Praeambulum
Praeambulum
NVNC vero ad ea perueniamus, & c. Postquam Magister declarauit tri nitatem personarum in vnitate es sentiae per rationem vestigij in om ni creatura reperti, hic probat per rationem imaginis repertae in crcatura rationali. & circa hoc duo facit.
Secundo exequitur propositum, ibi: Iam ergo in ea. Dicit itaque primo, quod nunc peruenien dum est ad imaginem Trinitatis, repertam in humana natura. licet enim natura humana mens non sit eiusdem naturae cum Deo, est tamen ima go illius, quia ibi quaerenda est, pro eo quod natura nostra nil habet melius: haec autem imago, etsi possit deformari, cum homo amissa Dei gra tia, non est particeps Trinitatis, nihilominus imago in mente semper remanet indeleta.
Postmodum ibi: Iam ergo in ea. Exequitur propositum, & circa hoc duo facit, secundum duas asignationes, quas ponit: primam quidem, penes memoriam, intelligentiam, & voluntatem. secundam vero, penes mentem, notitiam, & amorem. secunda ibi: Potest etiam alio modo.
Primo namque assignat similitudinem inter haec tria reperta in mente, videlicet memoriam, intelligentiam, & voluntatem, & tres personas repertas in Deo.
Circa primum duo facit. primo namque assignat praefatam conuenientiam. in secundo remouet duplicem instantiam. secunda ibi: Hoc attendendum estt.
Circa primum tria facit. Primo enim proponit in his tribus consistere imaginem Trinitatis dicens, quod mens, & sui meminit, & se intelligit, & se diligit. haec ergo tria memoria, intelligentia, & voluntas, sunt quaedam trinitas, non quidem Deus, sed imago Dei. secunda ibi: Haec igitur tria. assignat similitudinem trinitatis huius ad illam, & dicit, quod ista tria sunt vna mens, vna substantia, vna vita, sed distinguuntur ad in uicem, & sunt ad aliquid, seu relatiua, & quidquid vnumquodque eorum absolute dicitur, & ad se non pluraliter, sed singulariter dicitur. sunt enim vna mens, vna vita, in his vero distinguuntur, quia relatiue, & ad aliquid dicuntur, & ita est in illa beatissima Trinitate, quoniam est vna mens, vna substantia, vna vita, & quid quid in Deo est, est absolutum, proprietatibus tantum relatiuis mutuo distinguuntur. tertia ibi: Aequalia enim sunt. assignat aliam conuenientiam sumptam ex aequalitate, dicens, quod sicut tres personae in Diuinis aequales sunt, sic memoria est aequalis intelligentiae, & voluntati: nam meminisse, intellexisse, & dilexisse, & similiter voluntas aequalis est memoriae, & intelligentiae, quia diligo meminisse, & intellexisse, & idem est de intelligentia respectu memoriae, & voluntatis, vnde totaliter se capiunt, & mutuo se includunt, & sunt singula in singulis, instar excellentiae Trinitatis.
Postmodum ibi: "Attendendum est". Magister sol uit binam instantiam. primam quidem, qualiter memoria, intelligentia, & voluntas, dicuntur vna mens, vna essentia, cum tamen videantur naturales proprietates, seu vires ipsius mentis. Secunda vero, quomodo a se inuicem differant, & adinuicem referantur. & respondet ibi ad haec tria, & primo ad secundam instantiam, dicens, quod mens scipsam amare non potest, nisi meminerit, nec meminisse, nisi nouerit, & ita ista tria mutuo se supponunt, & adinuicem referuntur. secundo ibi: Sed iam videndum est. Respondet ad primam, dicens, quod ista tria non sunt in anima, sicut accidentia in subiecto, sed substantialiter sunt, propter quod dicuntur vna substantia, vna vita, ex quibus potest aliqualiter conspici sempiterna, & incommutabilis natura indiuiduae Trinitatis.
Postmodum ibi: "Verumtamen caueat". ponit duas dissimilitudines. primam quidem, quod ista tria sic sunt in vno homine, quod non sunt ipse homo. habet enim homo memoriam, non tamen est ipsa memoria. In illa autem beatissima Trinitate, & Deus estt, & Trinitas in Deo est, & tres personae sunt ipsae vnus Deus. secundam vero ponit ibi: Rursus haec imago. dicens, quod homo praedicatur de istis tribus in obliquo. sunt enim haec tria vnius hominis, non vnus homo: econuerso autem est in Diuinis, nam tres personae non sunt tria vnius Dei, sed tres sunt vnus Deus, & sic patet, quam exigua sit similitudo, & maxima dissimilitudo inter Trinitatem, & imaginem Trinitatis, quae est in nobis.
Postmodum ibi: Potest etiam alio modo. ponit secundam assignationem, mentis, notitiae, & amoris, & circa hoc tria facit.
Primo enim proponit huiusmodi trinarium mentis nostrae, dicens, quod duo, quaedam sunt mens, & notitia eius, & duo, quaedam sunt mens, & amor eius. cum ergo nouit se mens, & amat necesse est, vt adsit quaedam trinitas, videlicet ipsa mens, & notitia mentis, & amor mentis.
Secundo ibi: Haec autem tria. ponit conditiones huius trinarij, ex amore mentis in anima reperti, & est prima conditio, quod amor, & notitia in anima substantialiter existunt, & ideo sunt vnum, vna scilicet mens, & substantia, & tamen cum hoc a se inuicem distinguuntur: secunda vero est, quod mens parit notitiam, mens autem & notitia pariunt amorem: tertia quoque est, quod proles non est minor parente. dum enim mens tantam se nouit, quanta est, & intantum se diligit, quantum nouit, & quanta est, necesse est, vt amor, & notitia pares sint ipsi menti. quarta au tem est, quod haec sunt mutuo in seipsis: nam mens amans, & in amore est, & amor in mente, amor etiam est in notitia, & notitia in amore.
Tertio ibi: Mens itaque rationalis. adaptat ista ad diuina, dicens, quod mens rationalis potest per haec tria contemplari, & vnitatem in Trinitate, & Trinitatem in vnitate in Deo, considerando, quod primum principium est vna essentia, vnus Deus, ne si essent duo Dij, vterque esset insufficiens, vel alter superflueret; considerans etiam, quod illud principium absque notitia non sit quaedam res fatua; & iterum, quod absque amore sui non sit, & ita Trinitatem, & vvnitatem in primo principio aequaliter contemplatur.
Vltimo ibi: Quapropter iuxta istam. concludit intentionem totius distinctionis, dicens, quod iu xta considerationem de vestigio reperto in rebus omnibus, & imagine reperta in intellectualibus, possumus aliqualiter intueri in vno Deo conditore vniuersae creaturae Trinitatem relatarum adinuicem personarum, vt sit vnus Deus, qui essentialiter de seipso, vnum genuit Filium, & sic vnus Filius, qui de vno solo Patre essentialiter natus est, & sit vnus Spiritus, qui solus a Pa tre, Filioque essentialiter procedit: hoc autem to tum non potest esse vna persona, quia nulla res est, quae seipsam gignat, vt sic. haec est sententia.
On this page