Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE QVJBVSDAM, QVAE SECVNDVM SVBSTAN tiam de Deo dicuntur, quae specialem efflagitant tractatum, scili cet, de Scientia, & de Praescientia, & Prouidentia, & Dispositione, Praedestinatione, Voluntate, & Potentia.

DISTINCTIO XYXV.

Expositio textus.

CVMQVS supra disseruerimus, &c. Postquam Magister determinauit de diuinis nomi nibus, significantibus ram substantiam, quam personas; hic in speciali tractat de tribus significantibus substantiam, pro eo quod specialem inquisitionem requirunt. Et circa hoc tria facit.

Primo namque agit de diuina scientia.

Secundo vero de diuina potentia.

Tertio de voluntate. secunda ibi distinct. 42. Nunc de omnipotentia. tertia ibi distinct. 45. Iam de voluntate. Circa primum duo facit.

Primo enim enumerat nomina scientiae diuinae.

Secundo vero exequitur in speciali de ipsis. secunda ibi: Scientia vero, vel sapientia. Circa primum duo facit..

Primo enim enumerat nomina scientiae diuinae.

Secundo vero nomina illa exponit. secunda ibi: Et est praescientia.

Dicit itaque primo, quod cum supra dictum fuerit, de his, quae secundum substantiam dicuntur de Deo, sunt tamen aliqua, quae specialem tractatum efflagitant, & requirunt, inter quae est vnum scientia, quae cum vna sit, sortitur tamen diuersa nomina; vnde appellatur Praescien tia, Praeuidentia, Dispositio, Praedestinatio, & Prouidentia.

Postmodum ibi: Et est praescientia. Exponit Magister praedicta nomina, & tria facit.

Primo enim nomina ista exponit, vt patet in littera.

Secundo ibi: Hic considerari oportet. mouet circa hoc dubitationem, dicens, quod merito duhitatur, vtrum in Deo esset praescientia, si nulla essent futura, vel dispositio, si nihil esset facturus, vel praedestinatio, si non esset aliquis saluaturus. & videtur, quod non, quia natura relatiuorum est, quod perempta se perimunt, & posita se ponunt. nunc autem praescientia refertur ad futura, & praedestinatio ad saluandos: ergo ista non essent, si illa non essent. Sed oppositum videtur triplici ratione.

Prima siquidem, quod si praescientia potuit non esse in Deo ab aeterno, praescientia vero est scientia, scientia vero est essentia, sequitur, quod essentia, aut aliquid, quod est essentia, potuit non esse ab aeterno in Deo.

Secunda vero, quia si potuit Deus aliqua non praescire; praescire autem est idem, quod scire, & scire idem, quod esse; potuit ergo Deus non esse.

Tertia quoque, quia idem est in Deo esse praescitum, & esse Deum, sed potuit non esse praescitum; ergo potuit non esse Deus.

Tertio ibi: Ad hoc iuxta modulum. Rospondet Magister ad istantias istas, dicens, quod prascientia, praedestinatio, dispositio vltra sciertiam notant rela tionem: & ideo verum est, quod si futura nulla essent, remaneret quidem scientia in Deo, quoad sui realitatem; non autem relatio secundum quod dicitur praescientia, vel praedestinatio; haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum