Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE MYSTERIO TRJNJTATJS, ET VNITATIS DISTINCTIO II.

De Trinitate, & Vnitate secundum quod creditur, &c.

Hoc itaque vera, ac pia fide tenendum est.

Expositio textus.

"HOC itaque vera", &c. Postquam Magister venatus est materiam huius libri, in hac parte aggreditur explicationem materiae iam venatae. Et circa hoc duo facit.

Primo enim agit de rebus, quae cadunt sub consideratione Theologi.

Secundo agit de Sacramentis, & signis, secun da ibi: Samaritanus enim. In principio Quarti. Circa primum tria facit. Primo agit de rebus, quibus fruendum est, quae sunt Deus.

Secundo agit de rebus, quae fruuntur; qui sunt Homo, & Angelus, immiscendo aliqua, & pauca de alijs creaturis.

Tertio vero de rebus, quibus mediantibus peruenitur ad fruitionem, videlicet de Christo, & virtutibus, & praeceptis. secunda ibi: Creationem rerum. In principio secundi libri. tertia ibi: Cum venit igitur. In principio tertij. Circa primum Magister duo facit. Agit enim primo de veritate Diuinorum, qualiter debeat animo intelligi. Secundo vero qualiter debeat verbis significari. secunda ibi: Post praedicta diffiniendum. dist. 22. vbi incipit tractatus de nominibus Diuinis. Circa primum duo facit, secundum quod de Diuinis sunt duae inquisitiones.

Prima quidem de essentiae vnitate. Secunda vero de personarum distinctione, & pluralitate, & incipit secunda inquisitio distin. 9. ibi: Nunc ad distinctionem personarum. Ab illo enim loco, & deinceps tractat de personis. Adhuc circa primum duo facit.

Primo tractat de essentiae vnitate ostendendo, qu ieue a griemetume plurilluti ea proprietate. secunda ibi: Nunc de Vnitate. dist. 8. Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit per Scripturas sacras, & per rationum inductionem, quod essentiae vnitas non tollitur ex personarum pluralitate.

Secundo, contra hos inducit multas difficul- tates. secunda ibi: Hic oritur quaestio. distinct. 4. Circa primum duo facit.

Primo enim inquirit modum, quo procedendum es, & secundo prosequitur illum modum. secunda ibi: "Proponamus ergo in medium". quarto cap. huius distinct. Circa primum tria facit.

Primo enim tangit materiae difficultatem.

Secundo conclusionis intentae vnitatem.

Tertio modi agendi idoneitatem. secunda ibi: "Omnes autem Catholici". tertia ibi: "Caeterum, vt in primo libro".

Dicit itaque primo, quod hoc tenendum est l pia fide, quod vnus solus verus Deus sit, & quod iste Trinitas sit, hoc attingi non potest, nec intelligi, nisi ab ijs, qui purgatam mentem habent, purgatam inquam per fidei vnitatem, quia men tis acies in tam excellenti luce non figitur, nisi prius per fidei iustitiam emendetur, & sic patet, quod est difficilis haec materia in seipsa: habet autem, & aliam difficultatem in comparatione ad nos, quia nil a nobis laboriosius quaeritur, nec alicubi periculosius erratur: vnum tamen est, quod nos debet allicere, quia nec aliquid fructuosius inuenitur, & ideo Magister inuitat in fine huius particulae studiosos, dicens, quod qui hoc legerit, vbi peritus certus est, pergat cum eo, vbi peritus haesitat, quaerat cum eo, vbi se errare cognoscit redeat ad eum, ubi vero Magister, corrigat eum.

Postmodum ibi: "Omnes autem Catholici". Magister ponit conclusionis totaliter intentae determinatam veritatem dicens, quod ipse vna cum tractatoribus catholicis vniuersis non intendit aliud, nisi per sanctas Scripturas docere, & sicut poterit declarare, quod vnus Deus est, non tres Dij, & tamen Deus pater est, qui Pater non est Filius, & Deus Filius est, qui Filius non est Pater, & Deus Spiritus sanctus, qui non est Pater, nec Filius, vna homousion. hoc est essentia, tres personae.

Postmodum ibi: "Caeterum". Aperit modi procedendi idoneitatem, & congruentiam dicens, quod ad hanc conclusionem est dupliciter procedendum. Primo quidem per auctoritates. Secundo vero per rationes, quibus fides Catholica defendatur, & garrulorum superbia conteratur. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum