Text List

Praeambulum

Praeambulum

COMMENTARJORVM IN SECVNDVM LJBRVM SENTENTJARVM. Auctore PETRO AVREOLO VERBERIO. Ordinis Minorum Archiepiscopo Aquensi S. R. E. Cardinali.

QVIA Doctores communiter in principio huius libri mouereconsueuerunt quaestionem vnam valde difficilem de productione rerum, An fuerit posbile eas produci ab aeterno, & infinito tempore praeterito: Et quibusdam tenentibus, quod fuerit impossibile omnino, quibusdam eorum motis ex hoc, quod productum, & aeternum contradicunt. Quibusdam vero ex hoc, quod productum libere impossibile est esse coeuum producenti. Alijs autem, quia praeteritum, & infinitum contradicunt. Non curando pro mmc de duabus primis difficultatibus, sed circa tertiam insistendo, quaero hanc quaestionem.

Back to TopNext

On this page

Praeambulum