Text List

Praeambulum

Praeambulum

PROOEMJVM.

"CVpientes". Liber iste diuiditur in Prooemium, Tractatum, & Epilogum, prima sui diuisione, secunda ibi: Veteris, ac nouae legis continentiam. tertia in fine quar ti. Haec de pedibus sedentis. Circa primum tria facit. Primo enim ponit causas suscepti operis. secundo ibi: Quamuis non ambigamus, Respondet aemulis. Tertio, ibi: In quo maiorum exempla. loquitur sedulis, & beneuolis. Circa primum assignat tres causas, quare tantum opus suscepit.

Primam quidem mercedis postulationem, praestolationem, & Diuini auxilij fiducialem expectationem, dicens, se praesumpsisse ardua scan dere, & opus grande assumere vltra vires statuen do in Samaritano, & consumationis fiduciam, & mercedem laboris, qui pro curatione semiuiui duos denarios protulit, & supereroganti cuncta se reddere repromisit.

Secundam vero, videlicet errorum confutationem assignat ibi: Delectat nos veritas pollicentis. dicens, quod licet eum terreat immensitas laboris, & dehortetur deficiendi periculum, ne hoc opus assumat, nihilominus ipsum vincit zelus do mus Dei, quo inardens studuit fidem nostram Dauidicae turris clypeo communire, aduersus errorem carnalium hominum quorumcumque.

Tertiam quoque, videlicet discipulorum dilectionem, assignat ibi: Non valentes, dicens, quod quia non valuit resistere votis fratrum, & discipulorum suorum petentium, vt eis stilo inseruiret, & lingua, doctrina scilicet, & scriptura. Idcirco has duas brigas eorum voluit impendere cha ritati, hunc librum componendo, vt qui eos lingua docuerat, instrueret per scripturam. Haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum