Liber II, Quaestio 8
QUAESTIO VIII.
Et videtur quod non.
2. Item, omne limitatum et participatum differt ab eo per quod limitatur et in quo participatur; sed esse limitatur ad certum genus et speciem per essentiam cuius est et a qua participatur: esse enim, quantum est de se, est illimitatum et indistinctum.
3. Item, eadem essentia speciei habet diversa esse in diversis individuis; ergo ilia esse differunt ab ipsa.
5. Item, quod est proprium solius Dei non competit creaturae; sed proprium est solius Dei quod ipse sit suum esse, et e contrario; unde Hilarius, VII De Trinitate, dicit (1) quod "esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas" ; ex quo, videtur, supponetur quod esse creatum sit accidens; Deus etiam appropriavit sibi hoc nomen dicens (2) Moysi: "Ego sum qui sum et qui est misit me ad vos".
6. Item, idem verissime et propriissime praedicatur de se ipso; ergo esse verissime praedicabitur de essentia cuius est, et e contrario; sed hoc falsum; ergo et cetera
7. Item, nihil potest cogitari aut intelligi non intelligendo illud quod est idem cum eo; sed essentia creata potest intelligi sine suo esse, immo et potest intelligi non esse, quod est amplius.
8. Item, illud quod est (a) de se indeterminatum ad duo opposita non est aliquod illorum; sed essentia est de se indeterminata ad esse et non esse; unde et potest esse vel non esse.
[Respondeo]
Circa istam quaestionem sunt tres modi dicendi hodie satis solemnes (b). — Quorum primi dicunt quod esse differt ab essentia cuius est esse sicut accidens a subiecto; motique sunt quibusdam rationum praemissarum.
Secundi vero dicunt quod differt ab ea realiter: est enim actus ab ea manans et eam consequens, non tamen manans sic ab ea quod transeat in aliud genus; quia non est (c) ei accidentale sed substantiale. — Isti autem videntur esse moti ex eo quod esse videtur in se claudere intellectum (d) essentiae cum quadam additione et quia id quod dicit dicit per modum actus verbalis, essentia vero per modum quidditatis nominalis; ex quibus videtur quod sit actus manans ab essentia et (e) eam praesupponens et consequens.
Isti autem suum dictum asstruunt ostendendo primo quod esse non est accidens essentiae cuius est et secundo quod non est substantiale, aliquid realiter addens ad eam et praecipue eo modo quo dicunt secundi.
Primum autem probant sic. Omne subiectum prius est naturaliter quam suum accidens; accidentale enim esse dependet a subiecto et non e contrario; sed (a) impossibile est quod essentia sit prius naturaliter quam suum esse; ipsa etiam in tantum dependet a suo esse quod ex sola ablatione illius annihilatur seu corrumpitur. — Item, omne accidens differt per essentiam a suo subiecto et omne receptum a recipiente, ergo si esse est accidens receptum in essentia sua, ipsum differt essentialiter ab illa; ergo habet aliam essentiam ab illa, si ergo esse necessario differt ab essentia quae per ipsum est, ergo ipsum esse differret (b) ab illa essentia per quam differt ab ilia essentia cuius dicebatur esse accidens; et tunc de hac secunda essentia potest argui sicut et de prima et sic in infinitum. — Item, si esse est accidens, oportet quod sit in aliquo praedicamento accidentis, et hoc aut ut genus vel species vel differentia vel aliquod principium formale illius generis. Si autem est genus, ergo est quaedam essentia distinguenda in species per differentias sibi additas; et cum pro regula habeatur quod omnis essentia differt a suo esse sicut subiectum ab accidente, ergo ipsum esse differet ab ista essentia sicut et (c) a prima; praeterea, esse non videtur habere differentias nisi solas illas quas habet essentia cuius est. Si vero est species illius generis; ergo aliquid (d) est communius quam esse quod est genus ipsius esse ; quod est falsum, quia nihil est communius quam esse. Si vero est principium formale illius generis, tunc ipsum est quaedam pars essentiae eius; quae essentia ex eo quod est ex aliis partibus constituta recipit in se quoddam esse accidentale per quod existit; quae omnia sunt multis absurditatibus plena. — Item, nihil est magis substantiale quam sit ipsum subiectum seu ipsum per se ens sibi ipsi; sed illud quod proprie est per se ens et quod omnibus aliis subiacet tanquam sustinens ilia est suppositum substantiae, quod prima substantia vocatur; ipsum autem in sua ratione formaliter includit per se esse et per se existentiam; per se autem esse est quoddam esse; ergo et cetera. — Item, nulla forma proprie informatur ab alio; et esto quod informaretur, ipsum informans necessario esset aliqua forma; sed omnes essentiae formarum sunt purae formae; si autem esse est accidens earum, utique informantur ab illo; ergo (a) sequitur quod formae sit forma et iterum quod ipsum esse est quaedam forma. — Item, nullum accidens dat esse simpliciter, sed solum esse tale et esse secundum quid. — Item, omne accidens per aliquam inhaerentiam inhaeret suo subiecto, quae inhaerentia se habet ad accidens per eam inhaerens tanquam quoddam esse talis essentiae; ergo esse substantiae habebit quandam inhaerentiam sic se habentem ad ipsum; quod est absurdum et ridiculosum. — Item, constat quod proprium esse substantiae multum debet differre a proprio esse accidentium; ergo satis videtur quod debeat esse in alio praedicamento. — Item, album secundum Aristotelem (1) est in praedicamento qualitatis; sed album et (b) esse albedinis videntur esse idem; ergo et cetera. — Item, secundum hoc motus qui terminatur immediate ad formam non terminabitur immediate ad esse formae, sed solum mediante forma; et ita naturaliter prius educet formam quam suum esse. — Item, secundum eos accidens, saltem proprium, causatur a substantia; unde dicunt quod materia cum forma causa est omnium accidentium quae sunt in ea; sed impossibile est quod aliqua res sit causa sui esse; ergo impossibile est quod suum esse sit accidens eius. — Item, secundum eos forma dat esse materiae et ex forma cum materia consurgit seu resultat esse compositi; si ergo forma dando esse materiae dat aliud quam se ipsam, oportebit quod det illud efficiendo seu originando; ergo est causa efficiens sui esse formalis quod dat materiae; si etiam esse compositi consurgens ex unione formae cum materia est aliud ab eis ut sic unitis, oportebit quod originaliter sive effective causetur ab eis; quod est impossibile, quia eo ipso essent causa effectiva sui totius seu compositi.
Secundum vero probant sic et primo quantum ad hoc quod secundi (c) dicunt quod esse naturaliter subsequatur essentiam et praesupponat eam: omne enim quod naturaliter subsequitur alterum habet necessario esse post esse illius; ergo essentia prius est quam suum esse, quod est impossibile, etiam Deo. — Item, videtur quod naturaliter prius possit a Deo fieri sine posteriori; ergo essentia posset a Deo fieri sine suo esse. — Secundo quantum ad hoc quod dicunt quod esse manat originaliter ab essentia cuius est; constat enim quod originari non est aliud quam (a) fieri; fieri autem non est aliud quam effici; ergo esse substantiale fit ab essentia; sed esse angeli et primorum entium non fit nisi per creationem.; ergo et cetera. — Item, (b) omnis effectus inmediatus est similitudo suae causae habens se per analogiam ad illam; ergo esse est quasi quaedam qualitas similis essentiae a qua manat. — Item, omnis actus immediate manans ab alio est eius actio et operatio; ergo si, prout dicunt, esse est actus manans ab essentia, sequitur quod esse sit quaedam actio essentiae. — Item, impossibile est quod aliquod essentialium rei naturaliter sequatur totam essentiam rei et impossibile est quod fiat a tota (c) essentia eius, quia tunc sequeretur se ipsum et fieret a se ipso, quoniam omne essentiale aut est principium constitutivum essentiae aut est ipsa essentia. — Tertio probant hoc directius quantum ad hoc quod alii dicunt quod esse differt realiter ab essentia cuius est tanquam illud realiter superaddens ad eam. Quod enim hoc esse non possit probant; quia si differt ab essentia, aut differt sicut pars a toto aut sicut totum a parte aut sicut duae essentiae diversae. Primum et secundum nec ipsi (d) dant nec dari potest; tertium vero dari non potest, nisi vel sint simpliciter duo entia aut quod unum sit accidens alterius; et tunc redit (e) opinio prima. Sed forte dicent quod esse non differt (f) ab essentia, sicut essentia ab essentia (g), sed solum sicut esse ab essentia. Sed contra; quia si nullo modo differunt sicut duae essentiae, ergo essentia et quidditas unius est essentia et quidditas alterius; sed quaecunque sic se habent sunt omnino idipsum, sicut patet etiam in personis divinis et in esse personali earum. — Item, si esse realiter differt ab essentia solum ut esse, ergo ipsum secundum se et in se nullam habet quidditatem vel essentiam; ex quo sequitur quod sit omnino nihil. — Item, detur quod Deus nihil cesset facere nisi solum ipsum esse; constat quod eo ipso cessat facere essentiam; ergo nihil aliud erat facere esse quam facere essentiam; et hoc ipsum patet arguendo e contrario, utpote si detur quod Deus creet solam essentiam. — Item, idem non est realiter idem sibi ipsi per aliud a se; sed nihil est realiter idem sibi nisi per esse identitatis seu per esse suae essentiae; homo enim non est realiter seu actualiter homo nisi per esse suae humanitatis, nec albedo est realiter albedo nisi per esse suae albedinis, et sic de aliis. — Item, abstractum et concretum seu idem sumptum abstractive et concretive omnino dicit idipsum; sed esse et essentia sunt huiusmodi. Secundum enim Augustinum sic se habet esse ad essentiam sicut currere ad cursum et per se existere ad suppositum vel substantiam; unde, VII De Civitate, capitulo 4, dicit (1): "Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus" ; et V De Trinitate, capitulo 2 (2); "Sicut ab eo quod est sapere dicta est sapientia et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita (a) ab eo quod est (b) esse dicta est essentia". Item, XII De Civitate, capitulo 2, dicit (3): "Cum Deus summa essentia sit, hoc est, summe sit et ideo immutabilis sit, rebus quas ex nihilo creavit esse dedit sed non summe esse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus atque ita naturam essentiarum gradibus ordinavit; sicut enim ab eo quod est sapere vocatur sapientia, sic ab eo quod est esse vocatur essentia, ac per hoc ei naturae quae summe est contraria natura non est nisi quae non est; ei quippe quod est non esse contrarium est, et propterea Deo, id est, summae essentiae nulla essentia contraria est". — Item, Anselmus, Monologion (c), capitulo 6, dicit (4) quod "summa essentia sic est per se et ex se sicuti dicitur quod lux lucet vel est lucens per se ipsam et (d) ex se ipsa; quemadmodum enim se habent ad invicem lux et (e) lucere et lucens, sic sunt ad invicem essentia et esse et ens, hoc est existens sive subsistens; ergo summa essentia et summe esse et summe ens, id est, summe existens, non dissimiliter sibi conveniunt quam lux et lucere et lucens" ; haec Anselmus. Item, Augustinus, libro (f) De immortalitate animae, capitulo 11, volens probare quod nulla essentia, in quantum essentia est, habet aliquid contrarium subdit (5): "Omnis enim essentia non ob aliud essentia est nisi quia est; esse autem non habet contrarium nisi non esse; unde nihil est ipsi esse contrarium" ; haec Augustinus. Item, VI De Trinitate, capitulo 1: "Absurdum est" inquit (1) "dicere candidum non esse candorem" ; et post (2); "Sicut candor ad se ipsum dicitur candidus, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens" ; quod non est verum nisi concretivum esse candoris et sapientiae sit idem quod essentia candoris et sapientiae; et sumo hic concretum pro habente in se essentiam et esse candoris; hoc enim modo essentia candoris magis habet se ipsam et suum esse quam subiectum eius habeat ipsam, quia ipsa habet hoc primo et per se et per omnimodam identitatem, subiectum autem eius habet hoc per ipsam; et pro tanto verius dicitur candor esse candidus quam subiectum eius dicatur esse candidum.
[Solutio Obiectorum]
Ad primum igitur in contrarium dicendum quod esse non est actus essentiae sicut forma est actus (a) materiae, sed solum eo modo quod ipsamet essentia est (b) actus essentiae et entis, et sumitur hic actus pro actualitate seu entitate. Unde valde absurdum est quod quidam dixerunt, scilicet quod esse sit quasi quaedam actio essentiae; propter quod, ut (c) dicunt, nulla substantia potest aliquam aliam operationem facere nisi mediante aliqua potentia vel qualitate, quia nihil potest immediate in duos actus. Absurdum etiam est id quod alii dixerunt, scilicet quod essentia se habet ad esse sicut potentia ad actum; quia secundum hoc actualis entitas rei et eius actualis forma erunt pura potentia ad esse et potius erunt non ens quam ens; quia quod secundum se et in quantum tale nihil habet de esse (d) est de se in quantum tale omnino non ens. Secundum hoc etiam essentia esset quasi materia et esse esset eius forma substantialis; nam per suam informationem essentia acciperet esse simpliciter. Secundum hoc etiam essentia omnis formae creatae esset pura potentia et ita falso vocaretur actus et falso distingueretur a materia tanquam actus a potentia; falso etiam diceretur quod forma dat esse materiae, quia nec daret sibi illud effective nec formaliter; immo ipsum esse daret se ipsum materiae inhaerendo ei et communicando ei suam existentiam.
Ad secundum dicendum quod esse non est communius aut illimitatius quam essentia, immo omnino currunt de pari. Sed quantum ad modum intelligendi essentia est prior et communior, quia sumitur per modum abstracti, esse vero per modum concreti; unde esse non potest intelligi sine ratione essentiae et entis. Si ergo esse commune limitatur per aliquid in quo recipitur, ergo eadem ratione essentia et ens; quod est absurdum, quia tunc omnis essentia et omne ens essent recepta in alio a se. — Praeterea, (a) potius deberet dici quod esse commune limitatur per specialia esse aut per differentias essendi specificas quam quod limitetur et distinguatur per varias essentias in quibus recipitur. — Praeterea, albedo non mutat speciem propter diversitatem suorum subiectorum et idem est de aliis formis; ergo nec esse mutabit speciem propter diversitatem suorum recipientium. — Praeterea, recipiens in quantum recipiens nihil efficit (b) in recepto, immo in quantum recipiens dicit solum potentiam passivam et non activam; ergo receptiva ipsius esse nullam distinctionem aut limitationem facient in ipso. Igitur frustra auctores primae positionis fundaverunt se in praedicta ratione dicentes quod si esse non esset in alio receptum, tunc esset omnino unum et illimitatum et imparticipatum, non advertentes quod hoc ipsum sequetur de essentia et etiam de materia et de omni supposito seu prima substantia, quia constat quod ista non sunt in alio a se recepta. Dato etiam quod per sua subiecta limitaretur et numeraretur, adhuc huiusmodi limitatio non esset aliud quam eius individuatio et numeralis multiplicatio; ergo esse in omnibus rebus differret solum numero et non genere vel specie. Quis autem dicet quod esse substantiale vel accidentale seu esse per se et esse in alio et esse simplex et extensum, spirituale et corporale, vivens et non vivens, intellectuale et non intellectuale non differant genere vel specie? — Sciendum igitur quod nec enti nec ipsi esse ex ratione sua generali aut speciali convehit illimitatio vel unitas, licet ex ratione generali non habeat limitari vel distingui. Et idem est de quolibet communi et universali, quia si haberet, tunc nunquam posset esse in aliquo sine praedicta illimitatione et unitate et tunc quodlibet universale esset realiter unum et illimitatum in omnibus individuis suis; abstractio (a) igitur quae competit esse creato cummuniter sumpto non negat limitationem aut sui multiplicationem, sed sola abstractio divini esse hoc facit.
Sed dicunt quod Boethius, in libro De hebdomadibus, dicit (1): "Diversum est esse et id quod est, ipsum enim esse nondum est; at vero quod est accepta forma essendi est atque consistit, quod est, participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat" ; et post: "Omne simplex esse suum et id quod est unum habet; omni composito aliud est esse, aliud ipsum est". — Ad quod dicendum quod Boethius per "esse" intelligit formam substantialem, per "quod est" vero intelligit materiam. Quod patet primo, quia ipsum esse vocat formam essendi receptam in ipso quod est, sicut patet in auctoritate praemissa. Secundo, quia ibidem dicit: "Diversum est esse aliquid et esse aliquid in eo quod est" ; illic enim accidens, hic substantia significatur; ex quo patet quod ipsum esse simpliciter sumptum vult esse substantiam. Tertio, quia paulo post dicit; "Quorum substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt. autem habent ex eo quod est esse; esse igitur ipsorum bonum est, igitur substantialia bona sunt". Constat autem quod haec conclusio non sequitur ex praemissis, nisi ipsum esse sit substantiale rebus. Quarto, quia, libro De Trinitate, dicit (2): "Omne namque esse a forma est; nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam; sed divina substantia sine materia forma est atque ideo unum est et est id quod est; reliqua enim non sunt id quod sunt, unumquodque enim habet esse suum ex lis ex quibus est, id est, ex suis partibus et est hoc atque hoc, id est, partes suae coniunctae".
Ad tertium dicendum quod essentia speciei est ita multiplicata in suis individuis sicut et suum esse; et ideo non est in eis eadem realiter, sed solum secundum modum intelligendi; sicut autem possumus eam intelligere communiter vel particulariter, sic et suum esse.
Ad quartum dicendum quod eadem materia habet sub diversis formis idem esse materiale; pro quanto vero habet diversas formas, pro tanto habet diversa esse formalia.
Ad quintum dicendum quod esse communiter sumptum non est proprium solius Dei, sed esse antonomastice sumptum; et hoc modo Sacra Scriptura et Deus ipse appropriat sibi nomen essendi et consimiliter appropriatur ei nomen essentiae. — Quod autem haec ita sint patet: Augustinus enim, V De Trinitate (a), capitulo 2, praemisso (1) quod "ab eo quod est esse dicta est essentia" subdit: "Et quis magis est quam ille qui dixit (2) Moysi: "Ego sum qui sum et dices filiis Israel qui est misit me ad vos?"sed aliae essentiae sive substantiae capiunt accidentia quibus mutantur, Deo autem aliquid accidere non potest et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia quae Deus est; cui profecto ipsum esse — unde essentia nominata est — maxime ac verissime competit". Item, VII De Trinitate, capitulo 5 (3): "Manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiori intelligatur essentia quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam; est enim vere solusque incommutabilis est; quod nomen Moysiannuntiavit, cum ait: "Ego sum qui sum et qui est misit me"et cetera". — Item, Hieronymus, ad Marcellam (4): "Deus solus qui exordium non habet verae essentiae nomen tenuit, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt" ; et post (5): "Solus igitur Deus est, cuius essentiae nostrum esse comparatum non est". — Quod autem dicitur, scilicet quod soli (b) Deo est proprium quod sua essentia sit suum esse, nusquam legi in dicto alicuius sancti. Sed bene dicunt (c) quod soli essentiae divinae est proprium quod in sua ratione habet esse omnino incommutabile et pure necessarium et aeternum, quod vocatur esse a se; tale enim esse nullo modo includitur in aliqua alia essentia. Qui autem dicunt quod Deus non potest non (d) esse, quia sua essentia est suum esse, potius deberent dicere quod ideo (e) non potest mutari, quia in ratione (f) sua et in ratione sui esse cadit immutabilitas et aeternitas et essendi necessitas et non-essendi impossibilitas et quicquid est summae actualitatis. Quomodo autem dictum eorum non sit simpliciter verum in sequentibus argumentis tangetur. — Sciendum etiam quod Hilarius non intendit dicere illud pro quo verbum eius est assumptum, nec omnino sic dicit sicut allegatum est. Non enim dicit quod esse non est accidens, sed dicit "esse non est accidens nomen" ; intendit enim ibi probare quod quando dicitur: Deus erat Verbum, quod ipsum Verbum non dicitur Deus solum nuncupative, sed potius dicitur quod est Deus simpliciter et realiter. Unde subdit (1) quod non (a) ita attribuitur sibi nomen Dei sicut Moysi, quando dicitur (2) constitutus esse deus Pharaonis, aut sicut aliis, quando dicitur (3) "Ego dixi, dii estis" ; ut enim ibi ostendit, ipse modus loquendi docet eos nuncupative, non naturaliter aut ex natura sui generis dictos esse deos. Ostendens ergo quod Verbum realiter est Deus subdit (4): "Hic autem rei significata substantia est, cum dicitur: Deus erat; esse enim non (b) est accidens nomen sed subsistens Veritas". Ex quo patet quod vult dicere quod cum Verbum dicitur esse Deus, le esse significat entitatem realem et veram, non nominationem accidentalem. Et ita patet quod auctoritas eius praeallegata nihil facit ad propositum.
Ad sextum dicendum quod idem sub eadem ratione sumptum propriissime praedicatur de se, sed non si sub diversa ratione sumatur; alias propriissime diceretur quod Deus Pater est Filius, quia verissime sunt omnino idipsum; vere etiam ac proprie diceretur quod essentia Dei, in quantum est communis trium, generat et generatur, quod est falsissimum (c).
Ad septimum dicendum primo quod aliquid potest sub una sui ratione cogitari absque hoc quod cogitetur sub omni ratione sua; alias Deus nunquam vere cogitatur a nobis. — Secundo potest dici quod essentia nunquam cogitatur sine ratione essendi nominaliter sumpta; alias non cogitaretur sub ratione entis. Verum est quod ipsum esse potest dupliciter cogitari: uno modo, cogitando rationem et quidditatem eius; alio modo, cogitando ipsum ut praesentialiter existens aut ut praeteritum vel futurum. Et consimiliter potest essentia dupliciter cogitari. Primo igitur modo cogitatur res et eius esse, sed non cogitatur res esse actu; et consimiliter cogitatur tunc ipsum esse absque hoc quod sit actu seu de praesenti. — Quod autem dicitur quod essentia potest cogitari non esse; hoc ipsum coguntur dicere de ipso esse; constat enim quod omne esse creatum potest pro aliquo tempore cogitari non esse, in tantum quod vere dicimus quod omne esse creatum potuit semper non esse; potuit enim Deus facere quod nunquam fuisset vel foret. Si ergo ratio praedicta bona est, sequitur quod omne esse creatum realiter differat a se ipso. Si etiam vera est ratio dicentium quod si essentia creata esset suum esse, nunquam posset non esse; sequitur quod si esse creatum est idem quod suum esse, nunquam poterit non esse; aut dicant quare magis sequatur illic quam istic. — Miror autem unde habent quare licet essentia sit idem quod sua essentia, non tamen ex hoc sequitur quod non (a) possit non esse essentia, cum possit tota annihilari. Miror, inquam, unde habent quare hoc ipsum non possit stare, si essentia est suum esse. Sed dicunt quod ideo essentia quae esset suum esse non posset corrumpi, quia idem non potest separari a se ipso; ergo esse non posset separari a tali essentia. Sed mirum quod non advertunt quod secundum hoc sequitur quod nullum esse poterit corrumpi; quia eadem ratione non poterit separari a se ipso. Argumentum autem nihil valet, quia res non annihilantur per divisionem sui a suo esse, sed potius per corruptionem ipsius essentiae; unde si per impossibile remaneret essentia separata a suo esse, indubitanter ilia essentia adhuc esset actu essentia. — Rursus, cum dicitur quod essentia potest non esse, ilia potentia non dicit aliud quam essentialem defectum seu defectibilitatem ipsius essentiae et sui esse. — Cum etiam dicitur quod esse nominaliter sumptum potest cogitari non esse, non autem esse (b) verbaliter sumptum, quia tunc consignificat praesens tempus et actualem existentiam sui in illo, ex quo videtur quod esse nominale differat realiter ab esse verbali; dicendum quod esse sumitur nominaliter ex hoc quod ipsum consideramus et consignificamus absque consignificatione alicuius temporis; tunc vero sumitur verbaliter, quando sumitur cum consignificatione (c) temporis praesentis vel praeteriti vel futuri; ex quo patet quod non differunt penes essentialem (d) et absolutam actualitatem ipsius esse, sed solum penes consignificationem et non consignificationem temporis. Nec est intelligendum quod esse nominale sic cogitetur non esse quod ratio non entitatis sit eadem cum ratione ipsius esse, sed ex hoc solo quod esse, prout est a nobis absolute intellectum, potest cogitari non habere esse reale extra, id est, non habere se ipsum extra sed tantum in intellectu.
Ad octavum dicendum quod prima est vera in iis quae possunt esse sub utroque oppositorum, non autem quando alterum oppositorum non est aliud quam destructio ipsius rei; unde nunquam est sub eo realiter, sed solum imaginarie. Licet etiam essentia possit non esse, nihilominus ita est determinata ad suum esse sicut et ad suam essentiam, quia nec aliter potest amittere unum quam reliquum.
Ad nonum dicendum quod ipsum esse ita permanet(a) idem in tota duratione sicut et essentia, et ita successive durat essentia sicut et esse. Quomodo autem hoc sit in quaestione de aevo est tactum. — Si vero obicias quod esse quod idem numero perdurat in tota successione suae durationis non est ex se determinatum aut limitatum ad solum nunc praesens vel ad (b) solum futurum; ergo oportet quod differat ab illo (c) esse praesenti quod vocamus esse in hoc nunc et ab esse praeterito quod vocamus fuisse et ab esse futuro quod nondum est, quia ista sunt ex se limitata ad unum certum nunc: dicendum quod si huiusmodi nunc sic sunt inter se essentialiter diversa quod addant diversas essentias super esse rei, tunc quantum addit quodlibet istorum nunc ad esse rei quod est idem numero in omnibus ipsis, tantum addet esse in hoc nunc et in illo ad praefatum esse rei et non plus; si autem huiusmodi nunc non addunt diversam essentiam, sed solum eandem ut sibi ipsi continuatam iuxta modum in fine quaestionis de aevo tactum, tunc appropriationes ipsius esse ad hoc et ad illud nunc non addunt nisi rationes iterationis seu continuationis eiusdem essentiae et eiusdem esse (d).
Ad decimum dicendum quod quando dicitur quod essentia est suum esse, proprie agitur de illo esse quo essentia est actu essentia; huic (e) autem esse sic sumpto potest addi aliquis (f) modus essendi sicut et ipsi essentiae. Per ilium autem modum essendi non variatur ratio specifica ipsius essentiae nec ipsius esse primo modo sumpti, quia ille modus non dicit formam absolutam nec dicit differentiam specificam alicuius essentiae vel naturae, sed solum dicit medum existendi, sive absolutum, quale est esse per se seu esse suppositi (a), sive relatum et ad aliud inclinatum, ut est esse partis in suo toto et (b) esse seu inhaerere accidentalis in subiecto et esse cuiuscunque naturae in supposito alterius naturae; et tale est esse naturae humanae in Christo. Quamvis autem modi isti essendi varientur, essentia rei remanente eadem, nihilominus substantiales sunt essentiis quarum sunt, quamvis non eo modo quo ipsa essentia est substantialis sibi ipsi. Quomodo autem hoc sit et qua ratione alibi est ostensum.
Ad illud autem quod secundi dicunt, scilicet quod esse sequitur essentiam, quia ultra intellectum essentiae aliquid addere videtur: dicendum quod ex modo intelligendi non debet semper inferri modus rei, quamvis nec illud quod dicunt sit simpliciter verum, sicut ex praedictis patet. — Quod vero dicunt quod esse se habet per modum actus verbalis: dicendum quod sumendo actum pro actione neutrum habet rationem actus; sumendo vero actum pro actualitate sic esse dicit eam in concreto, essentia vero in abstracto, sicut faciunt currere et cursus.