Praeambulum
Praeambulum
"NOTANDVM vero", &c. Postquam praemisit Magister primam notificationem fruitionis, & vsus, in hac parte ponit secundam. Et circa hoc tria facit.
Primo enim notificationem ponit. Secundo ex hac dubitationem inducit: Tertio dubitationem dissoluit. Secunda ibi: "Et attende". Tertia ibi: "Haec ergo". quae sibi contradicere videtur.
Dicit itaque primo, quod Augustinus aliter definit fruitionem, & vsum, quam superius definiuit. Ait enim, quod vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, hoc est voluntatem facultate sua aliquid assumere ad aliquid aliud assequendum: frui autem est vti ista re cum gaudio, non tamen spei, sed iam rei, & ex hoc infertur, quod fruitio vsum includit, quia omnis, qui fruitur assumit aliquid in facultatem voluntatis, tamen cum fine gaudij, & delectationis: non tamen omnis, qui vtitur fruitur, quia potest aliquid assumi in facultatem voluntatis, quod non propter seipsum, sed propter aliud appetetur, & ita vtetur, qui sic assumit, & non delectabitur, nec fruetur.
Postmodum ibi: "Et attende". Magister ex hac notificatione quandam dubitationem inducit. videtur enim, quod nullus frui valeat in hac vita, sed tantummodo vti. constat enim, quod in hac vita non gaudemus de Deo, nisi in spe, cum ipsum realiter, & per speciem nullatenus attingamus. statim autem dicit August. quod fruitio est vsus cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. ergo nullus fruitur in hac vita, in oppositum cuius est, quod supra dixerat idem August. frui esse amore inhaerere alicui propter se, qualiter multi adhaerent Deo etiam in hac vita.
Postmodum ibi: "Haec ergo, quae sibi". dubitationem istam soluit. & primo ponit vnam solutionem, dicens, quod & hic, & in futuro frui possumus: hic quidem imperfecte semiplene, ibi autem proprie, & perfecte. & quod hoc sit verum, auctoritate Augustini consirmat, qui ait, Angelos Deo fruentes esse beatos, quomodo nos frui desideramus, & quanto in hac vita per speculum amplius fruimur, tanto peregrinationem nostram facilius sustinemus.
Secundo, ibi: "Potes etiam dici". assignat solutionem aliam dicens, quod illa definitio frui est vti cum gaudio non adhuc spei, sed iam rei, habet etiam aliqualiter locum in vita praesenti, in qua qui Deum diligit, aliqualiter ipsum habet, & delectatur in eo, & sic non est simpliciter in spe, sed aliqualiter in re, propter quod Deo fruendum est, etiam dum sumus in via: nulla autem alia re debemus proprie frui. licet enim alia circa Deum possimus, & diligere, & delectabiliter illis vti, in nullo tamen alio, praeter Deum sistere spem nostram, aut finem laetitiae statuendo.
On this page