On this page
Praeambulum
Praeambulum
PROPTEREA Omnia dicuntur esse in Deo, &c. Postquam Magister praemisit de scientia Dei, vel sapientia, respectu quorum sit, vt obiecti, in parte ista quaedam concludit ex praedictis. & facit duo, secundum duo, quae concludit. secunda ibi: In esse etiam quod omnia.
Dicit itaque primo, quod quia Deus omnia nouit, idcirco omnia dicuntur esse in Deo,, & fuisse ab aeterno. vnde ea, quae facta sunt, antequam fierent, erant, & non erant, erant quidem in Dei notitia, sed non erant in sui natura: ex quo sensu, omne, quod factum est, dicitur essevita in Deo, non quia ipsa essentialiter sint in Deo, sed quia in eius scientia, quae vita est, continentur. haec est sententia.