Praeambulum
Praeambulum
Vtrum mala debeant dici esse in Deo, vbi sunt omnia bona, cum vtraque sint in eius cognitione, et praesentia: omnia enim cognoscit.
POST praedicta quaeritur, &c. Ped quam Magister expediuit pri⸗ mam dubitationem, quae fuit, vtrum omnia dici possint in Dei essentia, quemadmodum esse dicuntur in eius cognitione, & praesentia; hic secundam prosequitur, videlicet, vtrum mala possint dici in Deo esse, sicut & bona. Et circa hoc tria facit.
Tertio ponit eorum, quae dicta sunt summam, & recollectionem. secunda ibi: Proinde, si alligenter. tertia ibi: In praemissis apertum est. Circa primum tria facit.
Primo namque arguit ad vnam partem questionis, dicens, quod mala videntur esse in Deo tamen nil aliud sit esse in eo, quam cognosci, & esse sibi praesens per cognitionem. constat autem, quod Deus mala cognoscit. ergo sunt in Deo.
Secundo ibi: Sed quis, nisi insanus. Arguit ad partem aliam, dicens. quod nil est in Deo, nisi sit per ipsum, & ex ipso. illa enim tria coniuu. git Aposto. ad Rom. cum ait Ex ipso, &per ipsum, & in ipso sunt omnia. sed constat, quod mala non sunt per ipsum, aut ex ipso, quia non est auctor, nisi bonorum. ergo non sunt mala in ipso. Tertio ibi: Non ergo mala. Soluit praedictam quaestionem, dicens, quod mala nouit Deus tantummodo per notitiam, & non per approbationem; bona vero nouit scientia approbatiua, & complacendo in eis: & hinc est, quod mala dicuntur abscondita in Psalm. cum dicitur: Et de ab sconditis tuis adimpletur venter eorum. & Matth. 7. inducitur verbum Christi, in Iudicio alloquentis peccatores, & dicentis: Amen dico vobis, non noui vos. propter hoc etiam dicitur in Psalm. Et alta a longe cognoscit. non ergo sunt in Deo solum, quae cognoscuntur notitiaquasi speculatiua, sed illa, quae sciuntur, notitia quadam approbatiua: cogitans vero aliqua, nes approbans, sed repellens, non proprie dicitur il la retinere in se, sed potius abiicere a se. & propterea bona dicuntur esse in Deo, mala vero lon ge esse ab eo, nec esse in eo. postmodi ibi: Deinde, si diligenter. Inducit Magister praedictorum vocabulorum per ipsum, eipso, & in ipso, declarationem, & facit tria
Primo namque declarat ista vocabula, dicent quod haec tria vnum significant, & per eandem ra tionem dicuntur secundum quod Ambrs. exponit. ex quo patet, quod non omnia dicuntur asa in Deo solum, quia cognoscit ea, cum per ipsum⸗ & ex ipso importent causalitatem, & hinc ioa quod mala non sunt in ipso, sed omnes naturae, & ea, quae naturaliter subsistunt.
Secundo ibi: Praeterea sciendum est. Ostendit Ma gister, quod haec vocabula communia sint tribus personis, dicens, quod licet in verbis illis diuinarum personarum distinctio denotari, vt dicatur ex ipso propter patrem, per ipsum propter filium, & in ipso propter spiritum sanctum; tamen omnia dicuntur ex patre, per patrem, & in patre. & similiter de filio, & spiritu sancto est intelligendum.
Tertio ibi: Illud autem omittendum est. Assignat Magister differentiam inter has duas locutiones, Ex ipso, & de ipso, dicens, quod in plus se habet vnum, quam reliquum. omnia namque, quae dicuntur de ipso, dicuntur etiam ex ipso, sicut patet de filio, qui dicitur de patre, & ex pa tre natus; non tamen e conuerso omnia, quae dicuntur ex Deo, dicuntur de Deo. caelum enim, & terra sunt ex ipso, nec tamen sunt de ipso. & ratio huius est, quia haec propositio, ex, importat solam habitudinem originis, & causalitatis; de, vero cum hoc, quod importat originem, no tat etiam consubstantialitatem.
Vltimo ibi: In praemissis actum est. Intelligit Ma gister in summa, quae dicta sunt, dicens, quod ex praemissis apparet, quod licet in Dei cognitione, atque praesentia sint & bona, & mala, non tamen mala sunt proprie in ipso, quia non sunt per ipsum, aut ex ipso. Apparet enim ex praedi ctis, quod aliud est esse de ipso, quam ex ipso. haec est sententia.
On this page