Text List

Liber II, Quaestio 7

Librum II, Quaestio 7

Primo (a) quaeritur utrum in aliquo ente (b) sint diversae rationes reales nullam habentes inter se differentiam realem.

Et (c) quod non videtur.

1. Pluralitas et diversitas vel quaecunque distinctio non possunt alicui vel aliquibus realiter convenire, quin (d) ibi sit aliqua distinctio vel pluralitas essentiarum vel personarum; si in quocunque ponuntur diversae rationes reales, ibi eo ipso ponitur diversitas realiter aliquibus convenire; ergo et cetera.

2. Item, quaecunque res vel rationes (e) nullam habent inter (f) se penitus diversitatem realem (g), ipsae sunt necessario unius et eiusdem rationis omnino, cum idem (h) et diversum dividant totum ens per immediata et consimiliter unum et multa; si ergo huiusmodi rationes nullam habent inter se differentiam realem, ergo sunt omnino unius et eiusdem rationis et ita non sunt plures rationes, sed solum una ratio.

3. Item, istae rationes, in quantum sunt tales rationes (i) seu in quantum ponuntur (k) esse rationes diversae, aut dicunt aliquid aut nihil. Si aliquid, ergo ibi est dare aliqua plura et diversa, et ita (l) non solum erunt ibi rationes diversae, sed etiam essentiae diversae (m); si nihil, ergo de nihilo fit quaestio, et (n) quando dicitur quod ibi sunt plures rationes, non est (o) aliud dictu quam ibi sunt plura nihil.

4. Item, ratio in quantum ratio non (p) dicit aliud quam essentia (q), et si aliud diceret, tunc diceret omnino nihil; ergo impossibile est dare plures rationes reales, quin eo ipso dentur (r) plures essentiae.

5. Item, ratio et definitio idem sunt, et unius rei non potest esse nisi una definitio; ergo et cetera.

6. Item, impossibile est aliquam essentiam creatam aequari (a) divinae essentiae (b) in aliqua proprietate; sed si essentia creata potest habere realiter (c) plures rationes absque omni differentia, aequabitur (d) in hoc simplicitati et unitati divinae essentiae, cum hoc videatur solius divinae essentiae proprium; ergo et cetera.

7. Item, qua ratione possunt ibi esse duae rationes sine differentia reali, eadem ratione et infinitae secundum modum quo arguit Aristoteles (1) quod si plura corpora possunt esse in eodem loco (e), eadem, ratione et infinita; non enim per aliam rationem repugnat unitas essentiae (f) infinitis rationibus quam solis duabus; sed impossibile est infinitas rationes reales esse in aliqua essentia creata absque omni differentia reali, quia talis essentia esset infinitae simplicitatis et immensitatis ergo et cetera.

Respondeo

Ad quaestionem istam fuit quorundam (g) excogitatio potius quam opinio qui, propter varios modos defensionum (h) fidei et subtilitatum circumstantium articulos eius, varios modos in arduis difficultatibus absque assertione temeraria consueverunt excogitare; qui dicebant quod non solum in Deo, sed etiam (i) in rebus creatis videntur esse plures rationes reales absque omni differentia. Vocant autem rationem realem ad differentiam rationum quae in solis modis intelligendi consistunt, sicut est ratio universalitatis quam intellectus attribuit naturis rerum absque earum individuatione (k) apprehensis et sicut sunt (l) relationes secundum dici quae in neutro extremorum aut saltem in altero eorum nihil ponunt, ut laudari et amari passive accepta nihil ponunt in (m) ipso laudato et (a) amato. Ad differentiam igitur istarum vocant rationes reales illas (b) quarum veritas plenarie (c) est in re, ita quod ex modo intelligendi vario non attribuuntur (d) rebus, sed potius ex ipsa natura et veritate reali, ut verbi gratia rationale habet rationem entis et rationem formae et rationem talis formae per quam differt ab irrationali et habet in se rationem veri et boni et rationem partis; et omnes hae rationes essentialiter sibi competunt et in ipso esse naturaliter consistunt. — Quia autem iste modus excogitandi in diversis difficultatibus locum habet, utpote in divinis, in materia de ideis; et in materia de pluribus perfectionibus attributis divinae essentiae, utpote quomodo sit simul simplex et infinitis perfectionibus plena; et in materia de pluralitate personarum, originum (e) et relationum in essentia; et in materia de Dei (f) aeternitate, quomodo scilicet simul attingat praeterita, praesentia et futura; et in materia de voluntate, quomodo scilicet potuit velle quod non vult et e contrario; et in materia de Dei visibilitate, quomodo scilicet (g) Deus totus videatur a beatis et non totaliter et quomodo plus ab uno quam ab alio, et ita fere in omnibus materiis divinis. — In creatis vero (h) locum habet in materia de proprietatibus annexis enti, ut sunt individuatio, unum, verum, bonum et consimilia; et in materia de distinctione praedicamentorum, an scilicet necessario dicant semper essentias diversas, an aliquando sufficiat (i) quod dicant solum diversas rationes reales; et in materia de unitate vel (k) diversitate formarum, an scilicet ratio seu natura generis et ratio differentiae sint semper diversae formae vel essentiae formales; et in materia de speciebus accidentium, an videlicet essentiae eorum (l) sint semper compositae ex natura generis et ex natura differentiae vel universaliter sint quantum ad hoc simplices; et in materia de aevo, an scilicet possit ibi esse successio (m) absque innovatione; et in materia de motu, an scilicet motus sit idem quod forma quae per motum dicitur educi et an actio et passio sint idem vel diversa secundum rem; et in materia de natura et supposito et de essentia et esse, quomodo scilicet inter se differant et quomodo non; et de forma et eius inhaerentia, an scilicet eius inhaerentia vel informatio sit idem penitus cum ipsa vel non: et in materia de potentiis animae, an scilicet sint omnino eaedem inter se et cum essentia animae vel omnino diversae vel partim sint (a) partim non; et consimiliter in quaestione de potentia materiae, an scilicet potentiae eius sint omnino eaedem cum (b) ipsa; et in quaestione, an materia habeat diversas species et differentias vel sit eiusdem speciei et eadem numero in omnibus; et in materia de actibus intellectus et aliarum cognitivarum, an scilicet actus sit idem quod species vel non; et in materia de habitibus virtutum et gloriae, an scilicet idem habitus simplex possit secundum idem sui se extendere ad plura et pauciora (c), sicut a multis communiter dicitur quod per unam speciem gloriosam habentem in se vim plurium specierum videntur omnia quae videntur (d) in Verbo. — Habet etiam locum in omnibus operationibus seu effectibus Dei, ut in materia de creatione, an creatio passio sit idem quod creatura; et an conservatio sit idem quod creationis sive factionis continuatio seu reiteratio; et universaliter an dependentia qua omnis creatura dependet a creatore et tendentia quam habet (e) ad ipsum ut ad finem ultimum et similitudo qua ipsum imitantur addant aliquid super essentias creaturarum; et in materia de transubstantiatione, an scilicet conversio panis in corpus Christi addat aliquid realiter ad corpus Christi; et in materia de efficacia et (f) significatione sacramentorum, quid (g) scilicet sit actualis significatio et actualis virtus eorum. — Et consimiliter habet locum in materia de signis a beneplacito hominis institutis, an scilicet actualis significatio addat aliquid ad substantiam ipsorum signorum (h) vel non. — Et consimiliter habet locum in tota materia iuris, an scilicet iurisdictio regalis vel sacerdotalis vel iurisdictio cuiuscunque dominii vel proprietatis addat aliquid ad personas in quibus est huiusmodi iurisdictio vel ad res super quas habetur. — Habet etiam locum in materia de negationibus et privationibus quae quamvis de se et secundum se nihil ponant, sunt tamen aliquo modo realiter in propriis (i) substantiis; unde et videntur tenere locum medium inter rationes quae solum sunt in intellectu et inter rationes reales (k) quae dicunt aliquid positivum reale. Valet ergo (a) hic modus ad videndum quomodo istae negationes in suis substantiis realiter fundentur, quamvis nihil essentialiter diversum addant ab ipsa; unde in quaestione, an expulsio culpae praecedat naturaliter infusionem gratiae vel (b) e contrario vel an sint (e) penitus idem et naturaliter simul sola ratione differentia; et in quaestione, an generatio unius formae sit idem quod corruptio alterius et e contrario et an corruptio (d) prioris formae sit prior naturaliter generatione formae sequentis vel e contrario.

Non modicum valet perscrutatio (e) modi praesentis, quia, inquam, in tot materiis locum habet. Idcirco qui vult istum modum plenius, videre, oportet eum in speciali attendere ad omnes materias praedictas; unde et ego sparsim (f) in qualibet istarum materiarum aliquid de isto modo tetigi seu recitavi. Et quamvis in nullo praedictorum locorum ipsum asseram aut asserere intendam, sed solum occasionem (g) dare animadvertendi an iste modus possit aliquid valere ad defensionem et explicationem subtilitatum nostrae fidei: non est tamen inutile recitare aliquas ratiunculas quae videntur facere pro ipso; posito enim quod modus iste sit falsus, eius tamen plenior inspectio multum iuvare poterit ad inspiciendum opinionem de hoc communem quam postea recitabo.

Potest igitur argui ad istum modum.

Primo ex istarum rationum factione et destructione seu ex earum ad ditione et separatione. Si enim inter se essentialiter differunt, impossibile est quod factio unius sit per se idem quod factio alterius aut quod destructio unius sit per se (h) destructio alterius. Posito autem (i) quod a Deo non fiat aliud nisi ratio unitatis et (k) veritatis et consimilium: eo ipso facta est aliqua essentia, alias nihil penitus esset factum. Et patentissimum est (l) cuivis intuenti (m) quod impossibile est fieri quamcunque huiusmodi rationum, quin eo ipso fiant omnes, ita quod factio unius est idem quod factio omnium aliarum (n) et destructio unius est destructio omnium; facere enim unitatem est facere bonitatem et veritatem (o) et entitatem, et consimiliter facere entitatem erit (p) facere praedicta et sic de aliis. Et idem est de ratione formae generali et absoluta et de ratione suae individuationis per quam est haec forma; facere enim naturam formae est idem quod facere eam individuam. Et breviter, detur quaecunque forma simplex, utpote differentia rationalis: facere eam est facere omnes rationes quae de ea essentialiter praedicantur. Quando enim fit rationalitas, fit ratio formae per quam differt a materia et ratio substantialis per quam differt ab accidente et (a) ratio talis formae per quam huiusmodi forma (b) differt ab irrationabilitate et ratio suae individuationis per quam differt (c) a quacunque alia rationalitate; et tamen in factione eius non est dare plures factiones integrantes unam totalem factionem eius. In factione etiam eius fit ratio entis per quam differt a non ente et ratio unius per quam differt a multo vel a non uno et ratio veri per quam differt a falso vel a non vero et sic de aliis: et tamen nemo dicet quod dare sibi rationem entis sit aliud quam dare sibi se ipsam; facere enim (d) relationes non est aliud quam facere illa in quibus fundantur, sicut suo loco plenius est (e) ostensum. — Praeterea, si huiusmodi rationes dicunt essentias diversas, tunc Deus poterit separare unam ab altera saltem dando consimilem, sicut potest separare formam a materia dando sibi aliam (f); ergo ab hac vel (g) illa forma posset tollere (h) suam individuationem et unitatem et (i) suam veritatem, ita quod illi eidem naturae (k) formali daret seu apponeret aliam individuationem et aliam veritatem; quod manifeste apparet impossibile.

Secundo potest ad (l) hoc argui ex earum mutua convenientia. Impossibile est enim aliquas essentias sic differre quin in aliquo communi (m) conveniant, et manifeste apparet quod conveniunt in ente vel entitate; entitas enim vel quidditas non denominative sed directe praedicatur de omnibus. Si ergo huiusmodi rationes dicunt semper diversas essentias, tunc sequuntur ad minus duo inconvenientia. Quorum primum est quod omnes (n) erunt compositae ex diversis essentiis, scilicet ex eo in quo conveniunt et ex eo in quo differunt; et iterum ilia in quibus differunt erunt eadem ratione composita, quia non possunt esse ita diversa quin in aliquo conveniant, et sic in infinitum. Secundum est quod simul erunt eaedem et diversae et simul erunt ens et non ens; si enim unitas dicit essentiam diversam ab essentia cuius est unitas, tunc sequitur quod ilia essentia diversa quam addit sit omnino eadem cum ratione ipsius unitatis; aut oportebit dare quod ipsa ratio unitatis non sit aliqua essentia et ita quod sit purum (a) non ens. Quomodocunque etiam ponatur quod ipsa non sit per se et directe aliqua essentia, semper sequitur quod non addit (b) aliquam diversam essentiam ad illam principalem essentiam in qua fundatur et cuius ipsa est unitas; si autem non addit diversam essentiam, impossibile est quod differat ab ea realiter seu essentialiter (c). Consimilia autem (d) argumenta possunt formari ex omnibus aliis in quibus communiter conveniunt.

Tertio potest argui ex earum generalitate. Si enim omnes huiusmodi rationes dicunt essentias diversas: tunc ratio materiae et ratio formae et ratio substantiae et ratio entis et ratio quantitatis (e) et qualitatis (f) generalissime acceptae dicerent (g) diversas essentias ab omnibus aliis rationibus quae cum eis in rebus simul coexistunt. Si autem hoc ita est, tunc multa sequuntur inconvenientia: erit enim dare unam primam formam et unam primam substantiam communem corporalibus et spiritualibus et vivis, et non vivis, quae de se non erit spiritualis aut corporalis nec erit actus vitalis vel (h) non vitalis nec de se erit quanta nec non(i) quanta. — Tunc etiam sequetur (k) quod in corporalibus sit aliqua prima forma quae non est corporalis nec extensa (l) et quod in angelis est una prima forma quae non est spiritualis nec simplex nec actus vitae; formae etiam (m) corporalitatis vel spiritualitatis quae postea sibi addentur non poterunt(n) facere quod ipsa secundum suam essentiam sit spiritualis vel corporalis; sed sicut homo qui non est albus per suam essentiam dicitur albus (o) per accidens sibi adiunctum, sic erit quasi in proposito. — Tunc etiam sequetur (p) quod erit una essentia quantitatis et qualitatis quae de se non erit aliqua specialis quantitas vel qualitas, ita quod in (q) omni corpore (r) vel superficie erit realiter quaedam forma quantitatis quae secundum suam essentiam non erit lata vel longa nec (a) profunda nec erit unum nec multa; et in quolibet habitu scientiae et in qualibet specie qualitatis erit quaedam generalis essentia qualitatis essentialiter distincta ab omnibus differentiis eius quae (b) secundum se nullam habebit determinationem qualitativam (c), ita quod per se non possit esse (d) aut dici talis vel talis qualitas: unde eius essentia non erit simplex nec extensa nec spiritualis nec corporalis, et idem erit de omnibus praedicamentis. — Tunc etiam sequetur quod ens erit vere genus ad omnia (e) praedicamenta; dicet enim quandam essentiam realiter inclusam in eis et realiter distinctam ab illis rationibus per quas praedicamenta inter se differunt et (f) per quas ratio entis est limitata in eis. — Tunc etiam sequetur quod omnis materia habeat suam essentiam compositam ex materia et forma, quia ratio materiae absolute sumpta erit essentialiter differens a ratione suae individuationis; et ita oportebit quod una sit in altera tanquam in subiecto et (g) sicut actus in suo possibili; et consimiliter ilia simplicitas quae est essentialis materiae angelorum et divisibilitas (h) quae est essentialis materiae corporali erunt quasi quaedam formae superadditae ad essentiam materiae communem. — Praeterea, cum omnis forma substantialis (i) quae per se est ab omnibus aliis formis distincta sit actus de se determinatus (k) ad esse et de se potens materiam determinare ad esse: tunc sequitur quod poterit esse saltem per Dei miraculum aliqua substantia composita ex sola prima et (l) absolutissima ratione materiae et ex sola prima ratione formae, ita quod illa substantia non erit spiritualis vel corporalis; nec eiusC(m) forma poterit dici talis vel talis forma; non enim habebit in se aliquam rationem nisi solum rationem formae et rationem substantialis; nec eius materia poterit dici talis (n) vel talis materia aut haec vel illa; non enim habebit in se rationem huius vel (o) illius vel talis vel talis, sed (p) solum rationem (q) materiae. — Sequetur etiam quod Deus poterit facere aliquod corpus nullam habens rationem corporeitatis specialem, sed solum formam corporeitatis absque aliqua alia ratione sibi annexa; et consimile sequetur de substantia spirituali et sic de aliis. — Indeterminabilitas igitur quam de se habent huiusmodi generales rationes in rebus essentialiter et realiter existentes videtur clamare quod non dicant essentias distinctas ab aliis rationibus cum quibus determinantur ad esse.

Quarto potest argui ex earum naturali consequentia (a). Certum est enim quod una necessario sequetur (b) ad alteram; unde ad positionem (c) entitatis sequitur necessario positio unitatis et veritatis et ad positionem scientiae sequitur necessario positio multiplicium relationum eius, scilicet ad subiectum et ad obiectum et ad suum actum et ad suum contrarium et ad esse sibi consimile. Si igitur istae rationes consequentes sunt essentialiter diversae a primis, oportebit necessario quod originentur et causentur ab eis; non enim erit (d) dare aliam causam huius consequentiae sic (e) necessariae, non enim poterit dici quod consequantur (f) ad primas, sicut ad positionem materiae sequitur positio formae et e contrario; istae enim sese consequuntur, quia una est alteri causa existendi (g); materia enim est causa materialis existentiae ipsi formae et forma est causa formalis existentiae ipsi materiae. Haec autem non possunt dari in (h) proposito, quia tunc rationes consequentes essent (i) formae substantiales praecedentium et primae (k) essent materiae sequentium; si autem secundae causarentur et fiant (l) a primis; ergo omnis essentia creata est causa efficiens suae unitatis et veritatis et omnis habitus erit causa efficiens suorum respectuum; quae manifeste videntur (m) impossibilia.

Quinto potest argui ex earum finitate. Si enim omnes huiusmodi rationes sunt inter se diversae per essentiam, tunc necessario erunt in qualibet re infinitae essentiae non solum diversorum generum sed etiam eiusdem speciei; nam si unitas habet essentiam diversam ab essentia rei cuius est, tunc iterum in ipsa unitate erit dare tot essentias quot rationes; et sic in ea ratio suae essentiae erit diversa iterum per essentiam a ratione suae unitatis, et sic in infinitum, et ita erunt ibi infinitae unitates et veritates et sic do aliis. Simile etiam potest argui de omnibus rationibus relativis, sicut in suis locis satis est tactum; quia si relatio habet essentiam differentem a subiecto in quo immediate fundatur, tunc iterum in ipsa erit dare respectum inhaerentiae ad subiectum praeter illum quem habebat ad exterius extremum seu obiectum. Et iterum si quaelibet illarum habet diversas essentias (a), iterum dividetur (b) in essentias et (c) respectus inhaerentiae (d), et sic in infinitum.

Sexto potest argui ex modo intelligibilitatis earum. Videmus enim quod multae earum sunt partes rationis et intellectus aliarum, ut ratio entis est pars rationis omnium aliarum non solum per modum subiecti sed etiam per modum communis praedicati, et relatio pars est rationis (e) omnium habituum et actuum et passionum materiae et formae et positionis et ubi; sic (f) enim in ratione habituum cadit eius relatio ad obiectum quod sine hac apprehendi non (g) potest, et in relatione actionis sic cadit relatio eius ad agens et etiam ad patiens quod sine hac apprehendi non potest; et sic de aliis. Unde huiusmodi relationes manifeste videntur eis (h) esse consubstantiales, satis plus quam forma sit consubstantialis materiae suae.

Septimo potest argui ex omnium praedictarum materiarum et difficultatum speciali et propria veritate. Si enim posset constare (i) quod sine isto modo non possunt vitari specialia inconvenientia uniuscuiusque earum, per istum autem non solum possunt vitari, sed etiam multa difficilia in eis faciliter explicari: tunc ex quolibet praedictorum malorum possent sumi specialia argumenta ad probationem istius, et ideo rationes speciales quae ad hoc possent adduci (k) non possunt plene tangi nisi in specialibus materiis in quibus etiam istae generales viae arguendi possunt plenius explicari. Qui igitur vult illa videre, ea (l) quae de hoc recitavi in specialibus materiis intueatur.

Solutio Obiectorum

Ad argumenta igitur in contrarium facta isti sic respondent.

Ad primum enim dicunt quod sicut in Deo est Vveritas plurium rationum, non tamen est ibi pluralitas earum seu non sunt ibi sub pluralitate, sic est et (a) in proposito; unde non debet dici quod distinctio et diversitas huiusmodi rationum sit realiter in ipsis rebus, sed solum ipsae rationes seu Veritas earum; neganda igitur est minor praedicti argumenti.

Ad secundum dicunt quod maior est falsa, nisi per unitatem rationis intelligatur solum unitas essentiae; si autem per unitatem rationis significetur limitatio essentiae ad veritatem et continentiam (b) unius solius rationis specialis, sic est falsa. Quando autem dicitur quod idem et diversum dividunt (c) totum ens et ideo oportet quod istae rationes sint realiter una ratio vel diversae: respondent quod consequens non sequitur ex antecedente, sed bene sequitur ex ipso quod istae rationes sint (d) necessario idem ens (e) vel diversum seu unum ens vel plura; quamquam si per le (f) "diversae rationes" non significetur (g) diversitas realis, sed solum exclusio limitationis ad unam solam rationem et ambitus veritatis aequivalentis diversis, bene potest concedis quod hoc modo sint ibi rationes diversae.

Ad tertium dicunt quod istae rationes in quantum tales rationes (h) dicunt aliquid, quia unaquaeque dicit eandem essentiam, non tamen secundum totam plenitudinem essentiae, sed solum secundum quod, est contentiva (i) huius vel illius rationis. — Quod autem infertur quod si rationes in quantum tales dicunt aliquid, ergo dicere diversas rationes est idem quod dicere diversa aliqua et hoc iterum est idem quod dicere diversas essentias: respondent quod verum esset, si per nomen diversitatis intenderent significare diversitatem realem, nunc autem per hoc non intendunt significare nisi solum aequivalentiam seu praevalentiam diversitatis realis; intendunt etiam per hoc significare quod una ratio non significat essentiam totaliter, unde ipsa secundum quod significatur per unam, non signiflcatur per aliam; et hoc solum volumus significare per modum diversitatis, quia per hoc ita (k) pariunt diversos intellectus et diversas consequentias (l) sicut si essent (m) realiter diversae.

Ad quartum dicunt quod quamvis quaelibet ratio dicat essentiam, nulla tamen earum eam dicit totaliter, quia nulla earum (a) dicit eam secundum quod est contentiva (b) aliarum rationum, nisi forte quando una ratio est pars alterius rationis; et ideo ad pluralitatem rationum non sequitur pluralitas essentiae, et maxime cum per pluralitatem rationum non intendant significare aliquam pluralitatem realem (c) sed solum aequivalentiam eius.

Ad quintum dicunt quod si definitio sumatur secundum modum logicum qui sequitur modum nostri intellectus potius quam modum ipsius rei, tunc minor est falsa, quia sic, sicut possumus rem diversimode intelligere, sic et diversimode definire. Si tamen daretur una ratio includens in se totam plenitudinem essentiae et omnes modos intelligibilitatis eius, talis ratio non posset (d) plurificari; nihilominus tamen haberet intra (e) se plures rationes partiales, quia continet (f) in se omnes rationes rei; de sola autem tali potest verificari quod unius (g) rei non est nisi unica definitio, quamvis tali definitioni non conveniret omnino ars definitionum quae datur ab Aristotele, VI Topicorum (1).

Ad sextum dicunt quod in multis convenit creatura cum creatore, et tamen non propter hoc aequatur ipsa creatori, etiam in iis in quibus convenit cum Deo (h). Convenit enim ipsa cum creatore in entitate, veritate (i), bonitate et consimilibus; quia tamen non habet entitatem simplicem et infinitam et imparticipatam et independentem et invariabilem, non aequatur ei sed potius analogatur. Sic autem est in proposito; duplici enim ex causa potest patere quod licet in hoc conveniat cum Deo, non tamen in hoc ei aequatur: primo, quia huiusmodi rationes, prout sunt in creatura, habent (k) conditiones defectivas et tales quae non possunt competere nisi creaturae, sunt enim annihilabiles et de nihilo factae et sunt finitae; unde ex eis, non potest constitui aliquid (l) infinitum; et sic de aliis conditionibus defectivis. Secundo, quia rationes illae quae in creatura possunt esse idem non sunt tales quae per se possint (m) esse in actu, non enim per se sine aliis rationibus sumptae dicunt entitatem sufficienter actualem ad hoc ut per se sine aliis possint actu existere; unde omnes insimul acceptae non dicunt plus quam unam integram actualitatem necessariam essentiae creaturae (a) ad hoc ut possit existere actu; in Deo autem est ultra hoc dare veritatem quarundam nobilissimarum et actualissimarum perfectionum, ut est perfectissima sapientia et intellectus et perfectissima voluntas et amor et ut sunt perfectissimae proprietates personales, et tamen istae sunt in eo omnino idipsum. Quare autem hoc non possit esse in creatura, in quaestione de unitate formarum et (b) in quaestione de identitate potentiarum animae et in quaestione "an omnia videantur in Deo per unam simplicem speciem" est ostensum.

Ad septimum dicunt quod ille modus arguendi non valet, nisi quando causa, quae repugnat infinitati, aequaliter et eodem modo repugnat dualitati et cuicunque pluralitati et quando (c) coexistentia infinitorum non includit in se maiorem repugnantiam quam coexistentia (d) duorum vel trium. Hoc autem non est dare in proposito, quia coexistentia infinitarum rationum repugnat limitationi creaturae, non autem coexistentia (e) duarum vel trium.

Haec igitur est excogitatio praedictorum.

Communis autem opinio quae Avicennam (1) et philosophos (f) sequi videtur tenet quod ubi (g)est dare plures rationes reales, ibi est dare aliquo modo plures essentias. Probationes autem C) ad hoc adducere non videntur curasse, quia hoc pro primo principio videntur fere ubique supposuisse; unde nec de hoc quaestionem fecerunt, sed utuntur isto (i) tanquam primo principio ad probandum quod unitas seu Veritas differt realiter ab ente; et sic (k) de multis aliis rationibus supra positis. — Sciendum tamen est (l) quod haec opinio a diversis et magnis diversimode tenetur. Quidam enim volunt quod omnes huiusmodi rationes sint accidentales substantiae in qua fundantur; et propterea (a) potentias animae dicunt esse accidentia eius et esse dicunt esse accidens essentiae et unitatem et veritatem et sic de aliis. Alii vero volunt quod aliquae earum sint accidentales, aliquas vero volunt esse consubstantiales; non tamen pro eo quod sint constitutivae rei(b), sed quia sic sequuntur essentiam rei quod non transeunt in aliud genus, et ita volunt de essentia et esse, unitate et veritate et de creatione passiva et de potentiis animae. et sic (c) de multis consimilibus.

Quilibet igitur eligat quod sibi utilius pro fide videtur.

PrevBack to TopNext