Text List

Praeambulum

Praeambulum

SECVNDA PARS. De incommutabilitate Dei.

Expositio textus.

EI etiam solius, &c. Postquam determinauit Magister de Diuini es se proprietate, & vnitate. In hac parte tractat de Diuini esse incommutabilitate. & circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit, quod solus Deus est incommutabilis, quia accidentia accipere non potest, dicens, quod essentia solius Dei proprie incommutabilis dicitur, quia aliae essentiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat mutatio quan tacumque: Deo autem nihil accidere potest om nino, vnde nec mutari potest per accidentia, nec mutari in suo esse, quia non potest non esse, non sequitur autem de creaturis, possunt non esse, & idcirco esse propriissimum est Deo ipsi.

Secundo, ibi: Ideoque Apostolus. Ostendit Deum esse immortalem ex ista incommutabilitate, dicens, quod quia commutatio est aliqua obumbratio esse, & aliqua mortalitas, ideo recte dicit Apostolus dicendo, quod solus Deus habet immortalitatem, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio: omnis autem creatura mutatur, sicut patet de anima humana, quae moritur per peccatum, & eodem modo de Angelis, propter quod non habent simpliciter immortalitatem Angelus, & anima, quamuis quo ad esse substantiale sint immortales. Tertio, ibi: Et ideo solus. Remouet dubium, quod posset oriri, quomodo scilicet in omni creatura mutabili existente, Deus moueat eam, & faciat, tamen incommutabilis manens, & dicit, quod licet hoc nosse difficile sit, oportet tamen sic credere, & tenere. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum