Praeambulum
Praeambulum
NVNC restat ostendere, &c. Postquam Magister induxit rationes ex creaturis ad probandum diuinae essentiae vnitatem, hic rationes inducit ad probandum personarum Trinitatem. Et circa hoc tria facit.
Circa primum facit quatuor. Primo enim venatur quandam Trinitatem in creaturis. Secundo supponit quandam aliam in diuinis. Tertio ostendit, qualis sit ille modus probationis, quia non necessarius, sed probabilis tantum. secunda ibi: "In illa enim Trinitate". tertia ibi: "Per considerationem itaque creaturarum". quarta ibi: "Ecce ostensum est".
Dicit itaque primo, quod postquam Dei vnitas ex creaturis ostensa est, per ea, quae perfecta sunt, haberi potuit aliquod indicium Trinitatis, & inducit verba Augustini dicentis quod vestigium Trinitatis apparet in creaturis, in quibus est quaedam vnitas, & quaedam species, & quidam ordo. omnia enim vnum aliquid sunt, sicut patet, quod quaelibet natura corporum est aliquid vnum, & similiter natura quaelibet animarum, omnia quoque entia ali qua pulchritudine, & specie formantur, sicut figura, & qualitates sunt formae corporum, doctri nae autem, vel artes pulchritudines animarũ: omnia etiam aliquem ordinem tenent, & petunt, sicut patet, quod in corporibus sint quaedam pondera, & inclinationes, in animabus autem amores, & delectationes, & ita in creaturis lucet Trinitas aliqualis.
Postmodum ibi: "In illa enim Trinitate". explicat Trinitatem similem in diuinis, dicens, quod in illa Trinitate, est summa origo omnium, & delectatio beatissima, & perfectissima pulchritudo, summa autem origo est in Patre, a quo & creaturae omnes, & Spiritus sanctus, & Filius oriuntur: perfectissima autem pulchritudo est in Filio, qui est veritas, per omnia Patri similis, & conformis; perfectissima autem delectatio, & bonitas est in Spiritu sancto, qui est donum Patris, & Filij, aeque incommutabilis est in vtroque.
Postmodum ibi: Per considerationem itaque crea turarum. concludit Trinitatem praeexistentem in Diuinis extrinsece repertam in creaturis, dicens, quod per considerationem creaturarum, in quibus relucet vnitas, possumus intelligere in Deo esse Patrem, a quo omnia profluunt, sicut numeri ab vnitate, & iterum, quia in eis relucet pulchritudo; possumus in eo intelligere Filium, qui est forma perfectissima, & pulchritudo summa, & iterum quia in eis relucet ordo, seu inclinatio possumus in Deo intelligere Spiritum sanctum, qui est bonitas, & beatissima delectatio, ac benignitas, & donum, quo reconciliamur.
Postmodum ibi: Ecce ostensum est. Declarat qualis est huiusmodi probatio, & dicit, quod non est sufficiens, vt per eam sine doctrina & reuelatione Diuina, possit in Trinitatis notitiam perueniri, vnde antiqui Philosophi modo vmbratili, vnitatem viderunt, defecerunt tamen in claro contuitu Trinitatis, sicut Magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, vt scribitur Exo. c. 8. Haec est sententia.
On this page