Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum essentialia nomina debeant appropriari personis

Vtrum essentialia nomina debeant appropriari personis.

ET quia Magister inquirit hic, quomodo se habeat natura, & suppositum in diuinis, & ite rum de nominibus translatis, & de nominibus essentialibus, quae personis appropriantur, & de nomine Homousion, quod idem significat, quod consubstantiale, aut vnius, eiusdemque naturae; inquirendum quidem esset & de natura, & supposito, siue de concreto, & abstracto, & similiter de essentia, an praedicetur de personis. sed quia materia ista supra tractata est distinctione 2. quaest. 2. ideo pro aliis inquirendum occurrit, vtrum essentialia nomina debeant appropriari personis.

Et videtur, quod non; illud enim non debet theologice fieri, quod praebet occasionem erro ris, sed appropriatio essentialium ad personas potest praebere occasionem erroris, inquantum possunt aliqui opinari, quod non sit alia bonitas in Deo, quam spiritus; aut alius amor, aut alia sapientia, vel intellectio, nisi filius. ergo non videtur conueniens, quod nomina communia approprientur personis.

Praeterea: Quando aliqua vnum, & idem significant, si vnum non appropriatur, nec reliquum; sed no mina essentialia significant id ipsum, quod substantia, vel natura. nullus autem omnem substantiam, vel naturam appropriauit personis; vnde non appropriatur patri Deitas, aut filio. ergo nec nomina essentialia debent appropriari.

Praeterea: Appropriatio debet fieri ratione maioris similitudinis; sed omnes personae sunt similes, & aequales in essentialibus. ergo non debet aliquod essentiale appropriari personis.

Praeterea: Illud non debet appropriari vni personae, quod appropriatur alteri, ne per hoc videantur confundi. sed Apostolus prima ad Corinth. 1. appropriat filio potentiam, & virtutem, dicens Christum Dei sapientiam, & Dei virtutem. similiter & Saluator appropriat patri sapientiam Ioan. 7. cum ait: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me, & Io. 5. cum dicit: Non potest filius quicquam facere, nisi quodviderit patrem facientem. similiter amor, & dilectio videtur appropriari patri Io. 6. cum dicitur: Sic Deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret. ergo quod potentia approprietur patri, & sapientia filio, & clementia spiritui sancto, non videtur rationaliter fieri.

Praeterea: Appropriatio non debet fieri, nisi propter conuenientiam maiorem cum proprio personae primae; sed sapientia magis conuenit cum proprietate patris, quae est dicere, quam cum proprietate filij, quae est verbum, vel dictum. sapientis enim est dicere, nec verbum est propriesapiens in humauis. similiter & bonum, quod est sui ipsius diffusiuum secundum Diony. videtur maxime conuenire cum ipso generare, & cum persona patris, quae est fontana diuinitatis, & principium totius Deitatis. nam & aeque conuenit personae filij, sicut & sapientia; procedit enim per modum, inquantum filius, sicut per modum sapientiae, inquantum verbum. ergo appropriatio illa videtur inconueniens.

Praeterea: Appropriationes illae deberent esse vniformes. multiplicitas enim parit confusionem; sed non sunt vniformes, quia Hilarius ap-

propriat patri aeternitatem, filio speciem, spiritui sancto vsum: Augustinus vero patri vnitatem, filio aequalitatem, & spiritui sancto concordiam vtriusque. Magister in praesenti distinctione dicit patri appropriari potentiam, filio sapientiam, & spiritui sancto benignitatem, & clementiam. ergo videtur, quod tales appropriationes non sint conuenientes.

Quod essentialia conuenienter appropriantur personis.

SED in oppositum videtur, quod essentialia conuenienter approprientur personis. vsus namque Scripturae, & Sanctorum auctoritates no bis sunt aemulandae, secundum quod Magister dicit in littera. sed appropriationes istae int roductae sunt ex vsu Scripturae, & auctoritate Sanctorum, sicut patet, quod Apostolus appropriauit filio sapientiam, 1. Cor. 1. spiritui sancto vero bonitatem, & clementiam Sapientiae 12. dicens: O quam bonus, & quam suauis est Domine spiritus tuus in nobis. Hilarius quoque, & Augustinus appro priationes suas fecerunt, vt patet de Hilar. a. de Trinit. de Augustino vero 1. de doctr. Christiana. ergo tales appropriationes possunt fieri congruenter.

Praeterea: Non solum ex imagine conscendimus ad notitiam Trinitatis, immo & ex vestigio, sed vestigium non inducit in perfectiones ap propriatas, sed sapientiam, bonitatem, & potentiam, vel vnitatem, speciem, & originem, seu amorem: imago autem ducit ad propria, & ad ha bitudines originum. ergo appropriatio essentialium nominum realiter fieri debet.

Praeterea: Illud videtur personis appropriari posse, secundum quod dicuntur procedere; sed dicimus, quod fiiius procedit per modum sapientiae, & intellectus, & spiritus sanctus per modum amoris, & voluntatis. ergo pertinentia ad intellectum appropriari poterunt congrue filio, pertinentia vero ad voluntatem, spiritui sancto.

Responsio ad quaestionem.

AD quaestionem istam respondendo, hoc ordine procedetur.

primo namque inquiretur de nominibus communibus, an sint appropriata personis.

Secundo vero, de nominibus translatis, atrum habeant locum in diuinis.

Tertio quoque de hoc nomine, Homousion, vtrum concedendum sit, quod tres personae sint vnius essentiae, & eiusdem naturae.

Articulus 1

ARTJCVLVS PRJMVS.

De nominibus supra positis appropriatis personis.

CIRCA primum ergo considerandum, quod de nominibus appropriatis notitia poterit colligi ex quadruplici propositione.

Prima quidem, quod appropriatio talis duplici de causa inuenta. prima quidem ad remouendum ea, quae imperfectionis sunt a perso nis, sicut potentia appropriatur patri,ne ex antiquitate debilis putetur. secunda vero ad manuducendum in propria personarum, sicut fapientia manuducit ad verbum, clementia ad spi ritum sanctum.

Secunda quoque propositio est, quod Hilar. in sua appropriatione ponit tria appropriata, & tria propria. ait enim, quod aeternitas est in patre, species in imagine, vsus in munere, pater autem, imago, & munus, siue donum sunt nomina propria personarum; aeternitas, species, & vsus sunt essentialia, nihilominus personis ap propriata: aeternitas quidem patri, & ratione primitatis, quia principium est omnis durationis aeternitatis; & ratione priuationis, quia aeternum caret principio. & per primum quidem manuducendo in notitiam paternitatis, per secundum vero in notitiam ingeniti, seu innascibilitatis, quae sunt duae notiones, & proprietates personae patris. species vero, seu pulchritudo appropriatur filio, quia de ratione pulchritudinis est artificiosa compositio; filius autem est "ars plena omnium rationum, viuentium," secundum Augustinum 6. de Trinitate. adhuc deratione pulchritudinis est debita coloratio, & splendida, filius autem emanat, vt splendor: vnde propriam rationem de figuratione, & secun dam tangit Apost. ad Hebr. 1. cum dicit, quod "est splendor gloriae, & figura substantiae eius". & secundum hoc patet, quod pulchritudo exprimit proprietatem verbi; vsus vero accipi potest pro delectatione, & quadam suauitate. spiritus autem sanctus emanat per modum nexus, connectentis omnem amorem diuinum cum suo amato, vt superius dictum fuit, propter quod sibi appropriatur suauitas, & vsus.

Tertia quoque proposirio est, quod appropriatio Augustini rationalis est; congruit enim vnitas patri, inquantum vnitas est principiuma numerorum, & ita exprimit paternitatem, & communem spirationem; est etiam carens omni principio, per quod exprimit innascibilitatem. aequalitas vero appropriatur filio, quia de ratione imaginis est, & verbi, quod non excedat alias erit finitum, nec excedatur, alias erit dimi natum: aequale autem est, quod nec exceditur, nec excedit. Nexus autem, siue concordia appro priatur spiritui sancto, non quod procedat, vt amor, & actus dilectionis, vt communiter dicitur, sed quia procedit, vt vinculum, per quod amans vnitur amato, tamquam per medium, vt dictum est supra: vnde si nexus, & concordia sumantur pro illo, quod per modum medij nectit, tunc non sunt appropriata, sed propria si vero pro eo, quod nectit formaliter, vtpote pro amore, tunc sunt appropriata: amor quidem, & charitas sunt communia tribus, sed appropriantur spiritui sancto.

Quarta demum propositio est, quod potentia, sapientia, bonitas, seu clementia appropriantur communiter personis, & conuenienter propter tres rationes, quas Magister tangit in littera.

Posset autem appropriatio Augustini reduci ad numeros, in patre namque est vnitas, in filio vero binarius, seu aequalitas, quia pater, persona prima, filius vero, secunda, in spiritu vero est Trinitas, & quasi connexio, quia trinarius est numerus connexus. & in hoc primus articulus terminetur.

Articulus 2

ARTJCVLVS SECVNDVS.

De nominibus translatiuis.

CIRCA secundum vero considerandum est, quod nominum de Deo, translatiue dictorum, colligi potest notitia ex triplici propositione.

Prima quidem, quod huiusmodi nomina, dum praedicantur de Deo, significant idem, quod aliquod proprium nomem, sicut speculum, vel character, cum dicuntur de filio, significant id ipsum, quod imago, quae proprie dicitur de verbo: similiter cum appellatur Deus Leo, illud exprimitur fortis; cum vero Petra, significat, quod est stabilis; cum vero agricola, significat, quod cuncta colit, & nutrit: & secundum hoc talia nomina non dicuntur deDeo secundum suam proprietatem, sed secundum similitudinem; vnde transferuntur ad signi ficandum aliquam proprietatem, quae reperitur in re per talia nomina designata. ex quo pa tet, quod talis translatio possibilis est, quia multae perfectiones reperiuntur in creaturis, quae aeminentiori modo sunt in Deo. & hoc est, quod Augustinus dicit super Ioannem: ait enim, quod Deus dicitur vitis per similitudinem, non proprie, quemadmodum dicitur ouis, agnus, leo, petra, & cet era huiusmodi; vnde omnis propo sitio, in qua nomen translatiuum praedicatur de Deo, exponi potest per proprium: nam cum di citur: Deus est leo, exponi potest, neus est fortis.

Secunda vero propositio est, quod nomina creaturarum translata sunt ad diuina multis de causis; vt itur enim Scriptura sacra talibus nominibus propter multas vtilitates.

Prima quidem, vt veritas celetur indignis, sicut scriptum est: Nolite sanctum dare canibus, aut margaritas ante porcos.

Secunda vero, vt simplices citius valeant ma nuduci: per sensibilia namque ad intelligibi- lia facilior est assensus; vnde & Philosophus dicit a. Metaphysicae, quod multi sunt, qui non possunt intelligere, quin imaginatio communi cetur; imaginatio vero maxime per exempla nutritur.

Tertia quoque est, vt Scriptura delectabilior reddatur, & facundior; nam Philosophus dicit in sua Poetica, quod natura hominis repraesentationibus, & similitudinibus delectatur; multa tamen sunt delectabilia repraesentata, quae tamen sunt contristantia, & inferentia terrorem, sicut patet de bellis, leonibus, serpentibus, quae delectabilia sunt, dum in picturis cernuntur, & tamen terribilia sunt in re: vti etiam exemplis, & metaphoris facit ad facundiam, & ornatum; talibus enim vtitur rethor, vt secundo, & tertio Rethor. Philosophus docet.

Quarta quoque vtilitas est, vt Scriptura foecundior, vel multiplicior reddatur. plura enim exprimuntur per res, quam exprimantur per voces: vnde plures intellectus colligi possunt ex talibus nominibus misticis propter multas similitudines, quae reperiuntur in rebus, ex quibus translatio fit.

Quinta vero, vt erudiamur in via creationis, secundum quam maxime cognoscitur neus a nobis; vnde vt intelligamus non tam esse simi litudinem, quam dissimilitudinem inter creaturas, & Deum, vtitur Scriptura nominibus significantibus creaturas.

Tertia quoque propositio est, quod talia nomina translatiua non assumuntur a spiritibus, sed a corporibus: non enim inuenitur Deus dictus Angelus, vel Seraphim, vel Cherubim; inter corpora vero frequentius sit translatio ab ignobilibus, vt cum dicitur: Deus agricola, vel lapis, vel leo; quam ab excellentibus, & nobilibus: raro enim dicitur, sol, & luna. & ratio eius est, ne putetur Deus illa fore secundum proprietatem. res enim viles comparationesua retrahunt animum ab errore. & rationem istam Dionynus tangit de caelest. hierarch. vbi quaestionem istam pertractat. in hoc ergo secundus articulus terminetur.

Articulus 3

ARTJCVLVS TERTJVS.

De nomine Homousion, quod idem est, quod eiusdem essentiae, & eiusdem naturae.

CIRCA tertium autem considerandum est, quod natura istius nominis, Homousion triplici propositione poterit apparere.

Prima quidem, quod componitur ex vsia, & ex vnitate, vnde aequipollet huic, vnius, eiusdemque substantiae, secundum Augustinum contra Maxim. libro secundo, vbi considerandum quod vsia idem est, quod quidditas. est enim illud, quod importatur per definitionem. talia enim sunt praedicata, quae in definitione ponuntur, quod respondetur ad interrogationem factam per quid, & inde definitio, quae talia praedicata colligit, dicitur quod quid est, seu quidditas rei. Arriani ergo, personarum substātiam separantes, dixerunt tres personas esse vnum Deum, quasi quidditatiue, & per modum vsiae, sicut tres homines sunt vnus homo definitiue, & in conceptu quidditatiuo; propterea illo tempore, prohibitus est vsus illius nominis in generali Concilio, quia Arriani vsi sunt eo modo.

Postmodum vero proprietate vocabuli intel lecta, a Catholicis receptum est, sicut prius ordinatum est in Synodo Nicaena. refertur enim vnitas vsiae, non quidem ad vnitatem specificam, vt intelligebant haeretici, sed ad vnitatem singularissimam, & numeralem.

Secunda quoque propositio est, quod cum di cuntur tres personae Homousion, vel vnius, eius demque substantiae, diuersi diuersimode exponunt habitudinem genitiui illius, essentiae, vel naturae.

Dixerunt enim quidam, quod tenetur in habitudine fundamenti alia, quasi materiae; quia proprietates fundamenti in essentia, & per con sequens in persona, proprietas est, quasi forma, essentia vero, quasi materia, sed hoc stare non potest: tum quia ratio materiae sonat imperfectionem: tum quia essentia non se habet, vt fundamentum ad proprietates, vt ex praedictis patet.

Et ideo dixerunt alij, quod genitiuus illeconstruitur n habitudine causae formalis; sed nec illud etiam videtur, quia non est ibi proprie forma, vbi non est formale: proprietates autem non sunt, quasi materia, respectu essentiae, vt essentia possit habere rationem causae formalis.

Propterea dixerunt alij, quod construitur ex vi designationis essentiae, sicut cum dicitur mu lier egregiae formae, vel vir boni confilij, sed illud etiam non videtur: talia enim sunt extrinseca, & accidentalia rei. accidit enim species mulieri, & consilium viro. Itaque propositio est, quod construitur in habitudine habiti per modum quidditatis a supposito. sensus enim est, quod sunt eiusdem naturae specificae: hic non sumitur vnitas singularis.

Et si dicatur, quod quidditas non habet locum in diuinis, cum definitio non competat Deo. dicendum, quod non solum definitio dicitur quodquid est, immo omne, quod respondetur ad interrogationem factam per quid, interrogato enim de patre, & filio quid est, congrue respondetur, quod Deus, & hinc quod Deitas; Deitas vero quidditas. Definitio autem appro prietate dicitur quodquid est intellectiue, quod continet omnia talia praedicata. & in hoc tertius articulus terminetur.

Responsio ad obiecta.

AD ea ergo, quae superius inducuntur, dicendum est. Ad primum quidem, quod appropriationes huiusmodi non inducunt erro rem, quia cum hoc, quod essentialia aliqua personis appropriantur propter similitudinem, quam habent ad propria, statim ostenduntur esse communia, & aequa liter personis omnibus conuenire. vnde Augustinus 6. de Trinitate dicit, quod filius est sapientia patris, & ambo simul vna sapientia, & lumen de lumine, & ambo vnum lumen.

Ad secundum dicendum, quod non est simila de essentia, & natura, & de alijs nominibus substantiam significantibus: nam sapientia, & bonitas habent similitudinem aliquam cum proprijs personarum; non autem essentia, vel natura.

Ad tertium dicendum, quod licet ommes personae aequales sint, & similes in essentia libus, nihilominus proprium spiritus sancti habet aliquam proportionem ad amorem, cum sit nexus, & vinculum, per quod amans connectitur cum amato, & similiter verbum cum sapientia. est enim sapientia obiectiua, vt ex praedictis apparet.

Ad quartum dicendum, quod non est inconueniens idem appropriari diuersis propter diuersas rationes. virtus ergo, seu potentia appropriatur patri, inquantum virtus appropria te dicitur aliquid, quod est fundamentum, vel radix: fieri vero, inquantum per ipsum pater operatur, quia per ipsum omnia facta sunt, & ita possunt rationes variae inueniri, secundum quas vnum nomen appropriatur, quandoquevni personae, quandoque alteri.

Ad quintum dicendum, quod dicere non est intelligere, nec sapere; verbum autem est obiectum sapientiae, medians inter sapere, & obiecta exteriora, propter quod maiorem proportionem habet sapientia cum proprio filij, quam cum proprio patris: similiter nexus amoris videtur habere vicinitatem maiorem cum ipso amore, & suauitate, ac bonitate, quam proprium patris. nam esse principium productiuum non competit alijs, quam agentibus per amorem. bonitas ergo, prout est idem, quod lenitas, & suauitas amorosa, appropriatur congrue spiri tui sancto, natura vero non appropriatur filio, quamuis per modum naturae procedat, pro eo, quod natura competit principio, non principiato.

Ad sextum dicendum, quod pluralitas appropriationum non parit confusionem, sed facit, vt multi plex sit scientia, & ideo non est inutilis.

PrevBack to TopNext