Text List

Praeambulum

Praeambulum

VTRVM CONCEDENDVM SJT OMNJA ESSE in Dei essentia, vel in eo per essentiam, vt omnia dicuntur esse in Dei cognitione, vel praesentia.

DISTINCTIO XXXVJ.

Expositio textus.

SOLET Hic quaeri, &e. Postquam determinauit Magister de nomine scientiae diuinae in hac parte, gratia dictorum tria dubia incidentaliter introducit.

Primum quidem, cum diCui sit, quod omnia sint in Dei cognitione, & in Dei praesentia; an scilicet concedi possit, quod sint in eius essentia

Secundo vero an etiam concedi possit, quod mala sint in Deo, sicut &. bona.

Tertium vero, gratia istorum, quomodo Deus dicatur esse in rebus. Et secundum hoc tria fa- cit. Secundum facit ibi: Post praedicta: Tortium ibi: dist. 87. Et quoniam demonstratum est. Dinit itaque primo, quod hic solet quaeri, an concedi possit, quod omnia sint in diuina essentia, nel per essentiam in Deo, cum cognitio, & praesentia Dei non sit aliud, quam eius essentia; conceditur autem, quod omnia sunt in eius praesentia, & in eius cognitione. & respondet Magister, quod illud sane conceditur, quod scilicet omnia sint in Dei praesentia: non tamen, quod in essentia, ne per hoc intelligeretur, quod omnia essent per essentiam idem, quod Deus: haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum