Liber II, Quaestio 17
Librum II, Quaestio 17
Et quod sic videtur.
1. Impossibile enim est diversas essentias esse penitus idem cum una simplici essentia; sed potentiae materiae sunt plures, sicut et actus formales; quot enim modis dicitur unum correlativorum, tot modis et reliquum; essentia autem materiae est una; ergo impossibile est quod sint penitus idem cum ipsa. - Huic autem rationi videtur consentire Commentator, super XI Metaphysicae, super illa parte: "Et dubitandum est in hoc et dicendum ex quonon ente fiat generatio;" ait enim sic: "Non quodlibet ens fit ex qualibet potentia, sed unumquodque entiumfit ex eo quod est inpotentia id quod fit, id. est, ex potentia propria, ita quod numerus potentiarum sit sicutnumerus specierum entium generabilium·" Et dixit hoc secundum Aristotelem, quia opinatur quod sit una secundum subiectum et multa secundum habilitates.
2. Item, quaelibet forma, maxime substantialis, attingit totam essentiam suae materiae et tamen non attingit totam potentiam eius, quoniam si totam potentiam attingeret, illa existente in ea, non esset possibilis ad aliquam aliam formam; sed si potentia esset penitus eadem cum essentia materiae: quandocunque unum totaliter attingeretur, et reliquum; ergo et cetera.
3. Item, nos videmus quod materia acquirit novas potentias vel impotentias, secundum quod diversimode disponitur a diversis formis, ut materia corporis humani per formam organizationis fit capax animae; unde et ab Aristotele naturalis potentia vel impotentia ponuntur in secunda specie qualitatis; sed hoc esset impossibile, si essent penitus eadem inter se; ergo et cetera.
[Respondeo]
Dicendum quod licet quidam dixerint quod potentia sit accidens materiae et ita quod addat aliquid secundum rem diversum ad ipsam, moti ex rationibus praedictis et etiam quia ubique sumpserunt pro primo principia quod ubicunque est diversitas rationum realium, semper est ibi diversitas essentialis, constat autem rationem potentiae et rationem essentiae ipsius materiae esse rationes diversas, et ita quod quaelibet earum est in materia secundum rem et non solum secundum modum intelligendi: credo tamen cum aliis quod penitus sint eadem secundum rem.
Si enim essent diversae, tunc potentia esset recepta in essentia materiae; recepta autem esse non posset, nisi materia haberet in se aliam potentiam per quam posset eam recipere, et sic iretur in infinitum. Oporteret etiam quod ipsa potentia esset quaedam forma, quia omne quod inhaeret materiae et quod determinat eam aliquo modo est forma materiae, unde et materia ordinatur ad omne quod in se recipit sicut ad suum actum, unde et prius erat possibilis ad recipiendum illud; non dicitur autem possibilis nisi respectu actus, et etiam quia omne accidens ponitur in genere formarum. Nec mirum, quia cum ens sufficienter dividatur in materiam et formam et aggregatum ex eis seu compositum, certum est autem quod nullum accidens est materia nec aggregatum ex materia et forma: ergo necesse est quod omne accidens sit forma. Nemo autem rationabiliter dicere potest quod potentia materiae sit forma, cum per eam non significemus nisi solum ordinem materiae ad formam. Et praeterea constat quod non posset esse forma substantialis, quia talis dat materiae esse substantiale actu determin11tum, quod nullo modo potest convenire ipsi potentiae; nec forma accidentalis esse potest nec etiam aliquo modo accidens, sicut in quaestione de materia substantiarum intellectualium est ostensum ex parte rationis ipsius accidentis et rationis subiecti seu suppositi et rationis ipsius potentiae et corporalis materiae et potentiarum animae. - Ratio igitur receptionis et inhaerentiae clamat ipsam potentiam non esse aliquid diversum ab essentia materiae.
Ostendit etiam hoc ipsa essentia materiae et ratio eius. Omnibus enim aliis amotis ipsa per se est sufficienter possibilis ad omnia quae in ea possunt esse; unde nullo modo potest intelligi nisi ut possibilis. Si autem potentia diceret aliquid ab ea diversum, potentiis amotis ipsa non esset possibilis ad aliquid et ita de se nullum haberet ordinem aut respectum ad suas formas possetque intelligi ut non possibilis et sic per consequens ut a nullo determinabilis; et ita sequeretur quod cum omne ens sit determinabile ab alio aut terminus seu determinatio eius, quod ipsa posset intelligi vere ut quoddam ens de se sufficienter determinatum. - Praeterea, ita se habet materia ad suam possibilitatem sicut forma ad suam actualitatem et ita immediate materia refertur ad formam sicut forma ad ipsam; sed actualitas ipsius formae non dicit aliud ab essentia eius, cum forma et actus sint idem. Et etiamsi diceret aliud, tunc essentia formae nullam haberet de se actualitatem seu actum. Ipsa etiam forma per suam essentiam refertur ad materiam, unde et per solam suam essentiam informat eam; ergo materia et sua possibilitas erunt omnino idem et materia per solam suam essentiam referetur ad formam. - Praeterea, definitio materiae est ens in potentia seu ens possibile; ergo possibilitas seu potentia est pars suae definitionis et ita ad minus est pars suae essentiae; sed non potest esse pars, quin sit idem penitus cum tota eius essentia, cum materia sit unum de primis principiis et ita non possit esse composita ex diversis principiis quorum unum sit genus, alterum vero differentia eius.
Praeterea, si potentia est aliud ab essentia materiae: aut est aliquid ab ea resultans, sicut calor dicitur resultare a forma ignis, aut est aliquid in ea concreatum aut est aliquid per formas in ea genitum. Primum esse non potest, quia materia non potest esse per se causa efficiens alicuius; omne autem quod resultat ab altero efficitur ab illo. Et posito quod posset esse causa efficiens eius, ad minus secundum aliud esset eius efficiens seu originans et secundum aliud esset eius subiectum recipiens; sed materia non posset secundum aliud et aliud originare suam potentiam et ei subici. - Secundum etiam esse non potest. Naturaliter enim primo oportet quod materia habeat esse substantiale quam accidentale, et maxime eum accidens seu esse accidentale fundetur in ipso esse substantiali; sed materia habet esse substantiale per solam formam substantialem; ergo ordine naturali aliqua forma substantialis praecedit necessario omnia accidentalia ipsius materiae; sed si potentia diceret aliquid concreatum ipsi materiae diversum ab ipsa, illud esset aut forma substantialis aut accidentalis. Nemo autem unquam posuit quod esset forma substantialis; si autem est accidentalis, praecessit forma substantialis, et ita praecessit potentia ad formam· substantialem. Et hoc ipsum sequitur, posito quod illud concreatum esset forma substantialis. Ergo ad positionem dicentium eam concreatam esse materiae semper sequitur potentiam praecessisse potentiam et etiam quod forma substantialis prius sit in materia quam ipsa potentia materiae, quod nullius sanae mentis dicet. - Tertium autem multo minus stare potest, tum quia materia non recipit suam potentialitatem a formis, tum quia ad hoc omnia praedicta inconvenientia sequuntur et etiam ampliora, sicut satis de se patet. -- Praeterea, si potentia ista non dicit essentiam materiae nec essentiam formae quaero cuiusmodi essentiam dicit; et specialiter quaero quomodo dicit talem essentiam quod per eam materia sit potens recipere et sustinere formas et sine ea nullo modo sit potens; et credo quod non poterit dari. Unde ipsa ratio potentiae, si bene pensetur, satis hoc ipsum clamat; non enim videtur quod possit dicere per se aliquam naturam aliam ab illa in qua fundatur.
Si autem aliquis dicat quod partim est eadem cum essentia materiae, partim diversa: contra hoc est, quia aut ideo dicitur partim diversa, quia aliquid addit diversum, aut quia licet nihil addat diversum, non tamen dicit totam essentiam materiae, sed solum aliquam partem eius. Primum autem stare non potest, quia ad additionem illius diversi sequuntur inconvenientia prius tacta et praeter hoc sequitur quod potentia materiae esset composita ex essentiis diversorum generum, scilicet ex essentia materiae et ex illo diverso quod addit ad eam; quod quantas absurditates continet satis patet. - Secundum etiam stare non potest, tum quia in essentia materiae non est dare talem compositionem, tum quia illa alia pars quae cum ipsa potentia constitueret materiam non esset potentia et ita, ut videtur, esset actus et sic materia esset composita ex potentia et actu.
[Solutio Obiectorum]
Ad primum igitur in contrarium dicendum quod materia non habet plures potentias passivas essentialiter inter se differentes, sed in essentia sua includuntur rationes plurium potentiarum absque omni diversitate reali; alias sequeretur quod potentiae actu infinitae essent in ea, quoniam tot essent in ea potentiae actu ad quot formas et figuras est possibilis; est autem possibilis ad infinitas formas et figuras tam secundum speciem quam secundum numerum. Et posset ex hoc trahi bona ratio ad principalem responsionem. Quamvis autem tot modis dicatur unum correlativorum quot modis et reliquum, non tamen propter hoc oportet quod secundum quod diversificatur unum, diversificetur reliquum. Alias, quot possunt esse mihi similia realiter in se diversa, tot habebo in me relationes similitudinum realiter diversas; et cum infinita possent mihi assimilari, tunc habebo infinitas. Secundum etiam numerum filiorum eiusdem hominis plurificabuntur et patres et secundum numerum linearum eiusdem circuli plurificabuntur centra: quod est manifeste falsum et impossibile. Et tamen verum est quod secundum plurificationem linearum plurificantur rationes respectuum ipsius circuli, absque omni tamen diversitate reali; alias haberet intra se infinita actu diversa. -- Si autem aliud sensit Averroes, non curo, quamvis verba eius satis possint ad hoc trahi. Sicut enim in Deo dicuntur esse plures rationes et tamen per hoc non intendimus significare aliquam pluralitatem essentialem, sic et in materia dicuntur esse plures potentiae propter hoc solum, quia ipsa est per suam essentiam possibilis ad plures formas absque omni diversitate reali, non intendentes per hoc significare nisi solam pluralitatem rationum realium. Et hoc forte voluit dicere, quando dixit quod est una secundum subiectum et plures secundum habilitates, hoc est, secundum modos se habendi quibus se habet per modum possibilis ad plures formas recipiendas. Et sic etiam potest exponi quod Aristoteles videtur dicere in III Physicorum, quod scilicet alia est potentia ad sanitatem vel dealbationem, alia ad aegritudinem vel denigrationem; alias contradiceret sibi ipsi in alio loco ubi ait quod una est potentia contrariorum; quamvis possit dici quod Commentator non loquitur de potentia remota, sed de potentia propinqua quae alio nomine dicitur potentia disposita; unde et praemisit quod quodlibet fit ex potentia propria; quid autem de ista sit sentiendum in tertio argumento tangetur.
Ad secundum dicendum quod licet tota essentia materiae attingatur aliquo modo a qualibet forma, non tamen attingitur secundum omnes rationes suas nec secundum omnes suos res pectus attingitur; ergo tota secundum aliquam unam rationem et respectum; et tunc secundum illum modum attingitur totum illud reale quod ponunt ipsae potentiae. Simpliciter tamen non dicuntur attingi omnes potentiae eius, quia potentiae nominant rationes et respectus ipsius materiae secundum quas ipsa potest diversimode attingi et non attingi; et est simile huius, quando dicimus quod intellectus attingit totam essentiam Dei seu alicuius alterius simplicis obiecti et tamen non omnes rationes eius.
Ad tertium dicendum quod materia non acquirit novas potentias passivas simpliciter, sed ex hoc solum dicitur eas acquirere, quia potentia quam per essentiam suam habet non est ordinata ad omnes formas, nisi prius alias formas in se habeat. Sicut enim soli non acquiritur aliqua potentia activa et tamen non potest agere per suam potentiam in remotiora, nisi prius agat in propinquiora: sic suo modo est de recipiendo in proposito, sicut si dicerem quod non possint recipi centum, nisi prius secundum naturam recipiantur triginta. Dicitur ergo potentia acquiri, non quia aliqua essentia potentiae passivae acquiratur, sed solum quia ipsi potentiae prius in materia existenti novus ordo et nova formalis habitudo ad aliquam formam recipiendam datur; quantum autem ad hanc formalem habitudinem vel formalem ineptitudinem potest verificari illud de naturali potentia et impotentia, quod scilicet sint in praedicamento qualitatis. Hoc tamen dico, quando forma seu dispositio habilitans est accidentalis, sicut est durities vel mollities et quando est ad actum accidentalem, sicut est divisio partium cerae vel coniunctio vel sicut est infirmari vel sanari et consimilia. Quando autem forma habilitans est substantialis, sicut est organizatio, tunc talis potentia et quantum ad id quod dicit materiale et quantum ad id quod dicit formale est in genere substantiae, et maxime quando forma ad quam habilitatur est substantialis, sicut est anima ad quam materia corporalis per formam organizationis ordinatur. Sic autem sumendo potentiam, ut scilicet non solum significet ipsam essentiam potentiae passivae, sed etiam ipsum ordinem seu dispositionem formalem, verum est quod plurificantur potentiae propinquae et quod species entium generantur ex potentia propria et non ex qualibet; sic etiam aliquando potentiae contrariorum sunt contrariae; quae quidem sunt vera non ratione essentiae materialis quam potentia dicit, sed solum ratione illius formalis per quod potentia potest fieri propinqua et propria et disposita et per quam potest contrariae dispositioni esse contraria.
Et per hoc patet ad quartum Si autem ultra hoc aliquis obiciat quod adveniente forma ad quam prius materia erat in potentia destruitur ipsa potentia, essentia materiae remanente, quia modo non est in potentia ad formam, sed potius habet eam actu, quod fieri non posset, si potentia esset penitus eadem cum essentia materiae: dicendum quod essentia potentiae quam ante adventum formae habebat tota remanet post adventum formae, sed solum ordo et habitudo eius variatur, quia prius ordinabatur ad formam ut ad absentem, modo vero ut ad praesentem, unde et materia habet adhuc in se potentiam in qua ipsa forma est recepta et fundata. Quando vero dicimus quod materia est potentia ad talem formam, intendimus significare ordinem distantiae quo se habet ad formam ut absentem. Qui ordo si dicit tale quid quod realiter tolli possit: constat quod est aliquid formale; si vero supra ordinem quem potentia materiae habet ad formam iam praesentem non dicit nisi solam negationem ipsius formae et praesentiae eius: tum per adventum formae huius potentiae sola negatio tollitur; et quidem praeter dispositiones contrarias quae ante adventum formae corrumpuntur reliquae dispositiones formales quae ad formae ipsius receptionem disponebant non videntur tolli per adventum formae, sed potius conservari et compleri.