Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVOD PATER NEC VOLVNTATE GENVJT Filium: nec necessitate: sicut nec volens, nec nolens, est Deus.

DISTINCTIO VI

Expositio textus.

"PRAETEREA solet quaeri", &c. Postquam Magister comparauit actum generationis ad hunc terminum, Deus, & hunc terminum, Deitas, hic comparat ipsum, ad hos ter minos, voluntas, necessitas, & natura. Et circa hoc facit quatuor. Primo namque proponit quaestionem. secundo ponit solutionem. tertio addit obiectionem. quarto redit ad expositionem datae solutionis. secunda ibi: Dicamus hoc verbum. tertia ibi: "Sed contra praedicta". quarta ibi: "Praedicta tamen verba".

Circa primum duo facit. Primo namque mouet quaestionem, & arguit secundum Augustinum, dicens, quod quaeri solet, vtrum Pater genuerit Filium voluntate, an necessitate, & introducitur ista quaestio propter hoc, quod statim dictum fuit, Filium Dei esse genitum natura, arguit autem secundum Augustinum, quod nec genuerit necessitate, quia in Deo necessitas non est, nec genuerit voluntate, quia Filius Sapientia est: voluntas autem sapientiam, & intellectum praeire non potest. Secundo ibi: Quocirca. Ex argumentatione hac Magister deridet haereticum, dicens, quod ir ridenda est Dialectica Eunomij, a quo Eunomiani haeretici sunt exorti: ille namque non potuit intelligere vnigenitum Dei verbum esse Filium natura, & ideo confessus est, eum esse filium voluntatis. Intellexit per huiusmodi voluntatem, quod sicut nobis aliquando voluntas accedit, qua volumus, quod antea nolebamus, sic secundum istum Patri voluntas accessit, qua filium generauit, non enim potuit intelligere, quod ipsum generasset necessitate naturae.

Postmodum ibi: Dicamus ergo. Soluit Magister quaestionem, dicens, quod Filius Dei est natura filius, non voluntate, & ad argumentum haeretici respondetur satis acute per quendam. cum enim versutissime interrogaret haereticus, vtrum Deus Filium suum genuit volens, aut nolens, vt si diceret fidelis, quod nolens, Dei miseria inferretur, quod absurdum est: si autem concederet, quod voluntas volens, continuo quod intendebat concluderet, videlicet, Filium esse filium voluntatis, non naturae, vigilantissime catholicus respondit quaerendo vicissim ab haeretico, vtrum Deus pater volens, an nolens sit Deus, vt si responderet haereticus, quod nolens, statim Dei miseria, & absurditas sequeretur. Si autem responderet, quod volens, inferretur, quod voluntate sua Deus est, non natura, & sic obmutuit haeretici versutia, interrogatione propria innodata, & concludit Magister, quod sicut Pater non est Deus voluntate, vel necessitate, sic nec genuit Filium voluntate, nec necessitate.

Postmodum ibi: Sed contra praedicta. Magister arguit, & ponit talem obiectionem, quando aliqua sunt idem, quidquid attribuitur vni, attribuitur alteri, sed voluntas, essentia, & natura, idem sunt in Deo. ergo cum Filium genuerit natu ra, videtur, quod genuerit voluntate. Respondet Magister, quod licet sint idem, non tamen, quod dicitur de vno, dicitur de alio, exemplum de voluntate, & praescientia, quae sunt idem, nec tamen ideo vult mala, quia praescit ea. Hanc autem solutionem, complet infra dist. 35. in cap. ad hoc iuxta. & dist. 45. in cap. & licet. & vbicumque, quae stat in hoc secundum eum, quod voluntas, & scien tia, & natura, & similia, quamuis sint id ipsum, monstrant tamen, & denotant aliqua Deo subie cta esse, alia autem demonstrat, & denotat volun tas, alia praescientia, & alia natura, vnde non seEquitur natura, & voluntas sunt idem in Deo.

Produxit autem Filium natura. ergo produxit voluntate, non sequitur ratione alterius connotati, vel demonstrati.

Postmodum ibi: "Praedicta tamen". Magister redit ad exponendum, quod dictum est, Patrem non esse Deum, aut generasse Filium volentem, nec nolentem, & dicit, quod distinguendum est, de voluntate accedente, praecedente, efficiente, & concomirante, non enim pater est Deus, vel filium genuir voluntate efficiente, aut accedente, aut praepedente, sed concomitante. sicut enim Sapiens, & bonus genuit filium, ita & volens con comitatiue. Haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum