Text List

Liber II, Quaestio 67

Librum II, Quaestio 67

Quantum (a) ad octavum, an scilicet. noster intellectus includit in se omnes nostras (b) potentias sensitivas, Ita quod noster (c) intellectus sit nostra potentia visiva et (d) auditiva et sic de aliis (e).

Arguitur quod sic (f)

Quia nullum inconveniens videtur ex hoc sequi; non enim videtur inconveniens quod ipse respectu obiectorum sensiblium sit potentia organica.

1. Primo, quia tota essentia animae rationalis ponitur a pluribus secundum se totam informare corpus et omnes partes eius, et tamen tota essentia animae non est ignobilior quam essentia suae potentiae.

2. Secundo, quia maioris nobilitatis est quod possit omnia entia immediate videre et intelligere quam quod non possit.

3. Tertio, quia angelicus intellectus ponitur hoc posse, et tamen aspectus eius et actus quibus haec (g) sensibilia immediate attmg1t oportet quod sit sic(h) determinatus ad illa acsi per speciale organum hoc fieret. Nec talis aspectus videtur minus distare ab altitudine sui alterius aspectus ad intellectualia et divina quam distat(i) in nobis, dato quod primus sit in nobis organicus.

4. Quarto, quia intellectus hominum beatorum immediate aspicit et videt omnia sensibilia convertendo se et applicando ad illa; ergo non est hoc (k) contra essentiam intellectus humani.

5. Quinto, quia non est inconveniens eius actum simplicem et incorporalem ponere in organo corporali, quia actus videndi et audiendi et actus iudicii sensus communis sunt simplices et incorporales et tamen sunt in suis organis.

6. Sexto, quia non est inconveniens quin intellectus quamvis sit organicus, possit reflecti super se et super suum actum; quia sensus communis; quamvis sit organicus, attingit simplices actus sensuum particularium. Et etiam probatum fuit supra quod reflectitur super (a) se et etiam super totum suum suppositum (b) per hoc quod (c) canis vel serpens praeeligit partem viliorem morti exponere pro salvando toto et (d) parte sua (e) radicaliori et nobiliori; quod non potest, nisi suo sensuali (f) iudicio discernat totum a parte et radicaliorem consistentiam suae vitae a minus radicali. Quod et ibidem probatum est per Augustinum, II De libero arbitrio, hoc expresse docentem (g) et argumentantem.

[Respondeo] (h)

Huius quaestionis veritas non solum catholicis, sed etiam paganis philosophis (i) est et fuit nota(h). Omnes enim pro certo habent quod intellectus noster non est potentia organica et ideo non est aliqua potentiarum nostrarum sensitivarum. Et quidem hoc aliqualiter clamat experientia qua in brutis intellectu carentibus videmus huiusmodi potentias sensitivas (1) et etiam in infantibus et amentibus quod sunt actus earum absque actu intellectus.

Huius tamen profundior ratio a diversis diversimode datur. Nam sequaces paganorum philosophorum (m) dicunt causam huius esse: Quia intellectus habet sola universali a pro immediato obiecto, quae secundum suam universalitatem non sunt in rebus sensibilibus nec esse possunt. Et ideo oportet (o) quod species illa repraesentans abstrahatur ab omnibus conditionibus sensibilibus et particularibus ad hoc autem non potuit pertingi nisi per quasdam minores et praeambulas abstractiones (p). Nam species sensibilium primo abstrahitur a sola materia naturali, quando absque ilia gignitur in quinque sensibus particularibus, adhuc tamen per quandam originalem continuationem cohaeret materiae naturali (q). Ab hac autem cohaerentia abstrahitur, quando fit in potentia imaginativa. Adhuc taien secundum eos (a) non est a quantitativis et situalibus et individualibus conditionibus abstracta seu (b) spoliata, et ideo ulterius oportet quod per lumen intellectus ab omnibus talibus conditionibus abstrahatur. Quae quidem sic n ab omnibus talibus (d) abstracta non potest existere in aliquo quanto vel situali, quia tunc eo ipso esset ibi per modum quantum et situalem ac per consequens et per modum individualem. Ergo oportet quod sit in subiecto ab omni quanto et situali abstracto. Ergo intellectus qui est eius subiectum est necessario abstractus. ab omni quanto et situali (e) ac per consequens et (f) ab omni organo corporali (g).

Haec autem ratio veram quidem et catholicam (h) habet conclusionem, sed innititur falsis et periculosis. Quorum primum est quod intellectus nihil praeter universalia apprehendat per se et immediate. -- Secundum est quod species vel actus apprehensionis cohaerens immediate obiecto materiam -naturalem habenti non potest intellectuales proprietates habere; materiam autem naturalem hic voco ex qua per motum corporalem naturaliter educuntur formae ipsius. Dicunt (i) etiam quod quamdiu est in aliqua quacunque materia, non potest esse intellectualis nec (k) intellectiva. - Tertium est quod species imaginaria sit extensa seu quanta et (l) sub corporali situ partes suas habens situatas et situaliter distinctas. - Quartum est quod species existens in intellectu sit ab omnibus particularibus conditionibus (m) spoliata.

Horum autem reprobatio (n) patet ex alibi satis tactis. Et certe, ipsi haec quatuor potius supponunt tanquam principia prima (o) et per se nota quam curaverint illa probare, nisi forte per hoc quod iterum tanquam principium de se evidens praesupponunt quod scilicet omnis species repraesentans extensa et situalia (p) est extensa (q) et situalis, pro eo quod simile oportet repraesentari per simile et non potest (r) per dissimile et maxime per dissimillimum (s). Propter quod et oportet quod species repraesentans universalia sit universalis. Hoc autem dictum tollit Deo (t) omnem propriam intelligentiam corporum et quorumcunque particularium et ponit speciem repraesentantem universalia in infinitum excedere suum subiectum, scilicet, intellectum humanum, qui utique est particularis et sub eadem specie in pluribus personis hominum plurificatus (a). Ponit etiam illam speciem cum suo actu intelligendi nullo modo esse numeraliter plurificatam in pluribus intellectibus hominum. Propter quod ex hoc dicto sequitur error Averrois quod scilicet erit tantum unus intellectus in omnibus hominibus. Et certe ipsimet (b) compelluntur tenere quod per dissimile in essendo, simile tamen in exprimendo et repraesentando repraesentantur nobis non solum ea quae per intellectum scimus, sed et ea quae sensibus nostris sentimus.

Ad veritatem(c) igitur quaestionis praemissae triplex ratio datur ad praesens. Prima est(d) ex libertate arbitrii nostri quam impossibile est(e) subici motibus et actionibus agentium corporalium; quia tunc non solum cogeretur et coactive necessitaretur et impelleretur ad suos actus, sed etiam esset naturae inferioris a natura suorum principalium motorum corporalium, aut saltem non superioris. - Item, ex quo (f) secundum se et pro suo absoluto esse (g) et existere indigeret materia corporali et in varias substantiales formas transmutabili (h): eo ipso convinceretur esse generabilis et corruptibilis, prout in quaestione, an sensitiva nostra sit radicata in spirituali materia animae vel non, sed potius sit a generante, plenius (i) est probatum.

Secunda est ex sublimitate intellectivi aspectus et actus comparata ad inferioritatem organici aspectus et actus potentiarum(k) organicarum animae. Nam aspectus et actus organicus(l) sic est corpori coniunctus et conformatus quod vel (m) nihil aspicit nisi corporeum, vel non potest aliquid aspicere nisi ut coniunctum corpori quod et aspicit, nec potest hoc (n) nisi cum modo quasi corporeo. Nam sicut sensus est compositus ex potentia animae et organo corporeo: sic aspectus eius est compositus ex spirituali aspectu suae potentiae et ex corporali aspectu sui organi (a). Et hinc est quod licet sensus communis apprehendat spirituales et (b) sensitivos actus sensum, non tamen facit hoc nisi cum quodam aspectu corporali organi sui ad organa sensuum aut etiam ad organum proprium, prout ali quo modo forsitan reflectitur, in se ipsum. Ergo si intellectus esset potentia organica, nihil posset intelligere nisi ut corpori (c) et situi locali coniunctum et hoc cum modo et aspectu semisituali.

Si vero tam ad hoc quam ad priorem rationem dicas quod pars intellectiva non sit coniuncta suae materiae corporali, quin super ipsam dominative (d) emergat - non enim (e) est ibi tota immersa, sicut sunt ceterae formae -: contra hoc obicitur (f), quia aut secundum solam unam partem sui formalem informabit materiam corporalem aut secundum omnes. Si secundum unum solam, tunc reliquae differunt ab illa per (g) differentiam substantialem; quia illi parti est essentiale quod sit forma corporis, reliquis vero est essentiale quod non sint formae corporis, sed potius sint in se absolutae. Si vero secundum omnes, ergo tota et totaliter est immersa materiae corporali. - Praeterea, unaquaeque res sicut se habet ad esse, sic se habet ad operari. Si ergo non solum propter connexionem sui ad partem sensitivam, sed etiam (h) absolute et immediate propter se indiget materia corporali ad suum esse: ergo et eodem modo, scilicet, absolute et immediate indiget materia corporali ad suum operari. Ergo absque illa nullam penitus operationem habet aut habere potest, nec etiam aliquod esse nisi forsan miraculose, sicut accidentia panis in sacramento altaris.

Tertia(i) ratio est ex (k) ordine suae connexionis ad sensitivam sibi subnexam et conradicatam. In quo quidem ordine duo inter cetera includuntur, scilicet, quod semper (l) pars intellectiva sit valde praedominans (m) et superposita toti sensitivae et quod secundum suum infimum aspectum sit sibi et suis sensitivis actibus intimata et (n) inviscerata ac per consequens et organis eius. Ex primo autem habetur quod non solum dominative transcendat organa corporis, sed etiam totam partem animae sensitivam. Ex secundo vero habetur quod nulli organo sit unita nisi mediante parte animae sensitiva (a) et nec hoc ipsum (b) nisi per infimum eius aspectum.

Sed forte dices quod haec ratio petit principium, quia scilicet supponit intellectum a tota sensitiva differre, et tamen haec debet esse conclusio hic probanda. Sed contra hoc adverte quod ex ordine diversorum actuum nostrae animae diversorumque modorum agendi nobis per assiduam et intimam experientiam comprobato supponitur supra communes actus sensuum particularium et sensus communis et imaginativae esse actus intelligendi et volendi liberos praedictis omnibus dominantes et praesidentes. Et ex hoc praesupposito (c) probatur partem illam animae a qua sunt isti actus nullatenus esse organicam ac per consequens non solum differre a nostris potentiis sensitivis quantum ad suos actus communes, sed etiam quantum ad differentias (d) organici et non organici.

[Solutio Obiectorum]

Ad obiectum ergo in contrarium patet multa inconvenientia sequi, si intellectus esset potentia organica vel idem cum sensibus nostris organicis.

Ad primam etiam supprobationem (e) patet ex dictis quod (f) tota essentia animae rationalis non informat immediate partes corporis. Nec etiam illi doctores qui contrarium dicunt tenent quod saltem secundum potentias suas (g) intellectuales et liberas corpus informet.

Ad secundam dicendum quod videre omnia modo (h) organico et semicorporali non esset nobilitatis in aliquo intellectu immo totam nobilitatem intellectualem prosterneret in sensum brutalem. Quamvis autem per modum intellectualem et absque omni (i) organo corporeo omnia (k) praesentialiter et immediate videre sit maioris nobilitatis quam hoc non posse: non propter hoc sequitur quod intellectus noster hoc possit, saltem in hae vita, quia, licet sit nobilis, non tamen habet omnem nobilitatem. -- Praeterea, si quod sibi subtrahitur in se, sufficienter et coaequaliter recompensaretur per sensus sibi subnexos: tunc perinde esset sibi hoc posse mediantibus sensibus quod et posse immediate, et forte sic fiet in statu gloriae. Sin autem, dabitur tunc sibi (a) quod possit in omnia immediate et praeter hoc quod possit in corporalia (b) mediantibus sensitivis.

Ad tertiam (e) dicunt quidam quod angelus habet sub intellectu suo potentias sensitivas in hoc differentes a nostris quod nostrae sunt organicae, non autem illae. Moti sunt autem (d) ad hoc: Quia quando angelus visibiliter videt hanc vel illam faciem et sub hoc situ vel illo, non minus differt illud suum videre ·a suo audire quo audibiliter audit clamores et voces quam nostrum videre differat a nostro audire, nec suum videre et audire minus proprie et individualiter expriniunt (e) sua. propria (f) obiecta quam faciunt nostri actus. - Rursus dicunt quod quando angelus cogitat haec vel ilia corpora et has vel. illas figuras et quantitates, et hoc non ut sibi realiter praesentes (u), sed potius ut absentes: non minus differt (h) hoc ab actu videndi et ab actu intelligendi universales quidditates praedictorum quam differant tres praedicti actus in nobis. - Dicunt etiam quod sicut noster intellectus abstrahit absolutas rationes universalium (i) ab obiecto et actu imaginario vel visio seu audito (k): sic intellectus angelicus oportet quod abstrahat eas a suis actibus et obiectis et (l) consimilibus aut (m) saltem habet prius eas (n) sub consimili abstractione, ita quod suo actuali iudicio discernit (o) inter has rationes et illas sicut inter universales et imaginarias et visuales.

Contra (p) hunc modum arguitur: Primo, quia (q) quando angelus videt alterum angelum in loco corporali a se distante (r), tunc eodem aspectu quo aspicit in angelum a se distantem aspicit et in eius locum. Actus etiam ille quo videt eum esse in tali loco et in tali (s) corpore apprehendit simul duo extrema localis existentiae illius angeli scilicet Ipsum angelum et illud corpus locale. Constat autem quod per intellectum videt ilium angelum, ergo et per eundem videt illud corpus locale. - Secundo, quia qua ratione non est contra essentiam intellectus cogitare corpora et haec vel (a) illa: eadem ratione nec immediate et praesentialiter illa videre, et maxime cum de absoluta ratione intellectus sit habere totum ens et totum entis (b) ambitum pro obiecto (c). - Tertio, quia qua ratione angelus per solum intellectum potest (d) suos particulares actus et habitus videre (e) praesentes et recordari praeteritos et eo ipso absentes et iterum ex eis considerative et distinctive abstrahere (f) rationes universales eorum, secundum quas specie vel genere ad invicem conveniunt: eadem ratione per solum intellectum potest haec tria respectu corporalium.

Praeterea, non oportet tres actus istos respectu corporum differre tantum in eis quantum (g) differunt in nobis; quia videre nostri oculi corporalis nostrumque (h) imaginari sunt (i) secundum se ab omni intellectiva ratione exclusi (k), videre autem angeli quo videt praesentia corpora et suus cogitatus quo illa ut absentia cogitat sunt actus essentialiter intellectivi, ita quod in sua essentia habent intellectualem claritatem intellectivi iudicii, aut (l) si aliquando actus(m) sunt in eo creditivi vel opinativi, tunc etiam (n) hi sunt in eo cum essentiali proprietate intellectivi seu (o) intellectualis assensus (p). - Praeterea, licet audire sonos differat in eis specie (q) a visu colorum propter diversitatem obiectorum: non tamen per (r) respectum ad potentiam quae in eis efficit istos actus, quia respectu eius sunt ambo intellectivi. In nobis vero differunt utroque modo et ideo plus (s) in nobis differunt quam in ipsis. -- Praeterea, si in eis sunt potentiae sensitivae, adhuc duo inconvenientia ex hoc sequi videntur. Primum est quod ex sola sua essentia absque connexione earum ad intellectum et voluntatem competit eis esse in materia spirituali, ita quod solae absque primis poterunt ei dare per seu existentiam. Ergo absque parte intellectiva poterit dari spiritualis substantia ab omni corpore separata. Secundum (u) est quod sensitiva eorum habebit ex ratione suae essentiae quod nullo modo posset (v) alicuius corporis esse forma. Ergo super nostram sensitivam (a) habet quoad hoc ordinem sic transcendentem (b) acsi esset intellectiva.

Si vero pro altera parte adhuc arguatur quod praeter potentiam volitivam et intellectivam oportet in eis esse aliquam potentiam motivam exteriorum ad imperium voluntatis, prout in prima quaestione de motu processivo animalium tetigi: potest dici quod qua ratione oporteret eam addi ad intellectualem volitivam et cognitivam, eadem ratione et a sensualem (v), sicut patet ex ibidem dictis. Potest etiam dici quod forte ad hoc sufficit vigor suae volitivae potentia (d) seu totius substantiae suae, in quantum (e) est motus et impulsus ad exteriora ab imperio sui velle. De hoc tamen in duodecima quaestione amplius disseretur.

Dicendum ergo ad supprobationem (f) praedictam quod licet actus, quo angelus videt haec corpora vel ilia, ita propre et singulariter exprimat quantitativas et situales et individuales proprietates eorum, sicut faciunt actus nostri: non tamen sunt essentialiter sic infimi, tum quia sunt intellectivi, tum quia non sunt organis corporeis et eorum corporalibus aspectibus affixi.

Ad quartam dicendum quod forte intellectus beatorum hominum cum gloriosis sensibus corporis sibi subnexis ita plene videbit et intelliget omnia corporalia, quamvis non attingat illa nisi per intermedios actus sensuum sicut videbit angelus per solum suum intellectum. Verumtamen, si ita fiat, oportebit utra hoc quod aspectus humani et beati intellectus sic fortiter transeat per actus sensuum ad exteriora quod angelum illic existentem possit aeque clare et immediate videre sicut et angelus sibi in gloria aequalis. -- Si vero dicatur quod ultra hoc oportet quod etiam eodem actu intellectus, quo videt angelum esse in tali loco videat ipsum locum, eadem ratione qua et hoc supra de angelo probabatur potest dici quod non fit hoc actu omnino simplici, sed quasi composito ex duoobus. Sed in angelo non oportet ibi aliquem actum sensitivum et organicum famulatorie addi, sicut oportet in intellectu humano, ut servetur ordo essentialis coniunctionis eius ad suam sensitivam (g) et suae sensitivae ad eum. Alioquin dicendum erit quod in tantum sublimabitur (h) per gloriam quod etiam corpora attinget et videbit omnino immediate.

Ad quintam(a) patet ex dictis quod (b) licet cognitivi actus sensuum sint simplices et (c) incorporei, non tamen sunt ita simplices nec ita a lege corporum et corporalium aspectuum liberi et (d) semoti sicut oportet esse actus intellectivos.

Ad sextam(e) etiam patet ex supradictis(f), quia reflexio cuiuscunque sensus super (g) se vael super (h) actus sensitivos est valde infima respectu reflexionis liberae et intellectivae. Nam sensus noster non potest reflecti nisi secundum exigentiam corporalis aspectus sui organi, cuius est non posse immediate dirigi vel reflecti nisi super corporale et situale. Unde etiamsi corporalis aspectus oculi (i) beati absque omni intermedio speculo vel speculari (k) super se reflectitur: non reflectitur immediate nisi super corporalia eius (l). Spiritualis tamen aspectus sensus communis suo corporali aspectui sui organi connexus et invisceratus (m) attingit immediate actus sensitivos, prout sunt organis corporeis et corporalibus (n) aspectus incorporati. Et si potentiae partialium sensuum possunt aliquo modo sentire proprios actus, tunc illos aspiciunt et attingunt modo praedicto.

PrevBack to TopNext