit a se, & ad hoc inducit auctoritatem Hilar. quae in littera patet.

Quarto ibi: Post hoc a quibusdam. Mouet quartam dubitationem, dicens, quod quaeritur a quibusdam, vtrum sint duae sapientiae in diuinis, vna quidem ingenita, & alia genita. & videtur quod sic, quia pater est sapiens sapientia ingenita, non tamen sapiens sapientia genita. ergo sunt duae sapientiae; & respondet, quod non est nisi vna sapientia, tamen diuerso modo: nam cum dicitur sapientia genita, intelligitur perso na filij, & cum dicitur sapientia ingenita, intelligitur persona patris, & tamen vtraque est vna sapientia communis, & idem intelligi oportet de amore procedente, & amore patris, & filij, quia non sunt duo amores, sed est vna tantum dilectio, quae non est aliud, quam essentia ipsa Deitatis.

Postmodum ibi: Praeterea diligenter. Redit ad soluendam quaestionem, primo propositam, & facit duo.

Primo ponit difficultatem eius, dicens, quod sicut non conceditur, quod pater sit sapiens sapientia, quam genuit, sic videtur non esse coneedendum, quod pater, & filius se diligant dilectione, quae ab ipso procedit: & ita, quod non diligunt se spiritu sancto, alioquin essent ipso spiritu sancto, & per consequens non procederet ab eis.

Secundo ibi: Difficilem hanc fateor. Magister respondens ad quaestionem dicit, quod cum de rebus Dei sermo sit, & concedamus sibi cognitionem dictis, quod eius pia veneratione falleremur: & sic relinquit quaestionem insolutam, addens, quod ad erroris exclusionem debet intelligi, quod pater, & filius sic diligunt se spiri tu sancto, quod etiam diligunt se per essentiam suam: haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum