Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM PROPRJETATES PERSONARVM sint ipsae personae, vel Deus, id est diuina essentia.

DJSTJNCTIO XXXJJJ.

Expositio textus.

POST praedicta, &c. Postquam Magister determinauit de proprietatibus psonalibus, & ceteris nominibus relatiuis, in hac parte comparat ea ad essentiam, & personas. Et circa hoc duo facit. Primo namque proprietates comparat ad es sentiam, & personas.

Secundo vero, gratia huius, comparat personas ad essentiam, & econuerso. Secunda ibi: dist. 34. Praedictis autem est adijciendum. Circa primum duo facit.

Primo namque determinat catholicam veritatem. Secundo ex hoc reprobat haereticam prauitatem, se in oppositum extollentem. Secunda ibi: Hoc autem aliqui negant. Adhuc circa primum facit tria.

Primo namque ostendit, quod proprietates sunt in personis, dicens, quod hoc nemo audet inficiari, cum aperte clamet auctoritas, quod in personis est proprietas, & in essentia vnitas.

Secunda ibi: Cum ergo proprietates. Ostendit Magister, quod proprietates sunt personae, & personae proprietates, & adducit ad hoc Hiero nimum, qui ait, quod tres personas expressas sub proprietate, siue nominum proprietates, hoc est personas, vel vt Graeci exprimunt hypostases, hoc est subsistentias, confiteamur. adducit etiam ad hoc auctoritates supra positas distin. 8. per quas probatur diuina simplicitas: ex eisdem enim sequitur, quod proprietates sint ipsae personae, quia tolleretur simplicitas earundem.

Tertia ibi: Quod enim proprietas. Ostendit, quod essentia diuina sint ipsae proprietates, & e conuerso per tres auctoritates Hilarij, quae patent in littera.

Postmodum ibi: Hoc autem aliqui negant. Elidit Magister haereticorum perfidiam contrariam veritati praecedenti. Et duo facit.

Primo enim ostendit motina haereticorum, quae innituntur rationi, esse inania.

Secundo vero idem ostendit de auctoritatibus, quibus suum errorem fulciri nituntur. Secunda ibi: Verumtamen nondum desistunt. Circa primum tria facit, secundum tres replicationes haereticorum, & tres responsiones ipsius.

Primo ergo ponit ad instantiam primam hae reticorum, dicens, quod aliqui concedunt quidem proprietates esse in personis, vel in diuina essentia, non tamen esse interius, sicut bonitas, & iustitia, &c. quae de Deo substantialiter dicuntur, sed extrinsecus esse affixas, & per consequens non esse ipsam diuinam essentiam, vel personas: & ratio illorum est, quod personae distinguuntur proprietatibus; idem autem a seipso, non distinguitur. sed respondet Magister, quod immo personae se ipsis differunt, vt testatur Hie ronimus; & propter hoc inducit aliam rationem haereticorum, quae multo fortior est. arguunt enim, quod personae sunt vnum in essentia, sed proprietates sunt diuina essentia. ergo personae sunt vnum in proprietatibus, & per consequens non realiter distinguuntur. Respondet ad hoc Magister ex auctoritate Hilarij, declarans, quod in tanta difficultate debemus pietati fidei ingenia subiugare. & patet auctoritas in littera.

Secundo ibi: Caeterum haereticorum. Ponit Magister replicationem dicens, quod haeretici sic arguunt: Quod habet in se paternitatem, & filiationem, est Pater, & Filius; generat, & generatur. sed secundum rem, eadem res, scilicet diuina essentia, est in se, habens paternitatem, & filiationem; ergo eadem res generat, & generatur, & est sibi Pater, & Filius, quod est omnino absonum, & incidens in haeresim Sabellianam. Respondet enim Magister, quod paternitas, & filiatio aliter sunt in diuina essentia, & aliter in personis. sic enim sunt in diuina essentia, quod eam non determinant, nec distinguunt: & ideo non potest dici, quod eadem res sit sibi ipsi Pater, & Filius, & generet, & generetur. in personis sic sunt, quod illas determinant, & distin- guunt, & idcirco alia est persona generans, alia est generata.

Tertio ibi: Sed forte quaeres. Ponit Magister replicationem, dicens, quod adhuc restat dubium, quomodo proprietates sint in essentia, & eam non determinent, nec distinguant: & respondet, auctoritate Hilarij, quod hoc excedit humanam intelligentiam. & ideo cessare debet dolor quaerelarum; & est pulchra auctoritas, quae patet in littera.

Postmodum ibi: Verumtamen non dum desisunt. Respondet Magister ad auctoritates, quibus errorem suum fulcire nituntur. Et facit duo. Primo enim inducit auctoritatem Augustini super Psal. 6s. qui dicit, quod cum pater est, non illud est, quod est, eo enim, quo Deus est, substan tia est: at vero quod pater est, non substantiae est, non quod pater est, sed refertur ad Filium. ex quibus videtur sequi, quod paternitas non sit substantia: & respondet Magister, quod Aug. intelligit, quod non ex eo, quo Pater est Pater, substantia est, quia proprietate generationis est pater, qua subitan tia non est, non tamen negat proprietatem esse substantiam. vnde non est Pater essentia, sed notione.

Secundo ibi: Item alijs verbis. Inducit auctoritatem aliam Augustini, positam 7. de Trinit. c. 5. qui dicit, quod verbum, secundum quod est sapientia, & essentia, est hoc, quod pater; secundum autem quod est verbum, non est, quod Pater, ex hoc sic arguitur: verbum, in eo, quod verbum, non est illud, quod pater est; sed illud, quo pater est. est diuina essentia, ergo verbum, in co, quod verbum, non est diuina essentia. & respondet Ma gister, quod licet secundum quod verbum, non sit hoc, quod pater, est proprietas tamen, qua verbum est diuina essentia. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum