Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO XXVI DE HABJTVGRATJAE QVO ADJVVATVR LJBERVM ARBJTRJVM Respectu boni, ne impediatur a malo.
Haec est gratia operans, & cooperans. Postquam Magister supra determinauit de libero arbitrio in se, & absolute: per quod homo potuit stare in statu innocentiae, si voluit, & cadere si placuit; hic determinat de eo in ordine ad spiritualem perfectionem eius, quae est gratia: vnde agit in speciali de habitu gratiae, quo adiuuatur liberum arbitrium respectu boni, ne impediatur a malo: & primo agit de gratia absolute. Secundo in quantum est virtus spiritualis, & tertio de ipsa in ordine ad meritum, siue in ordine ad actum meritorium. In hac autem xxvi. agit de gratia in se, vt est perfectio potentiae absolute. Ad cuius euidentiam quaero.
On this page