Text List

Liber II, Quaestio 14

QUAESTIO XIV.

Octavo (a) iuxta hoc quaeritur an unitas addat aliquid ad ens et maxime an (b) aliquid accidentale, et gratia huius quaeratur idem de veritate et bonitate.

Et quod addatur videtur.

1. Partes accidentium sunt accidentia, quia nullum accidens potest constitui nisi ex accidentibus; sed numerus et omnis quantitas discreta est accidens; omnis autem unitas est pars constitutiva numeri, quia omnis unitas cum alia unitate constituit dualitatem et cum duabus ternarium et sic deinceps per ordinem; ergo omnis unitas est accidens.

2. Item, quod sequitur ad aliud et non intrat rationem, ipsius videtur esse accidens eius; sed unitas sequitur ens et non intrat rationem eius; ergo est accidens.

3. Item, ens est commune unitati et multitudini, quoniam dividitur in unum et multa, et multitudo opponitur unitati quae non opponitur enti; sed hoc non potest esse, nihil addit ad ens; ergo et cetera.

4 Item, si unitas nihil addit ad ens, ergo idem signficabitur per utrumque, et tunc idem erit dicere "ens est unum" quod "ens est ens", et ita est (c) sermo nugatorius. Tunc etiam ita potero significare per modum inhaerentiae et adiacentiae ens de unitate, sicut et unitatem de ente; sed haec sunt falsa; ergo et cetera.

5 Item, per solam divisionem continui unum efficitur multa et e contrario multa unum per solam continuationem; sed continuum est accidens et eius divisio; ergo id (d) quod ab eis est factum et constitutum.

6. Item, si unum nihil addit ad ens, tunc optime sequitur: "tantum ens est, ergo tantum unum est" ; sed hoc est falsum; ergo et primum.

Quod etiam veritas et bonitas addant aliquid ad ens, etiam accidentale, videtur; quoniam ens secundum solam opinionem et apparentiam cadit sub ente, dividitur enim ens in ens (a) secundum rem et secundum opinionem; sed ens secundum opinionem non cadit sub vero, sed ei opponitur; ergo et cetera.

8. Item, enti nihil opponitur nisi contradictorie, falsum autem opponitur vero aut privative aut contrarie quarum utraque non videtur esse nisi inter accidentia; ergo et cetera. Ens etiam secundum opinionem quod opponitur enti vero, est accidens; accidens autem non potest opponi (b) nisi accidenti; ergo et cetera. Et idem potest argui de bono ex oppositione mali ad ipsum.

9. Item, nullum ens videtur referri ad aliud secundum suam substantiam, cum substantia uniuscuiusque sit ens absolutum; sed secundum veritatem et bonitatem referuntur entia ad intellectum et appetitum divinum et creatum; ergo et cetera.

10. Item, Boethius dicit, libro De hebdomadibus (1), quod si per impossibile intelligeremus Deum esse non bonum, tunc entia quidem essent entia colorata et quanta, non tamen essent bona; sed hoc est impossibile si bonum nihil addit ad ens et si id quod addit non est accidentale; ergo et cetera.

1. Contra: Ens comprehendit directe omnia quae cadunt infra ens; haec est enim una de causis quare ens non potest esse genus, quia nihil potest addere ad ens, sicut differentia addit ad genus; ergo nec ista aliquid addent.

2. Item, si aliquid addunt, illud additum oportet quod sit aliqua essentia, alias est nihil; et oportet quod per se sit ens, alias est per se non ens; et tunc eadem ratione addent ad essentiam suam rationem unitatis, bonitatis, veritatis et ad ens quod sunt et sic in infinitum.

3. Item, nobiliori enti et essentiae videntur nobiliores conditiones, entitatis magis per se inesse; sed rationes unitatis et aliae sunt nobilissimae conditiones entis; ergo videtur quod magis per se inhaerent (c) substantiae quam accidenti; sed si istae conditiones dicunt aliquid accidentale, illi accidenti magis per se inerunt (d) istae conditiones quam suo subiecto et habebunt huiusmodi accidentia principalius unitatem, veritatem, bonitatem quam ipsae substantiae.

4. Item, omne subiectum prius est naturaliter quam suum accidens, quoniam accidens originatur ab eo et dependet ab eo quantum ad esse et non e contrario; si ergo ista addunt aliquid accidentale; ergo omnia ilia quorum sunt et quibus addunt prius naturaliter erunt actu quam sint una, vera et bona.

5. Item, forma in quantum forma habet rationem perfectivi, unitivi (a) et constitutivi; non (b) enim per aliud quam per formam substantialem perficitur materia, nec per aliud constituitur ens in veritate suae speciei, nec per aliud (c) materia unitur quam per ipsam; sed bonum et ratio perfectivi idem sunt et sic de aliis.

6. Item, omnis effectus immediatus est similitudo suae causae per analogiam ad ipsam (d) se habens; participat enim analogice rationem suae essentiae; si ergo unum, verum et bonum sunt accidentia aut alia quaecunque originata ab ente, ergo erunt similitudo analoga ipsius; et ita ipsum habebit unitatem, veritatem et bonitatem causativas istorum et nobiliores quam ista.

7. Item, solum illud quod per se recipit aliquas formas per se informatur ab eis et solum per se denominatur ab eis; si ergo ista sunt accidentia seu qualitercunque aliquid (e) addentia, solum per se informabunt et denominabunt illud in quo per se recipientur; sed materia est solum per se receptiva formarum; forma enim non est receptiva vel passiva per se, formae enim non est forma; ergo materia esset solum per se (f) una, vera et bona, formae autem omnino per accidens.

8. Item, cum in corporalibus et extensis non sit dare formam sine extensione, unitas et veritas et bonitas corporum essent secundum hoc quaedam formae aut quaedam accidentia extensa.

9. Item, veritas est per se et primum obiectum intellectus et bonitas appetitus; sed entitas et quidditas entium est primum intelligibile et primum quod cadit in apprehensione, et esse est primum diligibile; ergo et cetera.

10. Item, ratio bonitatis, in quantum est distincta a veritate, apprehenditur ab intellectu, et unitas eodem modo; quoniam intellectus apprehendit distinctionem earum (a); appetitus etiam diligit ipsam rationem unitatis et veritatis (b), secundum quod distincte sibi praesentantur ab intellectu; immo et duae potentiae attingunt per se ad totum ens et ad omnes rationes entis (c); ergo una ratio penitus videtur esse idem quod altera. — Ad hoc etiam facit quod communiter dicitur quod illud est per se obiectum potentiarum quod per se movet eas (d); ergo illud quod per se generat speciem in intellectu et per se movet affectum erit in quantum tale veritas et bonitas; sed hoc potest omnis substantia et essentia per hoc quod est substantia vel (e) essentia; ergo et cetera.

11. Item, Augustinus, libro Soliloquiorum, definiens veritatem dicit (1) quod "veritas est id quod est" ; sed definitio et definitum seu ratio et id cuius est ratio (f) penitus sunt idem; ergo et cetera.

12. Item, Augustinus, in Enchiridion, (2) et libro De libero arbitrio (3), et pluribus aliis locis (4), volens ostendere contra errorem Manichaeorum qui dicunt aliquod ens totaliter esse malum quod ipsum ens seu esse est per se bonum et (g) per se diligibile, ita quod malum eo ipso quod (h) dicit privationem boni dicit privationem ipsius esse, dicit in eisdem (i) libris quod entia, in quantum sunt, bona sunt (k) et quod, eo quo sunt, bona sunt. Et Dionysius, IV De divinis nominibus, ubi et vult (5) quod bonum et lumen intelligibile et pulchrum sint idem et quod bonitas sit ratio aliquo modo communior ente et comprehendens omnes participationes divinas quae sunt in entibus; ergo et cetera.

[Respondeo]

Circa quaestionem istam sunt variae opiniones, sicut circa illam de individuatione. Quidam enim volunt quod unum addat aliquid essentiale; quidam quod accidentale inter quos est Avicenna (1); quidam vero quod nihil addat secundum rem, sed solum secundum rationem; et horum quidam quod addat rationem negativam seu negationis tantum; alii vero quod positivam seu per modum positionis; et istorum quidam volunt quod unitas quae convertitur cum ente non sit idem cum ea quae est principium numeri; numerum enim dicunt causari a divisione continui, unde numerum, prout est species quantitatis, non ponunt nisi in corporalibus, et isti ponunt unitatem istam quae est principium numeri esse accidens, aliam vero quae convertitur cum ente dicunt nihil addere ad ens. - Summa igitur istarum diversitatum est: quod quidam ponunt quod addat; quidam quod nihil nisi solam rationem, in re tamen fundatam seu realem.

De bonitate autem et veritate fere eisdem modis diversificantur opinantes. Quidam enim volunt quod dicant relationes quasdam accidentales, ita quod unum dicat relationem ad primum efficiens, veritas ad summum exemplar, bonitas ad ultimum finem; et quod unitas dicat cum hoc modum essendi ipsius entis per respectum ad se, veritas per comparationem ad intellectum nostrum, bonitas per comparationem (a) ad affectum (b). Alii vero volunt quod dicant huiusmodi relationes, sed tamen volunt quod addant aliquid diversum realiter ad ens. Alii vero quod non dicant rationes respectuum, sed potius rationes absolutas super quas possint fundari tales respectus, sive secundum rem sive tantum secundum (c) intellectum, pro eo quod si dicerent relationes vel (d) rationes relativas, tunc prima et per se obiecta intelligentiae et voluntatis (e) essent purae relationes et solae; et (f) quia etiam secundum Aristotelem (2) scibile seu scitum non dicit relationem ad scientiam, etiam in quantum scibile, nisi secundum dici; id autem quod est scibile, secundum id quod est, nullo modo et eodem modo est (g) de diligibili seu dilecto (h), ratio igitur intelligibilis seu (i) scibilis et ratio ipsius appetibilis seu diligibilis, in quantum talia, dicunt relationes secundum dici solum; veritas vero et bonitas non dicunt ipsam rationem intelligibilitatis et appetibilitatis, sed id quod est diligibile et intelligibile (a) et id quod est quasi substratum istis relationibus; quoniam verum et bonum dicunt aliquid reale de re, amoto etiam omni intellectu; relationes vero praedictae nihil dicunt in quantum tales, nisi secundum intellectum; posito etiam per impossibile quod creatura esset Deo non existente aut absque hoc quod non esset facta a Deo: ita esset una, vera et bona sicut et ens et eo ipso quo et ens, ut isti dicunt. Et isti nituntur probare quod nihil addat essentiale realiter diversum consimilibus rationibus illis per quas probant hoc de individuatione, et quod nihil addat accidentale consimilibus rationibus illis per quas probant quod individuatio nihil tale addat. Qui autem volunt quod addat innituntur aliquibus rationibus tactis in opponendo et aliquibus rationibus consimilibus illis per quas probant idem de individuatione.

[Solutio Obiectorum]

Et isti respondent rationibus factis in oppositum hoc modo.

Ad primum enim dicunt quod licet ens non sit genus, quaedam se habent ad eum ac si essent (b) eius species, et haec recipiunt directe praedicationem eius, quaedam vero quasi differentiae, et de ipsis praedicatur eo modo quo subiectum de accidente aut sicut genus de differentia, scilicet in concretione. Prima vocantur genera et species entium et principia constitutiva eorum, secunda vero sunt unitas, veritas, bonitas et consimilia. Et ista proprie secundum eos non praedicantur de ente in abstracto, nec ens de eis. Ista autem non possunt habere naturam differentiae, ut dicunt: tum quia non dicunt principia constitutiva entium, quia tunc praecederent intellectum eorum, nunc autem videmus quod unitas cuiuslibet entis consequitur ipsum; tum etiam quia tantum ambitura habent quantum et ens, nulla autem differentia tantum ambitum habet quantum suum genus, saltem in potentia. Et ideo, ut dicunt, potius se habent ad ens tanquam propriae passiones eius consequentes ipsum universaliter et convertibiliter in suis suppositis (c).

Ad secundum dicunt quod illud quod addunt non est proprie essentia, sed aliquid eius; unde essentia (a) non cadit in ratione eius nisi oblique, sicut nec subiectum in ratione accidentis. Illi tamen qui volunt quod illud quod addit non sit alterius generis, nescio an (b) consimiliter responderent vel forte quod essentia bene posset praedicari de eis, licet aliquid addant ad eam; quia illud quod addit est forte quoddam complementum essentiae habens (c) intra se totam rationem essentiae (d); sicut et potentiis animae videtur adesse tota substantia animae.

Ad tertium dicunt quod secundum aliquem modum accidentia aliqua possunt habere aliquam rationem maiorem unitatis, veritatis, bonitatis quam sua subiecta, sicut caritas plus de ratione bonitatis et habitus intellectus plus de ratione veritatis. Praeterea dicunt quod cum ista accidentia sint potius istorum subiectorum quam sui, quod magis attribuunt suas rationes denominative suis subiectis quam sibi. Licet 4 capitulo, De divinis nominibus, Dionisyus dicat (1) quod denominationes subiectorum insunt formis a quibus descendunt altiori modo quam ipsis et magis per analogiam quam per univocationem, dans ibi exemplum de delectatione et tristitia: isti tamen dicunt pro tanto contrarium, quia accidentia potius sunt subiectorum quam sui ipsorum, secundum ultimum modum tamen respondendi.

Ad quartum dicunt quod prima propositio (e) non est vera nisi de accidentibus quae sequuntur esse subiecti; quia secundum eos quaedam sunt accidentia quae sic sequuntur essentiam subiectorum quod non sequuntur esse eorum, sicut ipsummet esse quod secundum multos eorum est accidens. Si autem dicatur quod ista non solum sequuntur essentiam, sed etiam ipsum esse; tunc dicunt quod non est inconveniens, si natura praecedant ea, sicut et videntur praecedere intellectu (f); esset tamen inconveniens, si praecederent tempore vel mensura.

Ad quintum dicunt quod forma habet illas rationes non per identitatem, sed sicut subiectum habet proprias passiones et quod illi effectus competunt illi per se, aut quia facit eas per passiones quae per se sibi competunt, aut quia illi effectus non sunt aliud quam unitas, veritas, bonitas causatae a formis entium.

Ad sextum dicunt quod ilia propositio habet locum in causis efficientibus, non in causis formaliter originantibus; dicunt enim quod originari ab aliquo ut a forma non est omnino idem quod fieri ab aliquo ut a causa efficiente.

Ad septimum dicunt quod non est inconveniens formam unam (a) ab alia informari et denominari, licet hoc magis primo et per se competat materiae; dicunt etiam quod totum compositum potest denominari ab unitate recepta in materia sua, forma autem denominabitur ab eadem sicut (b) causa a suo effectu, denominatur enim agens a sua actione et a suo effectu.

Ad octavum vero quod dicunt patebit alibi ubi de extensione corporalium quaeritur.

Ad nonum dicunt quod ens est primum obiectum materiale, sed veritas primum obiectum formale (c); ens enim secundum eos est illud quod primo apprehenditur, sed veritas illud per quod apprehenditur seu ratio apprehensibilitatis eius. Et idem dicunt de bonitate respectu appetitus.

Ad decimum dicunt quod veritas non tantum est ratio movens ad apprehendendum se, sed etiam ad apprehendendum omnes proprietates entis, et ideo licet distinctio (d) earum inter se apprehendatur ab intellectu, hoc tamen est, ut dicunt, per eandem rationem, scilicet per rationem veritatis. Et idem est de bonitate respectu appetitus. — Ad id autem quod additur quod essentia entium potest generare sui speciem et ita per se et primo movere intellectum; dicunt quod sicut quantum non movet visum nisi sub ratione colorati, sic nec essentia nisi sub ratione veri. Et tamen quantum dicitur per se movere (e) visum, licet non primo; nec dicitur esse materiale obiectum visus sicut Sortes, quia istud est obiectum materiale per accidens et non per se, quoniam Sortes non est subiectum primum et immediatum coloris, sicut ens est veritatis.

Ad undecimum dicunt quod definitio Augustini potius est materialis quam formalis et tamen valde bona, quia propriae passiones habent definiri per sua subiecta et definitio debet dari per priora; et ita est hic.

Ad duodecimum dicunt quod sicut haec est vera "homo, in quantum homo, est risibilis (f)" et tamen humanitas non est risibilitas; sic et ista "entia, in quantum sunt, bona sunt" ; et tamen non propter hoc oportet quod entitas sit bonitas. Quod autem dicitur quod (a) malitia, pro quanto est privatio boni, pro tanto est privatio entitatis: dicunt quod hoc non est verum per identitatem, sed per concomitantiam (b); quia privatio boni inseparabiliter concomitatur privationem entis et e contrario. Ad illud autem Dionysii dicunt quod bonum et pulchrum et lumen intelligibile seu verum non (c) sunt idem formaliter, sed subiecto.

Illi vero qui volunt quod nihil addant realiter diversum ad primum quod est contra eos dicunt quod numerus non est accidens nisi sicut unitas ipsum constituens; unitates (d) enim accidentium erunt accidentia, sed non ipsorum accidentium quorum (e) sunt unitates, sicut et omne accidens sibi ipsi est essentiale.

Quod autem ab Aristotele (1) et aliis philosophis dicitur esse accidens et in praedicamento quantitatis: dicunt quod distinctio praedicamentorum non fuit facta secundum diversitatem essentialem nec secundum solam diversitatem intellectus seu modi intelligendi, sed secundum diversitatem rationum realium; relatio enim ponitur pro praedicamento, quae tamen videtur esse essentialis secundum eos actioni et passioni et qualitatibus primae speciei et secundae et materiae et formae et parti et toti et praedicamento positionis et situs et ubi et quando et omni accidenti videtur essentiale referri ad suum subiectum. Quorum rationes alibi recitavi. Haec autem distinctio conveniens (f) esse potuit secundum modum logicalem qui plus considerat rationes rerum et intentiones quam res; et ideo rationes quae secundum modum intelligendi habebant se ad alias per modum accidentium convenienter potuerunt ponere inter praedicamenta accidentium. Aut si hoc non movit (g) eos, dicunt quod Aristoteles fuit deceptus arguens ex pluralitate rationum realium diversitatem essentialem, quam deceptionem dicunt fuisse in multis antiquis philosophis. Aut in proposito forte magis fuit causa: quia posuerunt numerum causari tantum ex divisione continui; non enim in substantiis separatis posuerunt numerum qui ab eis ponitur species quantitatis, sed solum multitudinem quae cum uno dividit ens; continuum autem posuerunt esse accidens, et ita unitatem quae est per continuitatem dixerunt esse accidens et per consequens numerum ex talibus unitatibus constitutum. Et hanc sententiam videtur (a) Aristoteles innuere in III Physicorum suorum (1).

Dicunt autem isti quod si hoc tenuerunt, quod in hoc videntur notanter fuisse decepti; quia si numerus est accidens, tunc oportet quod sit aliqua una forma habens aliquod unum subiectum numerus autem non potest poni esse una forma, quia cum plures habeat partes ad hoc quod ex eis efficeretur unum, oporteret quod ad se invicem unirentur (b) partes autem numeri, etiam in quantum partes eius, magis sunt a se invicem discretae quam unitae et etiam si essent unitae, tunc unio earum et unitas ex hac unione consurgens essent aliae unitates ab eis et alterius rationis. — Oporteret etiam quod aut una unitatum constituentium numerum esset materialis alteri, ita quod vere reciperet eam intra se et vere informaretur ab (d) ipsa; aut quod (e) ambae essent materiales respectu alicuius formae tertiae unientis eas; aut quod essent in eadem materia; quorum nullum videtur esse, intelligibile. — Oporteret etiam quod unitates constituentes numerum haberent rationem partis respectu sui generis et nullo modo rationem totius; partes enim alicuius formae non habent rationem formae totalis, quamdiu sunt partes illius formae, sicut nec partes substantiae rationem substantiae seu suppositi, quamdiu sunt partes alicuius suppositi; et tunc unitas non haberet (f) rationem formae totalis respectu entium quae per eam sunt unum; et tunc perfectius et venius tres homines dicerentur unum quam quilibet eorum, quamdiu essent sub tali numero aggregati.

Unum etiam subiectum non potest dari numero, quoniam omnis numerus, in quantum talis, requirit plura entia et exigit ea, in quantum plura, non in quantum unum. Nec in huiusmodi subiectis est dare aliquam potentiam receptivam unam numero per quam et in qua reciperent formam numeralem, et si haberent, ilia potius diceretur numerata et forma numerali denominata quam huiusmodi entia (a). Et idem erit de quacumque una ratione subiectiva per quam ei subiciantur. — Nec valet secundum istos quod ab aliquibus dicitur, scilicet quod huiusmodi entia numerata sunt unum subiectum in tali accidente; quia subiectum prius naturaliter oportet habere unitatem. per quam subiciatur ut (b) unum tali accidenti quam quod ex hoc dicatur esse unum, quia habet tale accidens, scilicet numerum; oportet enim (c) dari subiecto (d) unam existentiam a qua et in qua accidens recipiat suam unam existentiam, et non e contrario. — Mirabile etiam erit, ut dicunt isti, quomodo ista dicentur esse unum in eo quod habent numerum seu in eo quod sunt numerata, cum secundum rem videatur ibi (e) esse oppositio in adiecto. — Item, si forma numeralis est in eis, aut tota est in quolibet aut una pars eius in uno et alia in alio; una enim forma non potest per aliam viam esse tota in aliquibus (f) simul aggregatis. Si autem tota est in quolibet, ergo quilibet est plures et plures habens unitates. Si autem una pars in uno et alia in alio, tunc partes sunt in diversis subiectis et ad se invicem nullo modo unitae. — Et est mirabile, ut isti dicunt, quomodo partes formales in diversis entibus existentes constituent unam essentiam et unam formam, unam, inquam, numero, non solum specie, et quomodo tres unitates numerales constituent (g) unam unitatem individualem et unam numero, utpote unitatem istius ternarii vel illius, et maxime quomodo ex solo concursu plurium hominurn vel (h) plurium entium in uno loco generabitur una forma numeralis in eis; oportebit enim sibi dare causam efficientem, et cum sit forma dependens a suo subiecto et non solum delata super ipsum, sicut sunt primae influentiae, oportebit quod educatur de potentia materiae et tunc oportebit etiam quod per motum ipsius materiae.

Non etiam est maior ratio quare ex divisione continui resultet talis forma quam ex discretione facta per formas substantiales, cum ita (i) sint diversae et separatae a se invicem unitates continui divisi sicut et unitates duorum entium quas habent per suas formas substantiales, et maxime cum continuum divisum sit factum duo entia, quod non potest esse factum, nisi unitas quae consequitur ens sit multiplicata; quaelibet enim pars alicuius continui divisi est facta de novo unum ens et unum suppositum substantiae, quod non potuit fieri nisi per formam substantialem aliam et aliam." Ita igitur, ut dicunt isti, est numerus in aliis rebus qui non est aliud quam multitudo unitatum sicut et in (a) corporalibus vel continuis; et ita fit numerus in corporalibus et unitatibus (b) consequentibus ens sicut et in spiritualibus. — Non etiam valet, ut dicunt, quod ab aliquibus dicitur quod ultima unitas est constitutiva numeri et quod se habet ad alias sicut ultima differentia ad priores formas; quia ultima forma vel differentia non est eiusdem rationis et ambitus cum prioribus, unitas autem est eiusdem speciei cum alia unitate; tum quia frequenter contingit et potest contingere quod simul tempore et natura tria concurrant in unum, ut quando tria simul creantur, et tunc nulla (c) illarum trium unitatum erit secundum rem ultima (d) respectu alterius. — Si autem dicatur quod numerus est aliquid in anima, hoc secundum istos non iuvat eos, sed potius destruit; quia secundum hoc numerus non erit vere quantitas nec species quantitatis nec vere accidens rerum numeratarum ex earum unitatibus constitutum. — Dicunt igitur isti quod numerus et multitudo veraciter est in rebus et non solum in intellectu; sed tamen non est aliquid unum in rebus, sed vere plura et vere plures unitates, in intellectu tamen seu secundum intellectum habet quandam rationem unitatis. — Sic igitur respondent ad primum.

Ad secundum dicunt quod etsi (e) omne quod realiter sequitur ad aliud non intrans rationem eius secundum rem sit accidens eius, non tamen illud quod sequitur ad aliud tantum secundum modum intelligendi et quod intrat alterius (f) rationem secundum rem seu secundum identitatem realem, etsi non secundum propriam rationem. Sic autem, ut dicunt, se habet unitas ad ens: si enim in una ratione entis posset ab intellectu nostro comprehendi omnis ratio per identitatem realem, ilia ratio haberet rationem entis et unitatis aequaliter.

Ad tertium dicunt quod ens est eo modo comune unitati et multitudini sicut et unum est eis commune, et non aliter; non enim multitudo dicitur ens, nisi sicut dicitur una, nec multa dicuntur proprie ens sed entia; et sicut dicuntur entia, sic dicuntur plura seu plures unitates habentia, et ut sic liceat loqui, sic dicuntur una (a) sicut et entia. Multitudo etiam non opponitur illi unitati quae est pars eius nisi sicut totum suae parti, relative scilicet. Prout autem unitas sumitur per se cum exclusione multitudinis, se habet ad multitudinem secundum habitudinem disparatam seu disparationis, quam aliqui vocant habitudinem contrarietatis quae in quolibet extremo includit privationem alterius extremi; licet improprie hic sumatur contrarietas nec disparatio hic sumatur secundum speciem, sed potius quasi numeralis, eo modo quo unum individuum est ab altero (b) disparatum, quod usitatius (c) discretio nominatur.

Ad quartum dicunt quod licet unitas non addat aliam rem ad ens, addit tamen aliam rationem ad rationem entis; et ideo dicere "ens est unum" non est idem secundum rationem quod dicere "ens est ens", nec ita sermo nugatorius. Quia autem res in qua fundantur huiusmodi rationes prius (d) apta nata est intelligi secundum rationem entis quam secundum rationem unitatis, seu intellectus prius aptus natus est intelligere unam quam alteram, quia una implicat aliam in sua ratione et non e contrario: ideo unitas magis (e) potest significari per modum inhaerentiae et adiacentiae ad ens quam e contrario; sicut et in Deo sapientia respectu substantiae potius quam (f) e contrario et voluntas in eo potest significari posterior intellectu potius quam e contrario.

Ad quintum dicunt quod si (g) continuum est omnino accidens, tunc per solani divisionem continui unum non efficitur multa, immo oportet quod ibi flat divisio formae substantialis et materiae.

Ad sextum dicunt quod quia ens (h) secundum rationem suam non ita opponitur multitudini sicut unum nec unum ita non enti sicut ens; ideo dictio (i) exclusiva addita enti secundum communem usum loquendi qui plus sequitur diversitatem rationum quam rerum non excludit nisi non ens, addita vero uni non excludit nisi multitudinem; licet in uno sensu haec propositio "tantum unum est" possit esse vera et haec propositio "tantum ens est" possit esse falsa; quia si li (k) "unum" significet absolute formam unitatis, sic (l) est

Potest etiam dici quod ens secundum opinionem non est aliud realiter quam ipsa opinio; et opinio huiusmodi opponitur opinioni, non autem ipsis obiectis.

Ad nonum dicunt quod licet substantia non referatur ad aliud secundum rationem essentiae vel substantiae, refertur (a) tamen secundum substantiam; essentiale est enim, ut dicunt, unicuique substantiae referri ad creatorem et materiae ad formam. Quod autem pro ratione affertur, quod unumquodque secundum suam substantiam est absolutum (b): dicunt quod utraque istarum est vera, et quod secundum suam substantiam sit absolutum et quod sit relatum; quia potest considerari absolute et in relatione ad aliud (c), pro eo quod non secundum omnem rationem suam est absoluta nec secundum omnem relata. Aliqui tamen simpliciter negant quod creatura habeat esse absolutum ab omni relatione nisi solum ab aliquibus, utpote a relatione inhaerentiae accidentalis vel (d) a relatione essendi in alio ut in supposito et ab aliis consimilibus quae repugnant substantiae. Non etiam concedunt quod secundum veritatem et bonitatem referantur res realiter ad intellectum et appetitum, sed solum secundum rationem intelligibilitatis et appetibilitatis; quae tamen non dicunt relationes secundum rem, sed solum secundum dici.

Ad decimum dicunt quod Boethius aliter videtur accepisse rationem boni quam communiter a sanctis et ab aliis accipiatur; videtur enim in praedicto libro bonitatem enti attribuere, ita quod idcirco dicatur bonum, quia est a bono principio factum et ad optimum finem ordinatum, scilicet ad Deum. Sancti autem bonum vocant idem quod perfectum vel perfectivum (e). Et secundum ilium modum accipiendi dicunt quod verum est quod dicit Boethius, secundum vero alium quod dicit Augustinus et Dionysius. Et hic modus, ut dicunt, est magis proprius et magis verus omnis enim communiter intellectus (f) dicet quod si per impossibile ens creatum esset sine Deo, quod quantum haberet de perfectione et entitate, tantum et de bonitate. Praeterea dicunt quod dictum Boethii tantum est contra alios quantum est contra eos; licet enim alii velint quod bonitas addat ad ens aliquid realiter diversum, volunt tamen omnes communiter quod tam bonitas quam unitas et veritas sint ita in separabiles ab ente quod nec Deus (g) posset eas separare ab eo nec ipsum ab eis.

Hae igitur sunt diversitates opinantium. — Quid autem hic sit veritatis meliorum iudicio derelinquo; si tamen aliquam haberem tenere, illam quae ponit quod aliquid addat tenerem, quia solemnior et communior est, licet neutram ob materiae profunditatem scirem sustinere ad plenum.

Quicquid tamen sit de (a) lis, illud saltem amplius credo esse (b) verum, scilicet quod ratio unius secundum rem dicat aliquid positivum quam quod tantummodo negativum. Et idem credo de ratione simplicis. Licet enim a nobis (c) describantur per quasdam negationes, nihilominus tamen per illas intendimus circumloqui illud positivum quod realiter dicunt (d). Si enim dicerent tantum rationem negativam, non comprehenderent secundum rationem sui nominis tantam perfectionem et nobilitatem quantam dicunt. Maxima enim perfectio est esse complete unum (e) et simplex; significant enim aut perfectionem identitatis aut rationem perfectae adhaesionis componentium ad se invicem aut rationem indistantis mansionis in se ipso aut aliquid aequivalens. — Nec valet contra hoc quod cum multitudo dicatur positive, quod oportet quod unitas quae ei opponitur dicat privationem (f) ipsius; quia et in contrarie oppositis seu (g) disparatis et in relative oppositis unumquodque oppositorum implicat negationem sui oppositi respectu subiecti quod denominat (h); et tamen utrumque praeter hoc dicit aliquid positivum; sic autem est de multitudine et unitate ei opposita relative uno modo et alio modo disparate.

Ratio autem veri, prout credo, dicit rationem cuiusdam confirmativae affirmationis. Unde quando dicimus "iste lapis est verus lapis" aut "hoc est verum aurum", per appositionem veri intendimus confirmare id quod per aurum affirmative significaveramus et per ipsum affirmationem factam quasi ingeminare; ut sit quasi sensus "hoc est verum aurum", id est, "vere ita est quod hoc est aurum". Aut potius verum non plus addit ad ens quam reale; ens enim est commune ad ens secundum solam apparentiam et opinionem et ad ens reale seu ad ens secundum rem; et per verum intendimus specificare ens ad ens secundum rem, sicut et per hoc quod dico "per se" specificamus ens ad genus substantiae. Bonum autem, ut dictum est, dicit rationem perfecti vel perfectivi. Et forte haec est causa quare verum magis dicitur obiectum intellectus quam bonum et e contrario respectu voluntatis; quia ad intellectum spectat affirmare realia et negare non realia et rem, prout est, apprehendere ad hoc quod sit verus, appetitus autem quaerit perfici a suo obiecto seu in suo obiecto. Aut fortassis ideo factum est, quia proprietas est habitus et actus intellectualis potentiae quod sit verus vel falsus, voluntatis vero quod sit bonus vel malus. Et quia (a) rationes proprias potentiarum attribuimus et appropriamus obiectis frequenter; ideo intellectus dicitur habere veritatem pro obiecto; quia tunc apprehendit quidditatem entium quae est verum (b) eius obiectum, quando apprehendit vere; etsi enim apprehendat vere non entia, hoc non potest sine apprehensione entis et nisi per ipsum.

PrevBack to TopNext