Praeambulum
Praeambulum
Nunc ergo ad propositum redeamus, &c. Postquam Magister in praecedenti distinctione diuisit potentias animae, secundum quas concludit esse meritum, & demeritum in homine, ac secundum quas peccatum primi hominis extitit consummatum, nunc redit ad specialem considerationem habendam in libero arbitrio, quo primus homo peccauit, potuit libere stare, & libere vere in peccatum. & quia Magister dicit, quod potestas liberi arbitrij libera est ad vtrumlibet, quia libere potest moueri ad hoc vel ad illud; & quod dicitur liberum quantum ad voluntatem, quia potuit voluntarie moueri, & spontaneo appetitu ferri potest, ad ea quae bona vel mala iudicat, ideo quaero ad euidentiam horum quae hic dicuntur, duas Quaestiones.
On this page