Text List

Praeambulum

Praeambulum

OPJNIO QVORVMDAM NON IDEM ESSE Personam, & essentiam, vel naturam, dicentium, et eandem essentiam non posse esse Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum.

DISTINCTIO XXXJJJJ.

Expositio textus.

PRAEDICTIS autem adijciendum, & c. Postquam Magister comparauit proprietates ad essentiam, & personas, hic comparat essentiam ad personas. & circa hoc duo facit.

Primo enim inquirit, an essentia praedicetur de personis in recto.

Secundo vero inquirit, vtrum possit de ipsis dici in obliquo. secunda ibi: Hic considerandum est. Circa primum duo facit.

Primo enim ponit errorem quorumdam, & eorum motiuum.

Secundo vero remouet ipsum. secunda ibi: Hoc quidem dicunt. Circa primum tria facit.

Primo namque proponit errorem quorumdam, dicens, quod aliqui peruersi sensus homines, in tantam insaniam sunt prolapsi, quod dixerunt Dei naturam non esse hypostases, seu personas.

Secundo ibi: Dicentes. Inducit rationem eornm, quae talis est: si diuina essentia esset pater, & filius, eadem res esset pater, & filius, sed hoc dici non potest sine confusione personarum, ergo nec aliud poni potest.

Tertio ibi: Idemque testimonium. Inducit auctoritatem Hilarij, per quam suum errorem confirmat, dicit enim Hila. quod non est idem natura, & res naturae, sicut non est idem homo, & quod hominis est. & concludit, quod secundum hoc non est idem Deus, & quod Dei, sed res naturae sunt personae; Deitas vero est ipsa natura. ergo videtur, quod diuina essentia non sit ipsae personae.

Postmodum ibi: Hoc quidam dicunt. Remouot errorem illorum. Et circa hoc tria facit.

Primo namque dat verum intellectum Hilarij. Secundo vero confirmat veritatem, oppositam praedicto errori.

Tertio quoque respondet ad rationem erroris. secunda ibi: Non ergo secundum corporales modos. tertia ibi: Nec tamen dimittemur. Circa primum duo facit.

Primo namque ex dictis Hilarij verum intellectum recolligit, dicens, quod ex verbis ipsius patet, quod spiritus sanctus est res patris, & filij, tamquam res naturae, & idem spiritus est na tura Dei. ex quo patet, quod non est distinguen dum in Deo inter naturam, & rem naturae, sed tantum in creaturis: nec intentio Hilarij est ista dicere, nisi de creaturis.

Secundo ibi: Ad naturam ergo. Ostendit hanc esse Hil. intentionem dicens, quod ex hoc patet, quod loquitur de creaturis, quia exempla ponit deipsis. quod enim addit, & secundum hoc non est idem Deus, & quod Dei est, non dicit Hilarius asserendo, sed tamquam absonum, concludendo, si quis de Deo velit ita sentire, sicut reperitur in creaturis.

Postmodum ibi: Non ergo. Confirmat Magister veritatem oppositam errori praedicto, indu cens auctoritatem Hilarij, qui dicit, quod ea, quae Dei sunt, vtpote personae, non aliud sunt, quam ipsae. Inducit etiam auctoritatem Augustini, quae superius posita fuit dist. 4. cap. 2.

Postmodum ibi: Non tamen diffitemur. Respondet ad rationem, per quam suum errorem praefati haeretici nixi sunt confirmare, dicens, quod licet essentia sit quid commune tribus personis, nihilominus sic est tres hypostases, aut personae, quod ipsae non tantum differunt secundum intel ligentiae rationem, immo suis proprietatibus naturae realis: & hoc confirmat auctoritate Augustini, posita super psal. 68.

Postmodum ibi: Hic considerandum est. Inquirit, vtrum essentia praedicetur in obliquo de personis. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit dubium, dicens, quod con siderandum est, vtrum essentia comparetur ad personas in obliquo, ita vt possit dici essentia trium personarum, aut tres personae vnius essentiae, vel Deus trium personarum, vel tres per sonae vnius Dei.

Secundo ibi: In his locutionibus. Respondet Ma gister, quod in concedendo has propositiones consuetudo Sanctorum, & auctoritas est sequen da. non legitur autem in dictis Sanctorum haec propositio: Deus trium personarum. vel illa: Tres personae vnius Dei. & hoc factum est, quia videretur notari seruitus, vel subiectio personarum respectu Dei.

Postmodum ibi: Ex praedictis patet. Sequitur pars superius condiuisa, quia postquam Magister determinauit de nominibus essentialibus, & personalibus, hic determinat de nominibus significantibus substantiam, quae ex quadam appropriatione significant personas. Et circa hoc tria facit.

Primo enim dicit, quod potentia, sapientia, & bonitas significant substantiam, & tamen referuntur ex quadam appropriatione ad distinctas personas.

Secundo vero ibi: Id ergo. Magister huius appropriationis rationem assignat, dicens, quod patri appropriatur potentia, ne ex antiquitate impotens existimetur; filio vero sapientia, ne ex nouitate insipiens reputetur, spiritui sancto clementia, ne crudelis, aut rigidus putetur, quia spiritus nomen est inflammationis, & irae.

Tertio ibi: Hic non est praetermittendum. Magi- ster ex incidenti tractat de nomine Graeco, Homousion, & significat idem, quod vnius, eiusdenque substantiae. & idcirco hic interserit nomen illud, quia supradictum fuerat, quod potest catholice concedi, patrem, & filium vnius esse substantiae. dicit ergo, quod illud nomen est con tra Arrianos, auctoritate generalis Concilij introductum.

Postmodum ibi: Praeterea sciendum est. Sequitur vltima pars superius condiuisa, in qua tractat Magister de nominibus translatiue dictis de Deo, & dat regulam generalem, dicens, quod ratione similitudinis; considerata in creaturis, creaturarum aliquarum nomina possunt attribui in diuinis, vtpote speculum, splendor, caracter, figura. cauendum est tamen, ne insurgat aliquis erroneus intellectus. In fine vero conclu dit, quod haec sufficiant de sacramentis vnitatis, & Trinitatis: haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum