Liber II, Quaestio 34
Librum II, Quaestio 34
Respondeo
Quod licet sequaces primae positionis teneant (o) quod in angelis sint species universales et quod in superioribus sunt universaliores quam in iis qui sunt inferiorum ordinum et insuper volentes quod universalitas earum (a) sit talis quod per unam similitudinem apprehendatur (b) tota una natura(c) specifica cum omnibus individuis suis et aliquando (d) totum unum genus cum omnibus speciebus suis et cum omnibus individuis specierum suarum: sequendo tamen viam magis catholicam et rationi (e) amplius consonam teneo quod in nullo angelo nec in aliqua penitus creatura est dare huiusmodi species praedicta universalitatem habentes; tum quia si quis bene inspexerit (f), omnia inconvenientia praemissa includuntur in ista positione sicut in positione praecedenti; tum quia praeter inconvenientia praedicta adhuc alia (g) ad hoc sequuntur.
Primo quidem (h), quia ex hoc sequitur quod angeli uno actu cognoscant infinita, etiam illo modo quo nec Deo cognitio infinitorum potest attribui, utpote quod per modum unius entis et unius totius seu unius aggregati infinita simul cognoscant; sicut enim ostensum est in quaestione an Deus possit actu facere infinita, talis modus cognoscendi infinita includit (i) in se omnes contradictiones quas positio infinitorum in actu in se includit. Quod autem talis modus cognitionis ex ista positione in eis (k) sequatur patet: quia sicut illa species est una, sic totum suum obiectum repraesentabit ut unum totale obiectum, quamvis ex pluribus aggregatum, nisi forte dicatur quod (l) potens est unumquodque infinitorum per se et absolute repraesentare sicut et essentia divina; quod si ita esset, nescio si aliquid (m) divinius et ineffabilius eis attribui posset. - Sequetur etiam quod cognoscant actu et simul totam divisibilitatem et divisionem (n) continui, acsi tota esset (o) expleta; et consimiliter cognoscent (p), saltem supremi angeli, infinitas species numerorum et figurarum et omnia individua quae possunt esse sub eis. - Sequetur etiam quod (q) specie uniformiter repraesentante semper uniformiter omnia cognoscant ac per consequens quod individua quae non sunt (r) cognoscant esse actu, sicut et illa quae sunt, et e contrario quod illa (s) quae sunt cognoscant non esse actu, sicut et illa quae non sunt; quoniam uniformiter et per eandem similitudinem omnia simul repraesentantur.
Sequetur etiam quod ita cognoscant futura contingentia sicut praesentia et praeterita, quia omnes cogitationes futuras quae sunt eiusdem speciei cum cogitatione praesenti quam nunc cognoscunt (a), ita cognoscent actu et praesentialiter sicut et istam, ex quo per unam similitudinem cognoscunt (b) totam speciem et infinita individua eius; et idem sequetur de omnibus locutionibus (c) et operationibus futuris quae sunt eiusdem speciei cum locutione vel operatione praesenti (d). Et ultra hoc, si est(d) species supremi angeli, cognoscent. omnes locutiones et operationes (f) quae sunt eiusdem generis cum praesenti cogitatione vel locutione vel operatione. - Sequetur etiam quod omnia secreta cordium quae sunt eiusdem speciei vel generis cum aliquibus quae sunt eis nota ita aperte et ita certitudinaliter cognoscant sicut et illa. - Sequetur etiam quod ita cognoscant quaecunque absentia, quantumque longe distantia, sicut et praesenta, solum (g) sint eiusdem generis (h) vel speciei cum illis. -- Sequetur etiam quod nullam variationem in obiectis cognoscere possint (i) nisi prius facta variatione in speciebus per quas huiusmodi obiecta vident vel sciunt.
Multa alia inconvenientia possent ex praedicto errore deduci (k), et praedicta possent adhuc plenius explicari. Altior enim universalitas quoad plura attribuitur ab eis huiusmodi (l) speciebus quam attribuant (m) naturis angelorum, quia hic ponitur quod una species per aequivalentiam seu potius per praevalentiam comprehendat (n) in se omnes proprias rationes et generales omnium (o) individuorum et omnium specierum et generum quae per eam cognoscuntur aut cognosci possunt, acsi 1magmaremur unam (p) lucem quae haberet in se realiter et per indifferentiam rationes proprias et generales omnium specierum colorum et luminum et omnium (q) individuorum suorum vel (r) acsi imaginaremur formam unam quae haberet in se rationes generales et proprias omnium formarum. Et indubitanter (s) talis forma esset extra omne genus et super omne genus (a) ac per consequens vere (b) idem quod summus Deus. - Sequetur etiam quod Deus non possit eas (c) diminuere vel augere; diminuere quidem (d) non, pro eo quod sunt simplicissimae, ita quod omnia sunt in ea id ipsum (e); augere vero (f) non, quia continent in se totum ambitum suae speciei et etiam quia sunt actu infinitae et etiam quia, si augerentur, aliquid eis adderetur, ac per consequens caderet in eis compositio et componibilitas et sic per consequens partialitas et particularitas (g).
Sequetur etiam quod gradatim ascendendo Deus poterit facere unum agnelum et unam speciem in eo tantae (h) altitudinis quod quod per illam (i) cognoscet totum ambitum entis aut saltem totum ambitum unius generis generalissimi; quia qua ratione potest facere quod unus cognoscat per unam speciem totum ambitum unius generis proximi et alius eo superior possit per aliam speciem (k) totum ambitum superioris generis: eadem ratione poterit facere quod alius eo superiori possit (l) in totum ambitum unius generis generalissimi et iterum quod alius eo superior possit in totum ambitum entis et tunc iterum quod alius isto superior possit in aliquid maioris ambitus quam sit totius ambitus entis et sic semper in infinitum magis ac magis ascendendo. -- Sequetur etiam quod omnis species quae est in intellectu unius angelis nullam habeat penitus univocationem cum speciebus quae sunt in altero angelo ac per consequens (m) quod nec eorum actus, et fortassis ad hoc sequetur quod nec eorum obiecta; quamvis hoc modo (n) non sequatur quod (o) ipse cognoscit eadem obiecta quae et nos, et tamen cognoscit ea per aliquid qua ratione species (p) intellectus angelici habent huiuscemodi universalitatem, eadem ratione habeant hoc et habitus voluntatis eorum, ita quod unus (q) habitus caritatis vel cuiuscunque virtutis seu vitii sit (r) simul et semel potens in omnia (s) obiecta particularia contenta sub suo generali obiecto et sic per consequens quod uno actu tendat (t) in omnia secundum omnes proprias rationes eorum et non solum secundum generales, sicut et de specie intellectus ponitur. - Praeterea, quaero ab istis quomodo cognoscent (a) affirmationes et negationes ex obiectis diversarum specierum suarum constitutas (b), utpote si angelus intra se dicat quod obiectum istius speciei non est obiectum illius, aut quomodo cognoscet (c) subiectum esse sub tali vel tali accidente. Haec autem et multa consiri1ilia infra in quaestionibus de cognitione (d) angeli plenius tangentur.
[Solutio Obiectorum]
Ad primum (e) dicendum quod (f) in omnibus verbis (g) Dionysii est regulariter advertendum quod semper loquitur de angelis et eorum cognitione, prout sunt beati, nec (h) intendit eis attribuere simplicitatem et unificationem (i) omnimodae indivisibilitatis, sed solum plenioris recollectionis ad unum summum Deum. E! modo autem talis simplicitatis non sequitur quod quamvis species angeli superioris sint (k) hoc modo simpliciores, quod propter hoc possit plura cognoscere (l) per unam speciem quam angeli inferiores; sed bene ex hoc sequitur quod per illam speciem simpliciori et unitiori (m) modo cognoscat suum obiectum quam angelus inferior per suam.
Ad secundum dicendum quod· prima propositio non est vera semper et necessario de simplicitate omnimodae indivisibilitatis, sed solum de simplicitate maioris recollectionis et unitionis sui et suarum partium. - Illa autem consequentia (n), qua dicitur quod virtus unita est potentior quam multiplicata, ergo ad plura se extendit, non infert necessario, quia potentior potest esse (o), aut quia ad plura se extendit aut quia ad unum et idem intensiori et efficaciori modo pertingit. Et sic patet quod procedit a duabus (p) causis veritatis ad unam, quod est fallacia (q) consequentis. - Si quis (r) tamen ad haec duo argumenta praedicta (s) afferre vellet exemplum quod auctores (t) praedictae positionis solent afferre, quod scilicet (u) videmus quod magister in una propositione seu in uno primo (a) principio multam scientiam et multas conclusiones simul et unite comprehendit, quod discipulus facere non poterit (b), nisi per magistrum sibi divisim et partialiter explicentur (c), ex quo videtur quod magister plura simul et per unum comprehendat, discipulus vero (d) hoc non possit nisi per plura et successive, si igitur hoc invenitur in nobis, videtur quod in angelis multo magis (e) possit inveniri: dicendum ad istud (f) quod magister apprehendendo (g) unam propositionem seu unum principium non apprehendit plura explicite nisi per plures species aut per unam ex pluribus compositam seu aggregatam, immo quot terminos explicite (h) cognoscit, tot eorum (i) species explicite habet; unde cum quis (k) cogitat quod homo non est asinus, tunc necessaria habet in suo cogitatu speciem hominis et speciem (l) asini. Sciendum igitur quod aliud est plura simul cognoscere (m) in relatione ad unum, aliud cognoscere illa per unam speciem. Magister igitur, quia (n) habet scientiam protensiorem et recollectiorem (o) et pleniorem et magis explicatam quam discipulus, potest primo modo plura simul cognoscere quam discipulus, non autem secundo modo. Et consimiliter (p) est de superiori angelo respectu inferioris.
Ad tertium dicendum quod universalitas quam intellectus attribuit naturis rerum in abstracto et universaliter intellectis non est sic in intellectu ut ponat in eo aliquam realem universalitatem; non enim est ibi nisi (q) sicut res imaginata in imaginatione aut sicut repraesentatum (r) in repraesentante, repraesentantia autem non sunt (s) secundum rem illud quod repraesentant. Quamvis igitur species repraesentet intellectui universalitatem quam rebus attribuit, non propter hoc sequitur quod sit universalis, sed solum ex hoc sequitur quod sit repraesentativa universalitatis. Si dicas quod non potest repraesentare non ens, saltem veraciter, species autem (t) repraesentat huiusmodi universalitatem absque omni falsitate: dicendum quod non ens bene (u) potest repraesentari absque omni falsitate, solummodo quod per hoc non affirmetur quod ita sit in re, unde imaginans rosam in tempore (a) quo nulla est rosa non est falsus, nisi crederet quod ita esset in re. Intellectus autem, quando cogitat in rebus universalitatem, non sic cogitat hoc quod ita credat esse (b) in re et absolute et realiter, sed solummodo cogitat (c) hoc, credendo quod non est ita in re absolute et realiter; cogitat (d) enim tunc quod quamvis res non sit in se universalis, tamen intellectui sic absolute absque sua individuatione offertur (e), acsi non esset indi vidua et (f) acsi non esset in individuis multiplicata, sed potius acsi esset in eis sine omni (g) sui plurificatione existens, quia tunc non cogitat eam, prout in ea differunt, sed solum prout in ea conveniunt.
Ad quartum dicendum quod aliud est dicere quod (h) intellectum, in quantum est sic intellectum est universale et aliud quod intellectum, in quantum est sic intellectum videtur esse quasi universale et offertur (i) intellectui quasi universale. Primo modo non est simpliciter vera maior propositio, nisi per le (k) universale idem intelligas significare (l) quod in secundo modo expressius significamus. - Quod autem additur quod intellectum, in quantum tale est in intelligente (m): sciendum quod haec (n) locutio potest intelligi vero modo et falso. Si enim sit sensus quod rem intellectam intelligi non (o) est aliud quam intelligentem intelligere ipsam, sic est verum; per hoc enim (p) nihil aliud significamus nisi quod passivum huius verbi intelligere nihil ponit in re intellecta, sed solum in ipso intelligente (q), quia secundum rem non est aliud quam suum activum, et (r) idem est de laudare et laudari et amare et amari. Ex hoc autem nihil potest inferri contra propositum. Si autem sit sensus quod praeter habitum et actum intelligendi sit (s) in intellectu quoddam obiectum abstractum in quo intellectus intelligat et speculetur obiectum quod est in rebus extrinsecis (t) existens, quamvis hoc quidam (u) posuisse videantur dicentes quod intellectus intelligendo format quoddam primum intellectum in quo speculatur rem exteriorem, unde dicunt quod res exteriores non sunt ab intellectu primo intellectae, sed solum secundario, nec sunt prima eius obiecta, sed potius secundaria: nihilominus hoc est falsum et, quia nulla ratione fulcitur, eadem facilitate solvitur qua probatur. De improbatione tamen huius dicti in quaestionibus de cognitione intellectus humani plenius habet tangi. Esto autem quod aliquid tale esset in eo (a), adhuc differt ab (b) habitu et actu scientiae sicut effectus a sua causa et sicut formatum (c) d1ffert a suo principio (d) formativo et ab actione per quam formatur, quia (p) ipsi ponunt quod huiusmodi intellectum (f) efficitur et formatur ab intellectu per actum intelligendi intermedium.
Ad quintum dicendum quod de specie per quam Deus et res in Deo videntur videtur esse doctorum modernorum triplex sententia: quia quidam volunt quod species qua Deus videtur sit particularis et quod quot rationes vel (g) ideae in Deo videntur, tot species sint in intellectu eas vidente, quae quidem species non sunt simpliciter unum et idem nisi solum per aliquam unam coordinationem earum. Quod istos autem nullum (h) est argumentum quantum ad primam rationem ibi factam, quia tunc ex falsa suppositione procedit. - Ad secundam vero respondent quod maior est falsa, qua tunc sequeretur quod nulla imaginatio Dei esset determinati generis ac per consequens quod nulla mens (i) angelica vel humana sit determinati generis (k). Sicut igitur non (n) oportet quod similitudo lapidis (m) sit lapis: sic non (n) oportet quod similitudo rei quae est extra omne genus sit extra omne (o) genus. - Quod etiam ibi additur, quod similitudo reducitur ad idem genus cum re cuius est similitudo, non est verum simpliciter, quia species qua (p) intelligo lapidem nullo modo est in genere lapidis; secundum quid tamen forte potest esse verum in (q) similitudinibus naturaliter (r) resultantibus et originatis ab ipsis rebus, ut est radius a luce solari. Isti (s) autem bene volunt quod repraesentare ipsius speciei (t), pro quanto non dicit aliud quam essentiam ipsius speciei, sit determinati generis sicut et ipsa, et quod solum pro tanto possit dici indeterminati generis, pro quanto per hoc (u) non intendimus aliud significare nisi quod suum obiectum per eam repraesentatum sit indeterminati (a) generis. Unde quando profertur quod suum repraesentare non est determinati genens, duplex potest esse sensus (b): aut quod non est obiecti (c) habentis determinatum genus aut quod non habet (d) essentiam et definitionem quae sit in aliquo genere determinato. Primo modo est vera, secundo modo est falsa (e). - Et per hoc patet ad contraargumentationem (f) in fine illius rationis factam.
Alii vero volunt (g) quod per unam speciem universalem hoc fiat. Hi sunt sequaces (h) positionis praemissae quae ponit universalitatem specierum in angelis. Quamvis enim (i) mentes hominum ponant non comprehendere totum ambitum suae naturae specificae, sed potius esse particulares eiusdem speciei: nihilominus concedunt quod in eis possint esse aliqui (k) habitus universales. Unde et in anima Christi ponunt habitum gratiae sic universalem quod, ut dicunt, comprehendit in se quicquid est de ratione gratiae seu totum ambitum gratiae, quamvis non comprehendat totum ambitum entis. Isti igitur concedunt conclusionem argumenti praedicti.
Contra hos autem (l) sunt fere omnia praedicta, et (m) ultra hoc, quia ponere mentes nostras esse particulares et simul cum hoc habere aliquod accidens universale est aperte ponere simul duo (n) contradictoria in eodem. Constat enim quod accidens continetur et circumscribitur a suo subiecto, ita quod non excedit (o) limites capacitatis eius; constat etiam quod universale habens realiter et actu totum ambitum suae universalitatis excedit in infinitum limites subiecti particularis nec habet aliquam proportionem ad ipsum. Ponere igitur habitum universalem in mente particulari est ponere quod habitus ille sit simul particularis et universalis, finitus et infinitus (p), proportionalis illi menti et improportionalis (q), et consimiliter quod mens ilia sit particularis et (r) universalis, finita et infinita, proportionalis et improportionalis infinitati (s) sui accidentis. Quis autem fidelis ferat audiens quod visio qua Petrus videt Deum aut caritas qua fruitur Deo non sit eiusdem speciei, immo nec eiusdem generis cum visione et caritate Pauli aut angeli in eius hierarchia et ordine est collocatus (a)? Et tam en hoc expresse ponit positio praedicta. De hoc autem quod ponunt de gratia animae Christi, licet prima fronte videantur honorare animam Christi: nihilominus haec positio (b) praedicta inconvenientia in se includit et ultra quod secundum hoc nihil est dare gratiae in aliqua mente humana (c) vel angelo, quin totum (d) sit essentialiter recollectum et contentum in gratia animae Christi; alias (e) enim non potest esse verum quod gratia eius contineat in se quicquid est de ratione gratiae et totum ambitum eius. Ex hoc autem sequeretur quod aut nulla gratia sit in aliqua anima vel (f) angelo nisi in sola anima Christi aut quod eadem gratia numero quae est in anima Christi esset in angelis et in animabus (g) sanctis. Quis etiam ferat quod caritas animae Christi aut visio gloriae suae nullam habet univocationem cum caritate et visione (h) aliarum animarum aut angelorum? hoc enim sequitur ex positione (i) praedicta. Praeterea, cum ipsi ponant quod species qua unusquisque beatorum videt Deum et res in Deo sit universalis: quomodo species qua anima Christi videt Deum transcendet (k) in infinitum tot species universales (l) volunt enim ipsi quod gratia animae Christi transcendat in infinitum gratiam omnium (m) animarum. Praeterea, quomodo tot universales species et visiones respectu eiusdem obiecti et eiusdem rationis obiectivae poterunt poni absque ali qua sui univocatione (n)? unde etiam tot differentiae poterunt inveniri ut per eas omnes inter se genere aut specie differant?
Tertii (o) autem volunt quod species qua Deus et res in Deo (p) videntur sit particularis et simplex et quod in sua simplicitate sine omni reali differentia sui seu sine (q) reali additione vel augmentatione sibi (r) superaddita sit efficax ad repraesentandum tam Deum quam omnia quae beatis in Deo repraesentantur et revelantur aut revelari possunt. Dicunt etiam (s) hoc esse possibile in ista specie et non in aliis, pro eo quod ista per se et principaliter repraesentat Deum simplicissimum; et quia Deus repraesentatus ab ea est exemplar omnium rerum, idcirco species ista est potens secundario repraesentare res quarum est Deus exemplar. In aliis autem speciebus non est sic, quoniam ipsae primo et per se repraesentant res et ideo oportet secundum definitionem (a) rerum eas esse distinctas; habitus enim distinguuntur secundum definitionem obiectorum formalium et principalium. Et hinc est quod species qua Deus videtur est, ut dicunt una et simplex, quia eius formale et principale obiectum est simplex; in aliis autem obiectis est e contrario et per consequens in speciebus per quas cognoscuntur.
Quamvis autem haec posito (b) sit quorundam doctorum nostrorum, quia tam en quoad multa quae in ea includuntur vehementer videtur favere errori praemisso de universa1itate specierum, idcirco quaedam dubia et forte periculosa quae in ipsa includi videntur paululum explicabo. -- Quorum unum est, quod species praedicta sine omni(c) reali sua differentia et sine reali additione vel augmentatione sibi (d) superaddita sit efficax ad repraesentandum omnia quae beatis in Deo praesentantur (e) aut revelantur. - Aliud(f) est, quod species ista sit (g) simplex. - Tertium est, quod quia (h) eius formale obiectum est rea1iter seu essentialiter unum et simplex, quod propter hoc ipsa sit realiter et(i) essentialiter una et (k) simplex. - Quartum est, quod quia non repraesentat (i) res nisi secundario, per unum scilicet principale obiectum inter medium, idcirco non oportet eam distingui secundum diversitatem rerum.
Primum enim videtur esse dubium, quia constat quod illa species repraesentat omnia quae repraesentat per suam essentiam, unde naturale et essentia1e est ei suum repraesentare; sed omne essentiale et naturale semper manet actu, quamdiu est actu tota essentia et natura illius cuius erat essentiale; ergo tota repraesentatio actualis ad quam ilia (m) species est potens per suam essentiam tota erit simul, et hoc semper (n), quamdiu tota essentia illius speciei erit actu; ergo beati scient actu per eam quicquid eis in Deo revelari potest in tota successione suae aeviternitatis et quicquid eis antea revelari potuit; et tunc sequitur quod nihil restet eis in Deo revelandum et quod nihil in eis de novo sit revelatum, ex quo per illam speciem fuerunt beatificati; sequetur (a) etiam quod actu videant infinita (b), quia infinita possunt eis successive revelari in Deo; et tunc (c) iterum sequetur quod ipsa (d) species et eius actus habeant actualem infinitatem.
Forte dicetur, sicut et ab is tis communiter dicitur, quod species non repraesentat actu nisi solum illa ad quae tam ipsa quam (e) eius potentia est actu conversa; et ideo per hoc quod intellectus beatorum de novo convertitur ad aliqua ad quae prius non erat conversus et per hoc quod species de novo convertitur et refertur ad illa potest quilibet beatus per eandem speciem de novo (f) videre plura in Deo quae alias (g) non vidit, et per hunc modum possunt eis successive et de novo plura (h) revelari. Videturque huius simile (i) esse in nobis: quam vis enim multas species habeamus actu (k) in memoria et multos (l) habitus intellectuales in intellectiva potentia, non tamen scimus actu quicquid per eas scimus habitu, sed indigemus adhuc (m) novis et pluribus conversionibus intellectus nostri.
Sed quod haec (n) evasio non sit bona videtur: Primo, quia species ista non est in memoria sed potius in acie intelligentiae et est semper coniuncta actui, quia aut est idem quod ipse actus aut est essentiale et immediatum principium ipsius. Unde in tali specie (o) non habet locum exemplum praedictum nec innovatio conversionis, quia ista semper est actu conversa ad suum obiectum et ad suum actum, immo semper est eis coniuncta aut forte secundum aliquos est omnino idem quod ipse actus. - Secunda, quia species ista (p) non potest fieri in acie intelligentiae, nisi ipsa acies sit prius naturaliter conversa ad obiectum quod per illam speciem videri potest aut ad speciem memorialem (g) quae secundum Augustinum tenet locum et vicem obiecti. Et haec est sententia Augustini, libro De Trinitate et in pluribus aliis locis. Et hoc ipsum manifeste experimur tam in (a) intellectu quam in omnibus potentiis apprehensivis (b). Non igitur potest poni nova conversio sequens istam speciem, sicut supponit praedicta evasio, sed potius oportet quod conversio (c) ad quodcunque obiectum quod per ipsam (d) videtur naturali ordine praecedat ipsam speciem. Tertio, quia (e) sive subsequatur eam conversio sive praecedat, nunquam potest per eam aliquid videri aut repraesentari nisi ipsa habeat in sua essentia rationem illius obiecti repraesentativam; ergo praeter praedictas (f) conversiones oportet quod in ea sint essentialiter tot rationes repraesentativae quot res possunt per eam videri. Nec potest dici quod istae rationes sibi de novo adveniant, nisi aliquid essentiale sibi de novo adveniat (h) et nisi sit tale quod habeat in se plenam rationem speciei repraesentantis seu repraesentativi. Si igitur nullo(h) tali sibi addito possunt per eam (i) videri quaecunque possunt (k) beatis in Deo (l) revelari: tunc oportet quod ipsa (m) habeat in suo esse (n) in simul actu infinitas rationis infinitorum revelabilium. - Quarto, quia actus visionis non est minoris simplicitatis et nobilitatis quam ipsa species, cum principalis (o) ratio gloriae et principale complementum eius potius consistat (p) in actibus quam in habitibus; ergo si species unica (q) et simplex potest n se extendere ad omnia revelabilia: et unicus simplex actus poterit consimiliter ad omnia se extend ere; sed hoc est impossibile, quia (s) constat quod quando fit (t) aliqua nova revelatio, tunc de novo fit (u) aliqua nova visio, incipit enim beatus tunc(v) de novo videre aliquid quod prius non videbat, et consimiliter constat quod quando subtrahitur aliqua revelatio prius facta, tunc subtrahitur aliqua visio, desinit (x) enim beatus (y) aliquid videre quod prius videbat; esto autem quod nihil tale ibi subtrahatur: nihilominus a Deo subtrahi posset beato in statu gloriae existente. - Quinto, quia constat quod una species non potest (a) in plures visiones seu in plures actus diversae speciei (b), et posito quod posset in plures, non posset in infinitos (c) infinitarum specierum; sed secundum viam (d) praedictam posset una simplex species in infinitos actus seu visiones diversarum specierum (e), quia quot revelabilia (f) diversarum specierum possent beatis revelari, in tot actuales visiones diversarum specierum posset una simplex species beatorum. - Sexto, quia constat quod per novas conversiones nihil de novo videtur, nisi de novo aliqua nova species et aliqua (g) nova visio ipsi intellectui innascatur; sicut et manifeste (h) de oculo experimur, unde quantumcunque (i) ad plura convertatur in tenebris, nihil per hoc de novo videt, quia nulla species vel visio sibi de novo ingignitur (k). - Septimo, quia esto quod beatus divino ·munere elevetur (l) ad hoc ut intensius (m) et clarius videat Deum et omnia quae prius in Deo vide bat: quaero tunc an species sit facta intensior et clarior et maior, et oportet necessaria dicere quod sic; sed non potest talis esse defectus per solam additionem novarum conversionum, nisi aliquid essentiale et eiusdem speciei sibi addatur, sicut patet ex iis quae istimet de augmenta gratiae (n) et habituum alibi pro certo affirmant. - Octavo, quia constat quod beatus non videt aliquid in Deo per suam speciem, nisi illa species sit similis illi (o) ideae per quam illa res a Deo videtur, ita quod oportet quod sit illi ideae similis (p) non solum secundum generalem rationem ipsius, sed etiam secundum propriam; ergo si praedicta positio vera est, sequitur quod species uniuscuiusque beati (q) sit similis omnibus ideis et rationibus quae in Deo sunt secundum propriam rationem uniuscuiusque idearum et rationum; et tunc sequitur quod haberet (r) immensitatem quasi aequalem immensitati idearum et rationum divinarum, quia oporteret eam esse (s) similem omnibus ideis et rationibus quae per totam aevi (t) successionem possent eis revelari. - Nono, quia quaero an Deus possit hanc speciem diminuere; et credo quod oportebit dicere quod Deus de absoluta potentia gloriam Petri vel cuiuscunque beati potest minuere. Quaero (a) etiam an species inferioris beati sit univoca et eiusdem speciei cum specie superioris beati, et utique ipsimet (b) dicunt, sicut et dicere habent, quod sic, et loquor de specie respectu eiusdem ideae vel rationis obiectivae; constat autem quod species inferioris beati est multo minor quam species superioris beati; ergo oportet quod ista habeat (c) aliquid plus de essentia suae speciei et illa aliquid minus. Ex utroque autem istorum sequitur quod in eorum specie sit dare partem et partem ac per consequens quod sint ex pluribus compositae. Si dicatur quod ibi solum est dare partem et partem respectu graduum maioris intensionis et remissionis, non autem respectu extensionis ad plura obiecta: miror quare non ita faciliter concedant posse ibi cadere pluralitatem respectu (d) plurium obiectorum sicut respectu unius intensius et remissius repraesentati. - Decimo, quia cum de novo converti sit de novo aliqua mutatione mutari non videtur quod species possit per se nova conversione converti, nisi nova mutatione mutaretur et variaretur (e); species autem, cum sit forma, non potest mutari nisi per accidens nisi forte tunc eam per se mutari dicamus, quando aliquid essentiale sibi additur vel subtrahitur, quae mutatio potius esset contra eos (f) quam pro eis; ergo speciei non potest dari ali qua nova conversio nisi per accidens, scilicet per hoc solum quod potentia convertitur. Et consimiliter nulla nova relatio (g) potest sibi per se advenire (h) nisi ex mutatione sui aut ex mutatione alterius extremi, quod quidem non est aliud quam suum obiectum; quod nullo modo hic ponitur mutari, quia (i) eius obiectum est Deus (k).
Secundum, scilicet quod ista species sit simplex, iam ex praemissis patet quam sit dubium, quia ex omnibus praemissis potest improbari; omnia enim probant (l) speciem istam esse ex pluribus aggregatam. - Praeterea, videtur ex hoc sequi quod haec species contineat in se totum ambitum plurium generum et specierum, quia constat quod per hanc speciem poterunt successive repraesentari et videri infinita individua unius speciei et plurium specierum et infinitae species figurarum et numerorum et aliorum generum, ex quo per solam innovationem conversionum (m) ipsa est de se potens ad omnia sufficienter repraesentanda. Si autem hoc ita se habet, tunc ex hoc iterum sequuntur omnia inconvenientia quae supra ex positione universalitatis ostensa sunt sequi. - Praeterea, constat quod haec species cum simplicitate praedicta oportebit quod habeat vehementem intensionem seu magnitudinem essentiae et virtutis; sed sicut supra in quaestione de materia (a) angelorum et etiam in sequenti quaestione de universalitate est probatum, ubicunque (b) haec duo per talem modum occurrunt (c), idem est ibi totum et totaliter; et tunc qua ratione illud simplex sine (d) differentia partium ad tantam magnitudinem attingit et ad tantam virtutem, eadem ratione et ad infinitam. Multaque (e) alia inconvenientia ex hoc sequuntur, sicut de se et ex iis quae supra dicta sunt satis faciliter patere potest. - Praeterea, qua ratione(f) Deus potest facere quod illa species habeat in se vim plurium specierum sine aliqua sui compositione vel diversitate, eadem ratione poterit facere (g) quod una alia forma creata habeat in se vim plurium formarum. Et tunc posset Deus facere quod per unam formam simplicem corpus humanum esset corpus et quod per eandem (h) esset complexionatum (i), organizatum, vegetatum et sensificatum; et tunc rediret positio de unitate formarum. Tunc etiam posset facere quod forma lapidis simul esset forma auri et omnium metallorum et forma plantae et forma asini et sic de aliis aut saltem quod per aequivalentiam seu praevalentiam haberet in se vim et rationem omnium illarum formarum (k) et consimilium. ·
Tertium etiam videtur esse dubium (l), immo aperte falsum, quia ex hoc sequeretur (m) quod habitus caritatis et eius actus essent omnino idem cum ista specie et eius actu (n); quia constat quod non habent (o) in Deo obiecta secundum rem diversa, ita parum enim differunt (p) in Deo realiter bonum et verum seu sapientia et amor sicut et plures ideae. - Praeterea, secundum hoc sequeretur (q) quod species ista (r) deberet in omnibus conformari et quasi coaequari unitati et simplicitati et immensitati sui obiecti. -- Praeterea, quare (s) tunc ex eadem ratione non sequitur quod species duorum vel omnium beatorum sint unica (a) simplex species, ita quod in eis nulla sit numeralis diversitas, ex quo habent in Deo unum formale obiectum omnino simplex et omnino idem numero? si igitur in his praedicta ratio non habet locum, ergo nec in illo.
Quartum etiam videtur esse dubium. Primo (b), quia ex quo ideae rerum sunt eius primum et (c) principale obiectum, oportebit quod propriam rationem uniuscuiusque ideae repraesentet haec (d) species per aliquam rationem propriam et distinctam. -- Secundo, quia secundum hoc posset argui quod omnes res sunt (e) unius simplicis naturae et speciei, quia omnes (f) principaliter et immediate repraesentant divinum exemplar (g) et immediate creantur ab eo; si igitur pro eo quod exemplar est unum, species (h) ipsum repraesentans est una: ergo eadem ratione omnes res ipsum principaliter repraesentantes erunt una res. -- Tertio, quia hoc verbum quo dicitur quod res sunt secundarium obiectum speciei gloriosae seu actualis visionis beatorum sane est accipiendum. Non est enim sic intelligendum quod sicut res absentes intellectui per species memoriales offeruntur, it quod intellectus non est aliquo modo realiter conversus super ipsas res, sed solum super species memoriae, in quantum sunt illarum rerum species: non est, inquam, intelligendum quod sic sit in proposito; quia tunc (i) non deberet dici quod beati vident res, sed potius quod cogitent eas vel recordentur earum. Unde longe aliter est accipiendum: visio enim illa qua Deus praesentialiter videt res futuras in tantum est praesens ipsis rebus quod intellectus videns eam et (k) qui est ei praesentialiter unitus, prout ipsa est visio talium rerum, eo ipso per quendam ineffabilem modum est praesentialiter conversus ad ipsas res. -- Quarto, quia (l) si propter hoc potest absque sui distinctione videre plures res, quia videt eas (m) per unum principale obiectum: tunc quaero quare per hoc (n) principale obiectum videt potius illas res quam alias, cum illud principale obiectum aeque bene repraesentet res alias sicut et illas. Et utique oportebit dicere quod hoc ideo est, quia illa (o) species non repraesentat illud obiectum secundum hoc quod ipsum est propria idea et propria ratio aliarum rerum, sed solum secundum (a) hoc quod (b) est propria ideo vel ratio illarum rerum (c). Si igitur visio (d) illarum rerum et nescientia (e) aliarum non sumitur simpliciter ex principali obiecto, sed potius ex eo quod species aliter se habet ad principale obiectum respectu istarum rerum quae in eo videntur et aliter respectu aliarum (f) quae in eo non videntur: patet quod distinctio vel indistinctio speciei non est sumenda simpliciter et absolute ex indistinctione principalis obiecti, sed potius ex propriis rationibus ipsius speciei secundum quas diversimode se habet ad principale obiectum, prout ipsum est propria ratio ipsarum rerum (g).