Text List

Liber II, Quaestio 68

Librum II, Quaestio 68

Quantum autem ad nonum, an scilicet appetitus sensualis (b) sit alia potentia (c) ab appetitu intellectivo.

Est simpliciter (d) omnium sapientum una sententia quod sic.

Et potest ad hoc dari ratio triplex (e).

Prima est ex essentiali ordine appetitus ad cognitionem, ex quo habet quod non possit amare vel odire nisi cognitum nec absque praevia notitia ferri in illud, in quo quidem ordine sic se habet quod est superior ac motiva et imperativa. Ex hoc autem tria sequuntur. Primum est quod appetitus immediate conradicatus potentiis sensitivis et earum (f) potentiae sensuali non transcendit obiecta earum (g) nec potest ferri in aliquid intellectuale. Secundum est quod est organo sensuali affixus et incorporatus (h) sicut et notitia cui est essentialiter (i) connexus. Tertium est quod appetitus intellectui conradicatus est superior et liberior eo. Ergo est longe superior omni appetitu sensuali et non minus ab omni organo et aspectu organico sequestratus quam intellectus.

Secunda ratio est(k): Quia sicut in brutis reperiuntur sensitivae potentiae absque intellectu, sic et appetitus (l) et appetitivus motus absque libertate; ergo non minus differt appetitus sensualis a libero quam sensus ab intellectu.

Tertia est: Quia si in nobis essent eadem potentia, tunc posset ferri in sua obiecta. tam per notitiam intellectivam quam per sensitivam. Ergo quando per sensitivam ferretur (m) in obiecta et moveretur, tunc absque omni notitia intellectiva posset tota secundum suum totum (n) affectum ferri in illa obiecta (o). Ergo posset habere actus liberos absque (p) notitia intellectiva. Cuius impossibilitatem non solum ratio, immo et (a) experientia clamat. Sequeretur etiam quod eius sensualis appetitus posset moveri ad actum per redundantiam superioris absque omni notitia sensuali per solam notitiam intellectivam. Cuius impossibilitatem experientia docet.

PrevBack to Top