Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Determinationes magistrales contra conclusiones Joannis Pici Mirandulae

Conclusio 1

Conclusio 2

Conclusio 3

Conclusio 4

Conclusio 5

Conclusio 6

Conclusio 7

Conclusio 8

Conclusio 9

Conclusio 10

Conclusio 11

Conclusio 12

Conclusio 13

Conclusio 14

How to Cite

1

Quinta Conclusio Apologetica Joannis Pici Mirandulani Concordiae Comitis. Sicut nullus opinatur aliquid ita esse praecise quia uult sic opinari: ita nullus credit aliquid esse uerum precise quia uult credere ita esse uerum. Propositio correlaria. Non est in libera potestate hominis credere articu lum fidei esse uerum quando sibi placet: et credere eum non esse uerum quando sibi placet.

2

Determinatio magistralis Quamuis conclusio et qua praedicta propositio deducitur pro vtraque sui parte sit probabis: proposito tamen in se et vt corruit ex conclusione videtur mihi erronea heresim sapiens. Ad quod demonstrandum praemittenda est differentia inter intelligere. scire, credere. opinari. suspicari. coniecturari. du bitare. Deinde adiungetur que verbum credere multiplicem habet significa tionem in sacra scriptura sanctore dictis. Tercio recitabitur opinio quorun dam theologorum modernorum dicentium quod ad credendum christianae: aut necessitatur intellectus per rationes demonstratiuas: aut de per se necessario requiritur ap parentia credendorum cum imperio voluntatis. Quarto ponetur opinio commu nior et verior antiquorum theologorum dicentium quod ad credendum christianae non requiritur de per se apparentia rationis nec ratio demonstratiua sed lu men fidei infusum: cum imperio voluntatis et determinatione explicita credi bilium. Quinto soluemus argumenta motiua pro opinione secunda in apo logetico inducta. Finaliter probabitur quod credere sit in libera potestate ho- minis quando sibi placet. Ex quibus praedictam propositionem fose erroneam et heresim sapere ostendemus.

3

Quod intelligere. scire. credere. opinari. suspicari. con- iectari. et dubitar. inter se conveniunt et differunt. Complex in genere: secundum Aristoteles, in libro de anima: est operatio intellectus. Prima qua fomat simplices rerum quidditates et conceptus: vt quid est homo: vel quid animal. et haec operatio vocatur a philosophis formatio vel simplex intelligentia. In qua quidem operatione non inuenitur verum per se nec falsum sicut nec in vocibus incomplexis: vt in libro perihermenias scri bitur. et ideo sicut vox incomplexa non conceditur nec negatur: ita secundum hanc ope ratioem intellectus non assentit nec dissentit. Secunda operatio intellectus est secundum quam componit et diuidit affirmando et negando: in qua verum vel fal sum inuenitur sicut in voce complexa que est eius signum: iuxta illud primo peri hermenias sunt ea que sunt in voce earum que sunt in anima passionum note. Et in hac operatione inuenitur assensus vel dissensus circa complexionem ve ram aut falsam. Cum autem intellectus possibilis ex se non sit determinatus ad hoc adhereat compositioni magis quam diuisioni vel econuerso. omne autem quod est determinatum ad duo non determinatur ad vnum eorum nisi per aliquid movens ipsum: necesse est quod intellectus determinetur ab aliquo ad alteram partium con tradictionis. quod contingit tripliciter secundum triplicem intellectus nostri conside rationem. Potest enim vno modo intellectus noster considerari secundum se: et sic determinatur ex praesentia intelligibilis: sicut materia determinatur ex praesen tia formae et hoc quidem contingit in his que statim lumine intellectus agentis fiunt intelligibilia: sicut sunt prima principia quorum veritas statim cognitio terminis infallibiliter apparet: vt scribitur in libro posteriorum. Et haec est dispositio intelli- entis prima principia artium et scientiarum: quae secundum philosophum vocatur intellectus. Unde intellectus est habitus quo intellectus firmiter assentit propositionibus per se euidentibus: aut mediante sensu memoria experientia euidenter notis: vt omne totum est maius sua parte: vel omnis ignis est calidus. et talis habitus principiorum ideo appellatur intellectus: quia est imediate per naturam potentiae intellectiuae et non per probationem aliquam vel auctoritatem innatus. Alio modo potest considerari intellectus noster secundum ordinem ad rotionem quae ad intellectum vel visionem terminatur dum resoluendo conclusiones in principia per se nota earum certitudinem efficit. et haec est dispositio scientis per habitum scientiae. Unde scientia est habitus firmus de aliqua propositione necessaria acquisi- tus per praemissas proprias illius conclusionis et necessarias eam demonstran tes. Dicitur habitus firmus: quia sine formidine de opposito: ad differentiam opinionis suspitiionis. Dicitur habitus acquisitus per praemissas: ad differen tiam intellectus fidei. Tercio modo consideratur intellectus noster in ordine ad voluntatem: que secundum Anselmum cum omnes animae vires moveat ad actus suos potest determinare intellectus ad assentiendum alicui complero quod nec per seipsum videtur nec ad ea que per se videntur resolui potest: ex hoc praecise quod dignum reputat illi esse adherendum propter aliquam rationem quae est sufficiens ad movendum et determinandum voluntatem et non intellectum: vtpote quia videtur bonum vel conueniens huic parti assentire. et haec est dispositio credentis: vt cum aliquis credit dictis alicuius hominis: quia videtur decens vel vtile: sic etiam movemur ad credendum reuelatis a prima veritate inquantum nobis repro- mititur si crediderimus praemium aeternae vitae consequemur. et hoc praemio mo- uemur ad credendum: et sic in credente ratio non determinat per se intellectus: vt aliqui falso opinantur: sed voluntas. vnde Augustinus. dicit: quod cetera potest homo nol- lens: credere autaem non nisi volens. Et hinc est quod fides dicitur habitus fir- miter adhaesiuus propositionibus no euidentibus propter solam auctoritatem dicen tis cum imperio voluntatis. Quando vero ratio quae movet ad alteram partem contradictionis non sufficit ad determinandum intellectum: quia non resoluit con clusionem in principia per se nota: neque sufficit ad determinandum voluntatem vt honum videatur illi parti adhaerere: tunc homo opinatur illud cui adhaeret Et haec est ratio quare credere est in libera potestate hominis et non opinari. Et cum per rationes probabiles intellectus non determinetur perfecte: quia semper remanet motus ad contratrium: accipit enim vnam partem contradictionis cum formidine et dubitatione alterius: ideo opinans non totaliter assentit. vnde opi- nio est habitus infirmus: id est cum formidine de opposito de aliqua proposi tione generabilis per praemissas probabiles non tamen certas seu euidentes. Quando vero homo non habet rationem ad vnam partem magis quam ad aliam: sicut in illis probleumatibus de quibus rationes no habemus. quod nescientis est: vel pro pter apparentem aequalitatem eorum que mouent ad vtramque partem: quod dubitan tis est. tunc nullo modo intellectus assentit: cum nulio modo determinetur eius iudicium vel neutralitas: sed aequaliter inter duas partes contradictionis fluctu et si aliquod debile signum apparens verisimile plus pro vna parte quam pro alia habet: tunc aliquantulum vni inclinatur sed dubitat de alterius veritate et adhuc neutri assentit. Cum autem signum multum verisimile habet pro vna parte: tunc dimissa neutralitate iam suspicatur de alia. Unde suspitio est habitus in- firmiter adhaesiuus de propositione contingenter vera generatus solum ex qui- busdam signis rhetoricis: que nihil prohibet ee vera: quamuis propositio cui in- tellectus assentit sit falsa: vt si Titius esset fur: et quis videns eum de nocte errabundum assentiret propter hoc signum quod Titius esset fur: talis assensus esset suspitio vel coniecturatio. Patet ergo ex dictis quod in illa operatione intellectus qua fomat simplices rerum quidditates. i. simplices et quidditatiuos conceptus non inuenitur assensus nec dissensus: cum non sit ihi verum vel falsum. Non enim dicimur alicui assentire nisi cum inhaeremus ei quasi vero. Similiter du- bitans non habet assensum cum non inhaereat vni partim contradictionis magis quam alteri. Similiter nec opinans hahet assensum totaliter cum non firmetur eius acceptio circa alteram partem. Sententia autem vt Auicenna et Ilach volunt est conceptio distincta vel certissima alterius partis contradictionis. Assenti re autem a sententia dicitur. Intelligens autem habet quidem assensum: quia certissime alteri parti inhaeret: sed non habet cogitationem. id est rationis inquisitionem quia sine aliqua collatione determinatur ad vnum. Sciens vero habet cogita- tionem et assensum: sed cogitationem causantem assensum terminantem cogita tionem. Ex ipsa enim collatione principiorum ad conclusiones assentit conclusioni bus resoluendo eas in principia et ibi igitur motus cogitationis et quietatur In scientia enim motus rationis incipit ab intellectu principiorum et ad eundem ter minatur per viam resolutionis. et sic non habet assensum et cogitationem ex aequo sed cogitatio inducit ad assensum: et assensus quietat perfecte intellectum: sed in fide est assensus et cogitatio quasi ex aequo. Non enim assensus ex cogitatione causatur sed ex voluntatis imperio vt dictum est. Sed quia intellectus non hoc modo terminatur ad vnum vt ad proprium terminum perducatur qui est visio ali- cuius intelligibilis: inde est quo eius motus nondum est quietatus sed adhuc habet cogitationem et inquisitionem concomitantem de his que credit: quamuis firmissimae eis assentiat. quantum enim est ex seipso non est ei satisfactum neque est terminatus ad vnum: sed terminatur tantum ab extrinseco scilicet a volutate. et inde est quod intellectus credentis dicitur esse captiuatus: quia tenetur terminis ali- enis et non propriis. ii ad Corinth. x. "In captiuitatem redigentes omnem in tellectum in obsequium christi". Inde etiam est quod in credente potest insurgere mo tus de contrario huius quod firmissime tenet: quamuis non in intelligente nec sciente. Per assensum igitur separatur credere ab operatione qua intellectus inspicit fomas simplices: et a dubitatione suspitione et opinione. Per cogita tionem vero ab intellectu: sed per hoc habet assensum et cogitationem quasi ex aequo differt credere a scientia. Unde Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum et habetur in glossa ii. ad Corinth. iii. super illud: "Non quod sufficientes sumus co gitare aliquid ex nobis quasi ex nobis". Credere inquit est cum assensione cog gitare. vnde errant qui dicunt quod cogitatio siue rationis inquisitio faciens appa rere intellectum id quod creditur praeexigitur de per se ex parte intellectus ad assensum fidei: vt statim videbitur.

4

Quod verbum credere muitiplicem habet signi- ficationem in sacra scriptura et dictis sanctorum Credere secundum doctores vno modo sumitur pro habitu. Alio modo pro actu elicito ab habitu. Sumendo credere pro actu: vno quidem mo do accipitur conmunissime et tunc idem est quod assentire sic esse vel fu isse vel futurum esse vel posse esse in re: sicut per aliquam propositionem denotatur hoc modo credimus illa que scimus ilia quae opinamur. vnde hugo libro primo suarum sententiarum. Fides est perceptio veritatis cuiuscunque rei cum assensione

5

Secundo modo accipitur credere stricte pro assensione siue formidine saltem actuali propositionibus de quarum veritate non constat nisi per testimonium aliorum vel aliunde citra euidentiam: et sic dicimur credere ea quae no videmus neque per sensum neque per rotion. vnde Augustinus super Io. omelia. iiii. Quid est fides nisi credere quae non vides. Tale autem credere etsi distinguatur a scire no distin guitur tamen ab opinari cum includat formidinem saltem habitualem. gene- ratur enim per imperium voluntatis concurrente ad hoc testimonio vel auctoritate: vel etiam dialetica vel probabili ratione.

6

Tertio modo accipitur credere strictius pro assensione sine formidine simpliciter tam actuali quam habituali talibus de quorum veritate non habetur euidentia sensus vel rationis naturalis: sed constat de eis per reuelationes a deo immediate vel mediate factam. et hoc est credere christianae ea que pertinent ad falutem. De hoc credere loquitur magister sententiarum li. iii. di. xxiii. c. ii. "Fides inquit est virtus qua creduntur quae non videntur. quod tamen non de omnibus que non videntur accipiendum est: sed de his tantum quae cre dere: vt ait Augustinus in Encheridion ad religionea pertinent".

7

Quarto accipitur credere strictissime pro assensione vt dictum est cum complacentia voluntatis in obiecto fidei ex charitate procedente. Et sic credere est ex fide quae per dilectonem operatur. vnde magister vbi supra. c. iii. "aliud est credere in deum: aliud credere deo: aliud credere deum. Credere deo est credere vera esse quae loquuntur: quod et mali faciunt: et nos credimus homini sed non in hominem". "Credere deum est credere quod ipse sit deus: quod etiam mali faciunt. Credere in deum est cre- dendo amare: credendo in eum ire: credendo ei adhaerere et eius membris in coporari". "Per hanc fidem iustificatur impius: vt deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari. Ea enim sola bona opera dicenda sunt que fiunt per dile ctionem dei". Unde patet quod credere hoc quarto modo sumptum est meritorium et ad salutem necessarium. Credere autem habitualiter sumptum dupliciter dicitur secundum quod fides habitualis secundum doctores est dumplex: quia quedam est acquisita: que dam vero infusa. Fides acquisita est habitus adhaesiuus certus et non euidens sine formidine saltem actuali causatus vel genitus per imperium volutatis con- currente ad hoc testimonio scripturarum vel auctoritate humana: vel etiam dialetica vel probabili ratione et haec fides acquisita pro quanto innititur fallibili veritati vtputa rationi naturali seu humanae persuasioni vel auctoritati hominis vel miracuio de quo non constat propter quid sit factum: dicit beatus Thomas in. iii. sen. quod talis fides nihil aliud est quam opinio rationibus firmata: quae quantumcumque crescam non sufficiat ad determinandum intellectum assentiat sine formidine actualiter vel habituali. quod si contingat per talem fidem sine formidine actuali assentire hoc facit affectio voluntatis: que secundum Petrum de Alliaco cum aliquo motiuo paruo potest auferre omnem formidinem actualem. Nam respectum cuiuscumque propositiiois cuius oppositum non est euidens firmiorem assensum potest in intelle ctum causare voluntas per suum imperium cum aliquo motiuo quam quaecunque suasio sine huiusmodi imperio. Et hinc est quod assensus causatus per voluntatem firmior est quam assensus causatus sine voluntate per solam rationem probabilem. propter quod dicit Arisoteles, vii. ethicorum. quod aliqui ita afficiuntur opinionibus suis quod ex imperio voluntatis superueniente rationi probabili ita firmiter adhaerent eis sicut alii propositionibus scitis. Ex quo patet quod non potest intantum augeri opinio secundum praedictum doctorem quod cogat intellectum contra imperium voluntatis assentire alicui complexo. Patet etiam quod quamuis non sit ita fortis aut ita cogens ratio faciens opinionem: quin possit magis cogens dari: tamen contra qualibet talem potest voluntas conuertere intellectum in partem opposita. consequenter sequitur quod imperium voluntatis non tollit nec potest tollere a fide acquisita formidinem habitualem Nam deducto imperio voluntatis si intellectus sibi relinqueretur et discuteret rationes probabiles causantes fidem adhuc inueniret se formidolosum et perci- peret per tales apparentias et rationes intellectum non sufficienter sed probabiliter ad assentiendum veritatibus fidei determinari. Ad hanc fidem acquisitam ge nerandam subseruiunt illa octo media probabilia quae doctor solemnis in prologo sententiarum adducit: auctoritas videlicet scribentium. concordantia scripturarum. rationabilitas contentores. irrationabilitas singulorum errorum. praenunciatio futurorum. veracitas mi raculorum. legis christi duratio. diligentia recipientium. Ad hanc quoque fidem acqui- sitam generandam subseruiunt illa etiam octo media probabilia quae dominus car dinalis Cameracensi Petrus de Alliaco in prologo sententiarum suarum ex libro de fide et legibus Guilli Parisiensis et ex summa henrici Gandensis colligit: scilicet per fide dignum hominum testimonium. per auctenticum legis scriptum. per iuramen tum. per pactum. per miraculum. per tormentum. per eum in cuius ore non est in uentum mendacium. per conformitatem gestuum corporalium vocum et verborum Fides infusa est virtus theologica secundum quam voluntarie adhaeremus dictis sa crae scripturae propter auctoritatem dei reuelantis. de qua Aplus ad hebe. xi. dicit: quod fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. et ad Ephae. ii. Gratia estis saluati per fidem et non ex vobis ne quis glorietur: donum enim dei est. Et ad hebr. xi. "Sine fide impossibile est placere deo". Ad hanc autem fidem duo requiruntur secundum Thom. ii. ii. quorum vnum est vt homini credibilia pro ponantur: quod requiritur ad hoc homo aliquid explicite credat. Aliud autem quod ad fidem requiritur est assensus credentis ad ea que proponuntur. Pri mum horum necesse est quod sit a deo. Nam ea que sunt fidei excedunt rationem huma nam. vnde non cadunt in contemplatione hominis nisi deo reuelante: sed qui busdam reuelantur immediate a deo sicut sunt reuelata apostolis et prophetis. qui- busdam autem proponuntur a deo mittente fidei praedicatores: secundum illud ad Ro- xi. Quomodo praedicabunt nisi mittantur. Quantum vero ad secundum scilicet ad assen sum hominis in ea que sunt fidei potest considerari duplex causa. Una quidem exterius inducens: sicut miraculum visum. vel persuasio hominis inducentis ad fidem: quorum neutrum est sufficiens causa. videntium enim vnum et idem mira culum et audientium eandem praedicationem quidam credunt et quidam non cre- dunt: et ideo oportet ponere aliam causam interiorem quae movet hominen in- terius ad assentiendum his que fidei sunt. Hanc causam ponebant Pelagiani esse solum liberum arbitrium quod est falsum haereticum: quia cum homo assen tiendo his que sunt fidei eleuetur supra naturam suam: oportet quod hoc insit ei ex supernaturali principio interius movente quod est deus. et ideo fides quo ad assensum qui est principalis actus fidei est a deo interius movente per gratiam Hanc distinctionem de fide acquisita et infusa ponit Johannes Damascenus li. iiii sententiarum suarum. vbi sic dicit: "Fides dupliciter est. Est enim fides ex auditu: audientes enim scripturas credimus doctrine spiritu. Est autem rursus fi- des indistabilis et iniudicabilis species eorum quae a deo nunciata sunt. Prima igitur mentis nostrae est: Secunda charismatum spiritus". Uult ergo dicere secundum Alexandrum de Ales in. iii quod est "fides ex auditu acquisita sive testimonio scri- pturarum vel aliorum et est fides gratuita infusa a deo ad assentiendum primae veri- tati propter se. Fides primo modo dicta colligitur ex testimonio et ratione et non est sufficiens ad salutem. Secunda vero infunditur ex superna illuminatione, et haec est fides salutaris et donum gratiae".

8

Prima opinio quod ad credendum christianae non requiritur voluntatis imperium: sed intellectus necessitatur per miracula vel rationes demonstratiuas. Quamuis ad credendum christianae requiratur voluntatis imperium: vt di ctum est: non tamen est manifestum si praeter voluntatis imperium prae terigatur de per se apparentia alicuius rationis: de quo multiplex et va ria est theologorum opinio.

9

Quidam enim opinantur quod per miracula vel anti- quorum gesta vel rationes demonstratiuas necessitatur et compellitur intellectus humanus et angelicus ad credendum sine imperio voluntatis: citra tamen eui dentiam: vt dicit Ockan in quadam questione de quodlibet. Et huius opini- onis videtur esse magister Robertus holkot et Franciscus de Marchia et plures alii doctores cum quibus defensor praedictae conclusionis in suo apologe tico sentire videtur.

10

Pro qua opinione arguitur primo sic: Non minorem assen sum causant miracula sacta pro fide christiana qusm testimonium hominum. sed testimo nium humanum et historiae antiquae quas inuenimus in libris causant in nobis as- sensum sine formidine: intantum quod necessitant intellectum. vnde quamtumcunque homo foret infidelis si coram eo fierent miracula insolita ad ostensionem veritatis articulorum: puta quod mortui resuscitarentur: per praedicantes talia necessitaretur talis infidelis ad credendum.

11

Secunda ratio: Assensus articulorum fidei est in ipsis daemonibus: quia daemones credunt et contremiscunt Iacobi. ii. et in euan- gelio Luc. v. legitur quod ipsi dixerunt christo filio dei: Ad quid venisti ante tem- pus torquere nos. Quaeritur ergo an iste assensus causabatur in eis ex euidentia rei. et hoc non: quia talis euidentia causatur ex visione diuinae essentiae: que de comuni lege est impossibilis viatori. aut talis assensus causabatur propter mi racula que ipsi viderunt. et si sic: cum constet quod ipsi non sint affecti ad illa que crediderunt: patet quod non crediderunt per imperium voluntatis. igitur talia mi- racula necessitant et compellunt intellectum daemonis: et a fortiori intellectum hominis viatoris.

12

Tercia ratio: Si constaret alicui euidenter aliquam multi tudinem hominum esse veracem in verbis et honestam in vita pariter circum spectam in naturaliter scibilibus: si talis multitudo assereret constanter quaedam esse credenda ad quae ratio naturalis non potest attingere: talis infidelis et etiam fidelis necessitaretur ad assensum quorumcunquem credendorum. Confirmantur istae rationes: quia deus indidit homini quandam promptitudinem ad credendum mundum regi per quasdam causas incognitas nobis vel intelligentias mirabilium operum effectrices: vt experimento patet. Homo etiam naturaliter est natus cre dere firmiter testimoniis aliorum in his que ipse non nouit. propter quod in istis agi- bilibus videmus: quod testimonium duorum vel trium quos reputamus veraces de- terminat totam dubitationem etiam de nobis occultis in quibus nihil scimus nisi per eos. ergo tam ratio sumpta ex miraculis quam honestate et veracitate mul titudinis necessitant intellectum ad assentiendum articulis fidei: et maxime si ad oppositum non habeat intellectus rationes. Consuetudo praeterea vel apparen tia consuetudinis necessitat intellectum ad credendum fidei christianorum vel aliarum se ctarum: vt patet de puero non baptizato et educato inter christianos: a quibus au dire consueuit a pueritia nostrae fidei articulos esse credendos: et deum esse co lendum. talis enim credit eos sine quacumque formidine: et praecipue si estimaret illos christianos qui eum infomant esse parentes suos: vel quod sui progenitores talia crediderunt. hoc idem de iudeis et hominibus aliarum sectarum patet: qui tantum cre dunt suis articulis: etiam a naturali ratione remotis sicut christiani. Cuius ratio est: quia consuetudo in huiusmodi assensibus et credulitatibus habet vim rationis intellectum necessitantis. Auditiones enim contingunt secundum consuetudinem: vt scribitur. ii. me- taphy. Et ideo sicut consuenimus ita dignamur dici. Quantam enim habet vim consuetudo leges ostendunt: vt Auerrois in prologo. iii phy scribit. Patet igitur secundum istam opinionem: quod intellectus potest necessitari ad credendum articulis fidei.

13

Confutatio praedictae opinionis cum solutione rationum ipsius. Haec autem opinio videtur esse falsa et contra veritatem sacrae scripturae: quia in- tellectus viatoris non necessitatur ad assentiendum alicui nisi ex euiden- tia alicuius per se noti vt in primis principiis: vel ex per se notis dedu- cti vt in conclusionibus: vt patet ex dictis. sed veritates fidei christianae non sunt per se notae neque ex per se notis deductae: iuxta illud Ecclesiastici. xiii. Plurima supra sensum ostensa sunt tibi. Et hinc est quod fides secundum Apostolum ad Romanos xi dicitur "substantia rerum spe randarum argumentum non apparentium". Confirmatur ista ratio: quia omnis demonstratio ne cessitat intellectum ad assentiendum. sed aliquid videntes christum lazarum resuscitantem et alia miracula facientem non assenserunt quod ipse esset deus: vt patet Jo: xi. quod etiam christus exprobrando dicit. Jo. xv. Si opera non fecissem quae nemo alius fecit pec catum non haberent. ergo talia miracula non fuerunt sufficientia ad necessitandum intellectum credere christum esse deum sine imperio voluntatis. Concedimus tamen quod miracula visa vel credita inclinant intellectum vna cum imperio voluntatis ad cre- dendum articulis fidei: vt infra patebit. Et per hoc patet solutio ad rationes praedictae opinionis: quia miracula vel antiquorum gesta vel rationes in lumine naturali notae: quamuis causent aliqualem assensum in intellectu: vt dictum est: non tamen necessitant: nec sufficiunt determinare intellectum ad firmiter assentiendum veritatibus fidei sine lumine diuinae gratiae et motione vel impe rio voluntatis.

14

Ad secundam rationem de daemonibus dicit Alexander de Alis in. iii. quod "in daemonibus est fides informis: sicut auctoritates sacre scripture et sanctorum doctorum dicunt. Cum enim in eis sit cognitio veritatis diuinae quam non vident fides in eis est".

15

"Item cum veritas quam credunt sit excedes rationalem intellectum vt quia deus est trinus et vnus: et quia filius dei est humanatus et passus: ideo fides huius veritatis est donum gratuitum: seu habitus non naturalis seu ac quisitus. Quia vero huiusmodi fides in demonibus sine amore est: ideo infor- mis est".

16

Et si obiicitur quod nullus credit nisi volens: demon autem non affici- tur ad credendum sed nolens credit: Respondet Alexander quod "credere secundum quod est motus fidei fomate procedit a voluntate. secundum vero quod credere est motus fi- dei informis potest diabolus credere nolens. In hoc enim quod diabolus sentit se puniri a diuina virtute in christo:cogitur credere deum humanatum et ceteros articuios fidei". Et quamuis talia signa et miracula compellant intellectum demo- nis ad assentiendum articulis: non possunt tamen compellere nec necessitare intel lectum viatoris de lege conmuni: quia demones per experientiam sciunt quod sequentes et imitantes mores et doctrinam christi saluantur: et quod eduxit patres de lymbo: et alias expientias habent tam manifestas et notas quod conuincuntur ad credendum omnia esse vera quae christus docuit. tales autem experientias nullus viator habet. hoc idem sanctus Tho. videtur sentire. ii. ii. q. v. ar. ii. Demones inquit coguntur ad credendum ex per- spicacitate naturalis intellectus. et hoc ipsum displicet eis quod signa fidei sunt tam euidentia vt per ea credere compellantur.

17

Si dicatur quod ex ista solutione habetur quod demones ex perpicacitate naturalis ingenii et euidentia signorum et experientia multiplici habent sufficientia media ad concludendum euidenter vel saltem ne cessario ea que sunt fidei nostre. et per consequens intellectus demonis deducto omni imperio voluntatis necessitatur et compellitur ad assentiendum articulis fidei: quod secunda ratio praetendebat. Respondetur dupliciter.

18

Primo quod nec perspicacitas in- tellectus demonis: nec euidentia signorum supnaturalium: nec experientia sufficiunt nec possunt simul iuncta causare euidentiam de articulis fidei vel veritate articulorum vt dictum est. talis enim euidentia praesupponit noticiam intuitiuam vel abstractiuam diuine essentie: que de conmuni lege non est possibilis viatori nec demonibus. bene tamen verum est quod quanto intellectus demonis est perspicatior: per talia signa et experientias firmiter credit quod christi doctrina sit vera. Unde credo quod nec de mones nec apostoli nec aliquis intellectus creatus per aliquid quod audierunt a christo vel viderunt fieri ab eo necessitabantur vel sciebant scientia proprie dicta quod christus esset deus: quamuis ex concursu talium miraculorum cum fide informi vel for mata habuerunt vel habere potuerunt quandam perfectiorem noticiam quam nos habeamus: qui nec christum audiuimus nec vidimus talia miracuia facientem.

19

Secundo dicitur quod in demonibus non est proprie fides infusa: nec credere a tali fide elicitum: cum demones per peccatum amiserint dona omnia gratuita: vt dicitur in glossa super illud Osee. iii. Ipsi respiciunt ad deos alienos et diligunt vinacia vuarum: nec in eis est scire respectum talium credibilium. sed firma opinio seu estimatio a qua non possunt absolui. Et huius signum videtur esse quia licet per miracula christi et fidem ecclesie habuerunt estimationem de christo quod fuerit filius dei: non tamen firmam fidem omnem formidinem excludentem: alias diabolus non temptasset christum in deserto credens ipsum esse purum homi nem.

20

Ad terciam rationem dico quod nulla ratio vel assensus quae innititur aucto ritati humanae quantumcunque veraci in naturaliter vel supernaturaliter cogno- scibilibus necessitat intellectum: sed generat fidem vel opinionem vt dictum est. dato etiam quod constaret alicui euidenter aliquam multitudinem esse vera- cem in verbis: honestam in vita: et circuspectam in naturaliter scibilibus: non tamen constat alicui talem multitudinem in his quae ratio naturalis non attin git non posse male iudicare et multipliciter decipi. et quia quilibet vtens ratione hoc potest iudicare et percipere: nunquam aliquis necessitabitur ad credendum christianae tali multitudini.

21

Ad confirmationem dicitur quod solum probat: quod intel- lectus per talia miracula et testimonia multitudinis veracis et consuetudinem potest manuduci ad credendum sine formidine saltem actuali: sed non neces- sitari vel compelli: quinimmo intellectus sibi relictus deducto imperio volun tatis fide infusa discutiens talia media semper inueniet se formidolosum: et iudicabit talia non sufficere ad credendum christianae.

22

Secunda opinio quod ad credendum christianae praeexigitur de per se apparentia credibilium cum imperio volutatis. Altera vero opinio quorundam theologorum est: quod ad credendum christianae intellectus credentis non necessitatur per rationem aliquam demonstratiuam: vt praecedens opinio dicit: sed praeexigitur de per se apparentia credibilium ex parte intellectus. qua circumscripta neque intellectus posset credere: nec vo- luntas per suum imperium intellectum ad credendum determinare. Et haec opinio cui de- sensor praedictae conclusionis innititur probat per ordinem. iiii. conclusiones.

23

Prima: quod ad credendum christianae intellectus credentis indiget intrinsece vel extrinsece deter- minari respectum credibilium praeter appraehensionem eorundem. Cuius ratio est: quia omne tale credere est assensus talium veritatum respectum quarum intellectus de se est neu ter: vel quae sunt neutra intellectui ante tale credere. igitur conclusio vera. consequentia patet et antecedens probatur: quia intellectus ex sui natura non potest assentire sine formidine alicui propositioni sibi neutrae: quamdiu illa manet sibi neutra: nec ipse se solo sufficit propo sitionem sibi neutram nunc: facere non esse sibi neutram: quia no minus intellectus ad assentiendum requirit apparentiam veri: quam voluntas apparentiam boni vel mali ad actuandum se volitiue vel nolitiue.

24

Preterea cum neutralitas illa sit equalitas quae- dam inter assensum et dissensum: si illa debet tolli oportet motiuum aliquod concurrere: quia intellectus de talibus credibilibus non habet euidentiam per sensum nec per intellectum immediate: nec per rationem naturalem ergo quantum est de se non potest praercise in lumine naturali ad eorum assensum ex consideratione naturae rei significatae per talia credibilia peruenire. ergo quamdiu non determinatur aliunde extrinsece vel intrinsece manent sibi probleumata neutra ergo ad hoc intellectus assentiat indiget intrinsece vel extrinsece determi nari respectum credibilium praeter appraehensionem eorundem. Secunda conclusio quod ad credendum christianae non sufficit intellectui merum voluntatis imperium cum appraehensione credibilium et influentia dei generali. Probatur: quia si volunta- tis imperium sufficeret cum praedictis ad credendum: sequeretur quod voluntas per solum suum imperium posset determinare intellectum ad assentiendum propositioni sibi dubiae. consequentia tenet cum credibilia de quibus agitur secundum communem dei influ entiam sunt intellectui propositiones dubiae siue neutrae. falsitas consequentis probatur: quia tunc non oporteret hominem dubitare de aliqua propositione nisi ipse vellet quod experientia docet esse falsum de multis propositionibus de quibus ho- mo dubitat velit nolit. Sequeretur ultra quod homo posset dicere quicquid vellet ad quascunque propositiones sibi non euidentes sine mendacio. falsitas patet de se et consequentia probatur: nam quando vellet dicere vnam propositionem esse veram: posset libere credere quod esset vera: et quando vellet dicere oppositum posset libere credere hoc esse falsum: quod est ridiculum et contra experientiam.

25

Rationes Mirandulani Concordiae Comitis pro secunda conclusione secundae opinionis Praedictam autem conclusionem probat defensor praedictae conclusionis in suo apologetico pluribus rationibus.

26

Primo sic: quia non est in libe- ra potestate hominis opinari sic vel sic esse cum vult. ergo non est in libera potestate hominis credere sic vel sic esse cum vult. patet consequentia: quia si de quo magis videtur inesse et non inest: nec id quod minus. sed minus est adhaerere alicui cum formidine ad oppositum: quam sine formidine. ergo. antecedens est expressum ab Aristotile in. ii. de anima textu commenti. Cliii. et per experientiam patet: quia quilibet in se experitur: quod oblata ei propositione dubia ad neu tram partem opinandam per assensum inclinatur: donec ei noua superuene- rit apparentia: vel per sylogisticam rationes: vel per intuitiuam noticiam: vel per testimonium multorum: vel per auctoritatem dicentis: vel per aliud si- mile.

27

Secundo sic arguitur: Non est in potestate hominis libera facere ap- parere aliquid suo intellectui esse verum: et facere apparere non esse verum. ergo non est in potestate hominis sic vel sic credere esse vel non esse verum. tenet consequentia: quia contradictio est aliquem credere aliquid et assen tiri illi: et illud ei non apparere esse verum. Assumptum probatur: quia hoc vel hoc apparere tale vel tale intellectui: est hoc vel hoc taliter vel taliter re presentari intellectui: et hoc non potest dependere ex imperio voluntatis: quia hoc praecedit actum volutatis.

28

Tercio sic: Actus qui est assentire et actus qui est dissentire sunt actus habentes rationes specificas oppositas. ergo ad assensum vel non assensum non poterit determinari intellectus per solum imperium volunta- tis. ergo ad hoc aliquis per intellectum credat articulum fidei esse verum vel non credat: non est per hoc praecise: quia sic vult vel non vult credere. sed ex aliquo alio intellectum ex se neutrum ad talis actus specificationem deter- minante: quod non videtur esse aliud quam apparentia credibilis ex parte rationis

29

Quarto sic: ad illud credendum non determinatur homo praecise per actum voluntatis: de quo interrogatus cur illud credat non assignabit praecisum actum voluntatis. sed ita est quod interrogatus aliquis cur credat potius christianae fidei quam fidei mahumetensium non assignabit praecise actum voluntatis. ergo non in- clinatur quis ad credendum per praecisum actum voluntatis. Quod autem non assignetur merus actus voluntatis patet per experientiam et per dicta theo- logorum: a quibus conmuniter illa octo allegantur cur euangelio debeamus credere: scilicet pronunciatio prophetica. scripturarum concordia. auctoritas scribentium. rationabilitas contentores. irrationabilitas singulorum errorum. ec- clesie stabilitas. miraculorum claritas.

30

Quinto sic arguitur: quotienscumque ali- qui duo determinantur ad credendum opposita: et quilibet illorum per hoc praecise de terminatur: quia vult sic determinari: non potest dici quod rationabilius iste mo ueatur ad credendum quam ille. sed datis duobus quorum alter vult credere. a. esse verum: et alter non vult credere: est dicere hunc vel illum velle rationa bilius et alium irrationabilius. ergo illi ad sic vel sic velle non determinantur quia praecise sic volunt. maior huius rationis est nota: quia vt inquit Alber- tus in tercio de anima: cum voluntas sic agit praecise quia vult sic agere: assimi latur tyranno in cuius actione non queritur ratio acti: quia ipsius agere non est secundum rationes agere: sed pro libito agere. minor est manifesta: quia quotidie dicimus machumetistas vel iudeos irrationabiliter in hoc agere quod non cre- dunt: et nos rationabiliter agere quia credimus. Quod si causa praecisa quare ego crederem: ille non crederet esset praecise: quia ego vellem ille non vellet: vterque esset actus tyrannicus voluntatis: et in neutro appareret maior vel minor ratio nabilitas: sed mera potestas et imperium tyrannicum voluntatis: quod videtur de rogare dignitati fidei christianae. Relinquitur ergo quod ad credendum non sufficit intellectui merum voluntatis imperium.

31

Rationes Scoti et Durandi in. iii sententiarum pro tercia et quarta conclusionibus secundae opinionis. DUabus conclusionibus praecedetibus adiungit secunda opinio duas alias quas Scotus et Durandus in. iii. sen. asserunt et defendunt. Quarum pri- ma tercia in ordine est haec: Ad credendum christianae non sufficit ap prehensio credibilium cum fide infusa et imperio voluntatis. Probatur: quia infusa fide in baptismo: et postea intellectu formante in se istam: deus est trinus et vnus: non est in potestate voluntatis quod appareat sibi sic esse in re sicut illa propositio significat. ergo quantumcunque voluntas velit: non oportet quod intelle- ctus assentiat nisi plus concurrat. Confirmatur secundum Augustinus in de spiritu littera Neque inquit credere posset anima quolibet libero arbitrio: si nulla sit suasio vel vo catio cui credat. sed si habitus fidei cum apprehensione articulorum et imperio voluntatis sufficeret ad assensum eorum: non requireretur pesuasio vel vocatio specialis.

32

Quarta conclusio: ad credendum christianae de necessitate requiritur apparentia credibilis ex parte intellectus. Cuius ratio est: quia neque intellectus ex se suffi- ciens est ad talem assensum: vt patet ex conclusione prima. nec voluntas per suum imperium sufficit intellectum determinare posita articulorum apprehensione cum influentia dei generali: vt patet ex secunda conclusione, nec praedicta sufficiunt vna cum habitu fidei infuso: vt patet ex tercia conclusione, ergo vltra requiritur appa rentia credibilium ex parte intellectus. Et confirmatur per Augustinus vbi supra de spiritu scilicet et littera dicentem: Non ideo voluntatem credendi diuino numini dicimus tribuendam solum quia ex libero arbitrio est quod nobis naturaliter concreatum est: sed etiam quod visorum scilicet miraculorum vel cognitorum suasionibus agit deus vt velimus et cre- damus. siue extrinsecus per exhortationes vbi etiam mandata legis aliquid agunt ad movendum hominis infirmitatem vt ad gratiam iustificantem credendo confugiat. siue intrinsecus vbi nemo habet in potestate quid ei eueniat in mente. Et subdit his modis quando deus agit cum anima rationali vt ei credat: profecto et ipsum velle credere deus operatur in nobis. Ex qua auctoritate patet quod ad credendum christi- anae requiritur apparentia veritatum credibilium. Secundo ad eandem conclusionem arguit Durandus in. iii. sen. quia fides infusa non potest exire in actum sine fide acquisita. vocando fidem acquisitam omnem cognitionem acceptam ex appa- rentibus. ergo ad credendum christianae requiritur apparentia credibilium. consequentia tenet et antecedens probatur multipliciter.

33

Primo quia iudei habentes fidem infusam secundum habitum et secundum actum respectu aliquorum credibilium: per illam non assentiebat nouis articulis a christo eis propositis. alioquin omnes habentes fidem assensissent: quod non est verum. et qui assenserunt: hoc fuit concurrente cum fide infusa noticia acquisita ex vita miraculis. ergo fortiori ratione ille qui haberet so lum fidem infusam: que nunquam exisset in actum respectu quorumcunquem credibilium non assentiret articulis sibi propositis plus quam oppositis eorum per solam fidem infusam: nisi concurreret aliqua noticia acquisita: immo forte si talis esset mira- culose praeditus cognitione naturali facilius assentiret oppositis articulorum quam articulis. talis enim facilius crederet vnum esse suppositum in diuinis quam tria: et deum non esse hominem quam esse hominem. Secundo idem antecedens pro batur per id quod dicit beatus Augustinus in epistola contra fundamentum Manichei: "Euangelio non crederem nisi crederem ecclesiae approbanti". et iterum: Euangelium nazareorum non admitto quia ecclesia non admittit. Assensus autem dependens ex appobatione ecclesiae est acquisitus. ergo fides infusa non sufficeret ad credendum articulos in euangelio contentos: si non con curreret noticia ex approbatione ecclesiae acquisita.

34

Praeterea actus qui depen det ex aliquo apparente in se: si sit respectum obiecti non apparentis in se non potest procedere ex solo habitu infuso. sed actus credendi articulos est hiusmodi. ergo non potest procedere ex solo habitu infuso. maior patet: quia cum habitus infusus non fa ciat obiectum quod in se non est apparens esse apparens: si actus dependet ex aliquo apparente: impossibile est quod ad talem actum sufficiat habitus infusus. minor declarabitur statim: et ostendetur quod oportet actum credendi resoluere ad aliquod medium quod est in se apparens. Et confirmatur hoc per dictum Sal- uatoris Io. xv. Si non venissem inquit et locutus eis non fuissem peccatum non haberent. Si opera in eis non fecissem quae nullus alius fecit peccatum non haberent. Constat autem quod non habuissent excusationem de peccato incredu litatis: dato quod christus non fuisset eis locutus vel alia miracula fecisset: si fides in fusa suffecisset ad credendum: dummodo credibilia fuissent eis proposita. Uidetur ergo quod ad crededum non sufficiat fides infusa sine aliqua acquisita noticia. et ideo secundum Apostolum ad Ro. i. ad crededum opus est praedicatione. praedicatio autem non est simplex propositio credibilium: sed est cum persuasione ex scripturis vel figuris vel aliquo apparenti. Confirmatur praecedens deductio: quia per fidem nunquam dimittitur totaliter ratio humana: quia quamuis aliquod creditum sit tota- liter supra rationem humanam: vt deum esse trinum in personis: medium tamen credendi hoc et consimilia oportet resolui ad aliquid cum quo concorditer con currit ratio humana et in generali et in speciali. In generali quidem: quia ipsa ratio dictat quod nec deum in se nec effectus suae potentiae potest ratio nostra tota- liter comprehendere: immo nec forte aliqua eorum attingere quantum est ex nobis pure: propter quod ex consequenti ratio dictat quod talibus est assentiendum ex auctoritate illius qui talia nouit cuiusmodi est deus. In speciali vero: quia primum creditum ad quod vltimo sit relsoutio credibilium est ecclesiam non decipi in fide tanquam rectam a spiritu sancto: cui concordat illud quod dominus dixit Petro Luc. xxii. Ego pro te rogaui petre vt non deficiat fides tua. Ad hoc autem ciare et concordi ter concurrit ratio humana quae dictat ex apparentibus quod doctrina confirmata per tot signa a martyribus conseruata inter tot supplicia sit vera. Et ideo ratio totaliter non dimittitur a credente: modo non est possibile aliter credere saltem me ritorie. Cum enim credere sit quoddam assentire: assentire autem nullus potest nisi ei quod apparet verum: oportet quod illud quod creditur appareat rationi verum vel in se vel ratione medii per quod assentitur: et si ratione medii illud me dium apparebit verum vel in se vel per aliud medium. et si non est processus in infinitum oportet quod deueniatur ad primum quod appareat rationi esse verum in se et secundum se: et tale secundum se concordat rationi. ergo fides non excludit rationem sed supponit ipsam: licet non rationem demonstratiuam. Unde ipsemet Sal- uator doctrinam fidei quam praedicabat reduxit ad quaedam apparentia in se scilicet ad miracula: vt ex apparentibus et visis ratio assentiret dictis non ap- parentibus. Unde Io. x. postquam dixerat: Ego et pater vnum sumus quod non est apparens in se: adiunxit: Si non facio inquit opera patris mei nolite cre- dere: si autem facio et si mihi non vultis credere: operibus credite: vt cogno- scatis et credatis quia pater in me est et ego in patre. Et idem fuit de doctri- na apostolorum: de qua dicitur Math. vlti. quod praedicauerunt domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Ex his igitur patet quod ad crede dum christianae praeexigitur de per se apparentia credibilium ex parte rationis.

35

Confutatio secundae opinionis quantum ad terciam et quartam conclusiones Redicta autem secunda opinio quantum ad conclusionem principaliter intentam: quod ad credendum requiratur de per se apparentia credibilium videtur falsa et in fide periculosa: si intelligatur de credere fidei christia nae. Quod tali ratione probatur: quia fides christiana inclinat ad assentiendum veri- tatibus fidei propter solam auctoritatem dei reuelantis. Per hoc enim differt fides secundum rationem generalem fidei: et singulariter fides christiana ab opinione et scientia ceterisque habitibus intellectualibus: vt patet er dictis. Assensus autem depen dens ex sola auctoritate dei reuelantis non requirit de per se rationis apparentiam: cum vnum excludat alterum. ergo ad credendum christianae non requiritur de per se apparentia rationis. Et confirmatur per Durandum: cui defensor praedictae conclu sionis in hac materia pluribus aliis innititur: qui in prologo sententiarum. q. prima sic scribit. Fides inquit potest accipi dupliciter. Uno modo pro fide quae innititur auctoritati humanae. et haec non differt ab opinione: quia locus ab auctoritate hu- mana est topicus: et argumentum inde sumptum est debilissimum. Alio modo accipitur fides pro fide quae innititur auctoritati diuinae. et haec est fides christiana per quam solum assentitur alicui: vt est reuelatum a deo: et non vt ab alio dedu- ctum: deductione pure fundata super naturas rerum ex humana ratiocinatione Unde si aliqua deducantur in sacra scriptura talis deductio et ipsa deducta tenentur ex fide vt a deo inspirata. Ex quo patet quod fidei christianae repugnat as- sentire alicui propter rationis apparentiam: et inde est quod fides christiana dicitur ab Apostolo argumentum non apparentium.

36

Praeterea dicere et asserere quod fides in- fusa per se non posset exire determinate in actum credendi sine fide acquisita aut persuasione vel apparentia rationis est erroneum et in fide periculosum: eo ma- ximae: quod fides acquisita cum innitatur probabili rationi vel apparentiae semp in- clinat ad assensum formidolosum. quae quidem formido cum sit propria et in- trinseca fidei acquisitae: vt ex supradictis patet: nec per voluntatis imperium nec fidem infusam potest auferri ipsa manente. Et hinc est quod Scotus in. iii. sen. et in quadam quaestione de quodlibet sub dubio relinquit: an fides acquisita con currat simul cum infusa ad causandum assensum circa credibilia. Cuius ratio est: quia quando duae cause partiales concurrunt ad aliquem effectum: quarum vna est contingens et altera necessaria: semper effectus sequitur conditionem causae debilioris: vt patet in mixtionibus syllogisticis et in causis efficientibus Si ergo fides acquisita vel rationis apparentia de per se concurrat in christiano cum fide infusa ad assensum creditiuum: cum fides infusa ex sua intrinseca ratione incli- net certitudinaliter et informidolose: cum sit donum dei. fides autem acqui- sita incertitudinaliter et formidolose: cum innitatur humano testimonio vel rationi dialetice vel probabili: sequitur quod assensus creditiuus ab his duobus cau satus erit incertus formidolosus: et sic fidelis per fidem infusam non haberet firmam certitudinem actualem de his quae credit quod est haereticum. Confir- matur ista opinio per Apostolum ad hebr. xi. "Fides inquit est substantia rerum spe randarum argumentum non apparentium". Item Johannes Damascenus. iiii. sen. Fides est eorum quae sperantur hypostasis: id est subsistentia rerum quae non vi- dentur indistabilis et iniudicabilis species eorum quae a deo suntnobis annunciata id est non inquisitus consensus seu imperscrutatus. Quod exponens magister Alexander. iii. parte summe. q.lxxviii: sic dicit: "Est enim in genere cognitionis fidei triplex differentia: quaedam enim est ex humana ratiocinatione: de qua dici- tur quod fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. quaedam vero est ex scripturarum auctoritate seu testimonumiis secundum quod dicit Augustinus ad Paulinam: Si diuinarum scripturarum quae canonice in ecclesia nominantur perspicua aliquid firmatur auctoritate: sine vlla dubitatione credendum est. Et ad hebr. xi. "Hi omnes testimonio fidei probati sunt". quaedam vero est ex lumine gratiae infuso eleuante ipsum intelle ctum supra se ad assentiendum veritati primae propter se super omnia. Secundum quem modum dicit Augustinus ad Consentium: Fides est illuminatio mentis ad sum mam veritatem. et secundum hunc modum fides a Johanne Damasceno dicitur indista bilis et iniudicabilis species eorum quae a deo nobis annunciata sunt. ista autem annunciata intelligit credenda: sed quia credendis potest intellectus assentire per fidem habitam ex humana ratione: quae quidem diiudicabilis est intellectu: ideo fides christiana et salutaris dicitur species iniudicabilis. Praeterea quia in tellectus potest assentire per fidem quae colligitur ex scripturarum auctoritate vel te- stimoniis: vt quia ita dicunt scripturae et quia antiqui patres crediderunt: ideo fides dicitur species indistabilis. Fides enim quae est ex testimonio vel auctoritate scripturarum est velut remota dispositio et distans ratio respectu credendorum." disponit enim animam ad receptionem luminis quo assentiat primae veritati propter se: sed per modum naturae non gratiae: et dicitur ipsam introducere sicut seta filum et tunc ratio cessat humana: quando ei non innititur fides introducta. Falsum igitur et in fide periculosum est dicere quod ad credendum christianae requiritur de per se apparentia credibilis ex parte rationis: vt secunda opinio asserit.

37

Tercia opinio conmunior et sacrae scripturae conformior quod ad credendum christianae sufficit lumen fidei infusae cum imperio voluntatis et determinatione credibilium. Quia defensor praedictae conclusionis asserit se non vidisse nec legisse aliquem doctorem suae opinioni contradicentem: ne glorietur de sua sapientia: adducende sunt contra suam opinionem antiquorum et mo- dernorum theologorum sententiae irrefragabiles: priusquam argumenta motiua pro secunda opinione inducta soluamus. Prima ergo opinio est magistri Guilli Parisiensis. prima parte libri sui de fide et legibus: qui ex intentione probat ne cessitatem fidei infusae et insufficientiam fidei acquisitae hoc modo. Ex solis inquit naturalibus non ascenditur supra naturam vel naturalia: nec aliqua virtus vel potentia per semetipsam est maior vel fortior seipsa. Intellectus igitur humanus per semetipsum vel naturalia non potest credere contra se vel supra se vel se ipsum vincere. sed intellectus humanus tenetur multa credere contra se: id est contra naturalem suam inclinationes. Quod sic probatur: quia eodem iure et aeque pleno tenetur humanus intellectus esse subditus deo sicut humanus affectus. sed humanus affectus sic est debitor deo: quod propter deum habet contra se operari: vt contra seipsum et contra suam naturalem inclinationem amare vel odire. ergo humanus intellectus propter deum habet contra seipsum credere Necessarium est igitur humanum intellectum super omnem lucem naturalem il- luminari fortiori lumine. naturalibus autem illuminatonibus nulla est fortior hic in via quam gratia. ergo gratia: hoc est diuinae largitatis donum gratuitum quo intellectus humanus propter deum credit contra seipsum est necessaria. haec autem gratia est fides infusa. ergo fides infusa est necessaria ad credendum quae sunt supra naturam.

38

Ex quo fundamento concluditur quod actus siue operatio nes fidei infusae et acquisitae non solum differunt secundum magis et minus: vt quibusdam placet. sed differunt specie: quia lumina descendentia desuper a patre luminum alterius modi sunt quam lumina descendentia a rebus creatis et a rationibus pro babilibus. et aliter secundum speciem lucet intellectus ex irradiatione primi luminis aliter ex irradiatione a rebus creatis et insinitis.

39

Secundo sequitur quod credere improbabilia fortitudinis est atque vigoris nostri intellectus: sicut amare dam nosa molestia fortitudinis atque vigoris nostri affectus: quia sicut intellectus humanus credit contra seipsum propter deum: sic humanus affectus amat contra seium propter deum.

40

Tercio sequitur quod credere ea quae apparent esse vera non est virtutis intellectus: sed credere ea quae non apparent vel non videntur esse ve ra: hoc est ex virtute credentis: quia talis credulitas contra se bellum habet. ideo victoria est virtuosa.

41

Quarto sequitur quod non exhibetur deo digna credulitas seu debita fides quae sibi impenditur propter suasiones aut probationes: quia talis etiam cuilibet alteri daretur: sublimior igitur ei debetur. Unde potest sic argui: Aut credendum est deo sine aliqua suasione et probatione: aut non. Si sic habetur pro positum. Si non: ergo non aliter sibi credendum est quam cuilibet alteri. Nec valet dicere quod ei creditur sine suasione: sed tantum quia verax est: quia hoc est credere cum suasione. Nam qui sic credit: suasum habet quod deus verax non vult mentiri nec praecipere quod falsum credamus. et sic crederetur cuilibet viro hono. Nec in hoc honorificatur deus: quia sic quilibet crederet qui eandem causam credulitatis habe ret. sed deo debetur specialis honorificentia et obedientia in credendo: quare credendum est sibi sine quacunque persuasione et rationis apparentia.

42

Quinto sequi tur quod intellectus non est firmus aut fidelis: si credit per rationes aut apparentiam rationis: quia talis est infirmus requirens baculum ad ambulandum: et ratio est bacu lus cui innititur. Igitur qui per rationem credit non firmiter credit. Item talis est sicut venditor incredulus qui emptori aliter non credit nisi per pignus et cau tionem ei crediderit. Probatio autem est velut pignus aut cautio sine qua non credit. Quare manifestum est intellectum exactorem hiusmodi pignoris esse credu litate infirmum et incredulum.

43

Sexto sequitur quod sicut multitudo et magnitudo pignoris in domo venditoris: quamuis securitatem eis faciant signa tamen sunt incre dulitatis ipsius: sic pignora et securitas probationum designant incredulitatem intellectus. Patet hoc idem per exemplum de multitudine baculorum et appo ditariorum quae designant infirmitatem ambulantis.

44

Septimo sequitur quod sicut huiusmodi credulitas siue fides quae sit per probationes vel suasiones non est virtuosa sic ipsa est viciosa et deo contumeliosa: ideoque damnatione ac supplicio dignissi- ma. Primum patet: quia virtus est circa difficile. huiusmodi autem credulitas non solum non est difficilis sed facilis: quia sicut impossibile est non credere manifeste vera sic difficile est non credere probabilia. Secundum patet: quia sicut contumelia sit viro notae honitatis si ei absque pignore non credatur: sic deo: et quanto maior tanto me lior. Item non est quis ita mendax: cui cum pignore non credatur. quae ergo reuerentia sit deo si ei sic credatur vel fides adhibeatur. Item tali credulitate non creditur deo sed probationi: sicut venditor non credit emptori sed pignori Octauo sequitur quod deo digna credulitas est illa et sola talis: qua ei creditur sine omni pignore rationum aut probationum coactione: gratis scilicet et obedienter. non propter hoc verax est aut verum est quod loquitur. et omnis alia credulitas est irreligiosa et deo contumeliosa: quia per talem deo non creditur: sed pignori rationum quare nec talis facit fidelem. Finaliter infert praedictus doctor: quod inquisitio probationum est vnum impedimentum in cognitione legis christi seu veritatis articulorum.

45

Opinio Alexandri de Alis: quod ad credendum christianae non requiritur de per se apparentia rationis. Andem opinionem tenet magister Alexander de Alis. iii parte summe q.lxxviii. qui postquam probauit necessitatem fidei infusae: quam solam vocat salutarem: ex intentione probat multipliciter quod talis non sit per rationes suasa nec pobata hoc modo. "Sicut aliud inquit est diligere aliquem ex suis meritis: seu ratione beneficum vel vtilitatis. aliud vero diligere ipsum sine meritis et sola virtute et gratia diligentis. sic aliud est credere ex probabilitate ipius cre- dibilis: aliud ex virtute credentis. Similis ergo virtus est amare improbum charitate: et credere improbabile fide. nec minoris virtutis est credere im- probabile: quem improbum diligere. Si ergo ex charitate seu amore salutari contra merita improbus et inimicus diligitur. ergo ex fide salutari sine probatione et rationis suasione improbabili veritati credetur".

46

"Item quod absque probatione et suasione creditur: virtute credentis creditur. aut ergo deo hoc modo creden dum est: et habemus propositum. aut non sine suasione et probatione: et tunc non est ei alio modo credendum quam cuilibet alii. cuilibet enim alii probatione crederetur".

47

"Item non est adeo quis mendax cui probationibus idoneis a quolibet non cre datur. qui ergo non aliter deo credit quam probationibus idoneis et certis: mani- festum est: quoniam deum in hac parte in nulio mendacibus anteponit: et ipsos deo in assensu credulitatis adequat: quod aperte dei contumelia est. Relinquitur ergo quod fides salutaris credit deo sine persuasione et probatione."

48

"Item sicut deo de betur digna dilectio: ita ei debetur credulitas digna. Non est autem deo digna credulitas quae propter persuasiones aut pobationes impenditur: quia huiusmodi credulitas nec etiam bono viro sapienti digna est. ergo si dignior credulitas deo impendenda est: credendum est ei sine ratione et persuasione."

49

"Item sicut affectus rationalis debet summae bonitati dignum amorem: ita intellectus summae veritati dignam credulitatem. Si ergo non est digna dilectio deo: qua diligitur eius bo- nitas solum propter vtilitatem: non erit eadem ratione digna deo credulitas qua assentitur primae veritati propter persuasionem veritatis vel probationem."

50

"Item cum virtus et ars circa difficillima sint: credulitas autem quae est per probationes non solum circa facillima est: sed etiam circa ea quae impossibile est vel difficile non facere. Impossibile enim est non credere manifeste vera: difficile autem est non cre dere probabilia. Relinquitur igitur huiusmodi credulitatem non pertinere ad virtutem."

51

"Item supposito exempli gratia quod similis sit ratio venditoris mercis sub pignore vel cautione: et intellectus credentis probatione: quia sicut de manu talis ven ditoris merces non exemit nisi prius securitatem pignoris vel cautionis tenuerit sic nec de huiusmodi intellectu erit credulitas: donec medium probationis habuerit."

52

"Finaliter arguitur: exactio pignoris non est nisi ex paruitate credulitatis: quamuis enim multitudo pignorum venditori securitatem faciat: testimonia tamen sunt incre dulitatis ipsius. ergo ex parte intellectus exactio probationis testimonium est suae incredulitatis: quamuis sint huiusmodi probationes intellectui quedam secu ritates. Si ergo intellectus per incredulitatem non potest placere deo: nec per fidem quae est coacta per probationem placebit deo. Fides igitur saluta ris non est per probationes". haec Alexander in forma.

53

Opinio beati Thomae: quod ad credendum christianae non requiritur de per se apparentia rationis. Andem sententiam tenet beatus Thomas in quaestionibus de veritate. q. xiiii. et in. iii. sen. et breuiter omnis Thomistarum schola. Unde in. ii. ii. vbi quaerit an ratio quae adducitur ad ea quae sunt fidei diminuit meritum fidei: sic respon- det: Ratio autem humana inducta ad ea quae sunt fidei dupliciter se potest habere ad voluntatem credentis.

54

Uno quidem modo sicut praecedens: puta cum aliqs aut tantum haberet voluntatem: aut non haberet promptam voluntatem ad credendum nisi ratio humana induceretur. et sic ratio humana inducta diminuit meritum fidei. Sicut enim homo actus virtutum moralium debet exercere propter iudicium rationis: non propter passionem: ita credere debet homo ea que sunt fidei non propter rationem hu manam: sed propter auctoritatem diuinam.

55

Alio modo ratio humana potest se habere ad voluntatem cre- dentis consequenter: cum enim homo habet promptam voluntatem ad credendum diligit ve ritatem creditam: et super ea excogitat et amplectitur si quas rationes et congruentias ad hoc inuenire potest. et quantum ad hoc ratio humana non excludit meritum fidei: sed est signum maioris meriti. Sic etiam passio consequens in virtutibus moralibus est si- gnum promptioris voluntatis. et hoc signatur Io. iiii. vbi Samaritani ad mulierem per quam ratio humana figuratur dixerunt: Iam non propter tuam loquelam credimus haec Tho. hoc idem sentire videtur magister Guillus Altissiodorensis in sua summa li. iii. c. de fide. et. li. i. c. i. et fere omnes theologi antiqui et moderni paucis exceptis

56

Opinio domini Petri de palude: quod ad credendum christianae non requiritur de per se rationis apparentia. Andem quoque opinionem tenet dominus Petrus de palude. iii. sen. vbi ex intentione tenet et probat quod per fidem infusam sine fide acquisita vel qua- cunque apparentia credibilis per solum imperium voluntatis et determina tione vel explicatione credibilium potest intellectus exire in actum credendi ad salu tem necessarium. vnde sic scribit: Fides infusa non potest exire in actum credendi aliquo modo nisi ipsum credibile proponatur per quemcunque quocunque vel ab homine ver- bo: vel a deo vel angelo: et sic fides est ex auditu. Et huius ratio est: quia fides est habitus adhaesiuus. vnde cum non magis determinet intellectum quam habitus natu ralis: sicut habitus primorum intelligibilium speculabilium vel agibilium nunquam incli- nat ad assentiendum eis nisi proponantur termini aliquo sensu interiori vel exte- riori: sicut puer nunquam sciret istud principium: de quolibet esse vel non esse: nisi audiuisset vel legisset: vel aliquo alio sensu percepisset: sic ea quae sunt fidei: nisi proponantur per doctrinam vel reuelationem vel aliquem alium modum: intellectus non crederet. In hoc tamen est differentia: quia principia naturalia potest intellectus per se inuenire sine alterius verbo vel scripto: quibus propositis et apprehen sis non potest intellectus non assentire nec in eis errare. iiii. metaphy. Ea autem quae sunt fidei non potest intellectus per se inuenire. sed ipsis propositis et appre- hensis potest non assentire et circa talia errare. Cuius ratio est: quia dato quod lumen fidei sit formaliter et subiectiue in intellectu: non inclinat tamen intellectum ad assen sum credibilium vel articulorum nisi mediante voluntate. et inde est quod credere dicitur actus intellectus moti et determinati per voluntatem. Quod autem talis fides infusa possit exire in actum credendi sine fide acquisita vel apparentia rationis probatur tripliciter.

57

Primo sic: quia existens in gratia potest vincere omnem temptationem sine adminicuio hominis vel influxu speciali non consentiendo: secundum illud: Sufficit tibi gratia mea. Si ergo puero baptizato qui nihil audiuit de articulis diabolus vel haereticus persuaderet contrarium fidei: puta deum non esse trinum et vnum: vel non esse incarnatum: aut non posset non assentire errori: et sic non sufficeret gratia ad salutem: quod est erroneum: aut posset non assentire: et hoc esset per fidem infusam: quod est propositum: quia non vi- tatur peccatum nisi per virtutem oppositam. habitus autem non fugit suum contrarium: nisi quia inclinat per se et primo ad suum proprium obiectum: sicut graue non recedit a sursum: nisi quia tendit deorsum. Si ergo fides sufficit ad non assentiendum er- rori: hoc est quia determinate inclinat ad assentiendum veritati: non tamen neces- sario vt dictum est: sed libere et contingenter mediante voluntate.

58

Secundo sic: non minus inclinat habitus intellectualis ad iudicandum: quam moralis ad eligendum sed castitas infusa oblata materia temptationis puero cum primo sentit tempta tiones carnis inclinat determinate ad eligendum castitatem fugiendum oppo- situm: imo luxuriosus contritus per habitum infusum inclinatur determinate ad castita- tem sine omni exteriori adminicuio vel speciali influxu: non necessario tamen: sed sufficientur quamuis habitus acquisitus inclinet eum ad luxuriam. ergo pari ratione fides habitus intellectualis infusus occurrente materia fidei etiam occurrente ratio ne in contrarium: inclinabit sufficienter ad assentiendum veritati et dissentiendum er- rori sine fide acquisita vel rationum apparentia.

59

Tercio sic: omnis habitus per se sine omni alio potentiam determinante determinat ad aliquid plusquam si non esset aliter cum sit propter indeterminationem tollendam: si ad nihil determinate inclinaret omnino frustra esset et frustra nomen habitus haberet. Si ergo habens fidem in- fusam proposito sibi articulo credibili ad nihil determinate inclinatur plusquam si fidem non haberet: sed tunc solum inclinatur per fidem infusam cum articulus propo nitur cum aliquali persuasione: aut cum miraculis: cum fides acquisita inclinet ad assen tiendum facilius promptius et discretius quam si non haberet: tunc fides infusa esset misera bilior et imperfectior habitus de mundo: cum omnis alius habitus per se ad aliquid inclinet: iste autem non nisi cum alio. Et confirmatur: quia si fides infusa ad nibil deter- minate inclinaret: tunc si proponatur articulus sub dubio non arguendo pro nec contra nec affirmando alterum: nesciet fidelis quid eligat. quod videtur absurdum: quia maior debet essee determinatio et rectitudo in fide infusa quam in opinione: et tamen opinio quae est contra fidem christianorum inclinat ad alterum determinate. Si diabo lus praeterea vel haereticus suadeat oppositum fidei christianae in nulio plus inclinabitur data illa opinione contra errorem fidelis habens fidem infusam quam non habens fide quod est inconueniens haereticum: quia habens fidem infusam si innitatur sibi potest sufficienter vitare secundum doctores omnem errorem fidei contrarium. haec dominus Pe- trus de palude patriarcha. Patet igitur secundum praedictos doctores quod ad creden dum christianae non requiritur de per se apparentia credibilis ex parte rationis.

60

Responsio ad rationes pro secunda opinione ad secundam conclusionem primo loco inductas. I considerentur quae dicta sunt de fide infusa et acquisita: soluere non est difficile argumenta pro secunda opinione inducta. Nam concessa prima conclusione et secunda dicimus: quod quamuis ad credulitatem fidei ac- quisitae non sufficiat solum voluntatis imperium cum apprehensione credibilium sine ali- qua apparentia rationis vt dictum est. Ueruntamen quia praedicta argumenta videntur concludere contra opinionem communem: quae ponit: quod ad credendum christianae non requi- ritur rationis apparentia: respondendum est iuxta praemissa ad argumenta contra secundam conclusionem primo loco inducta. Sed notandum primo secundum Thom. iii. sen. di. xxiii. d. iii. ar. ii. in solutione ad secundum: quod in fide quattuor considerantur: scilicet ipsum quod cre dendum est. ratio voluntatem determinans ad credendum. voluntas intellectui im- perans. et intellectus exequens. et secundum hoc fides quantum ad eius determinationem et quantum ad eius actum qui ex nobis est: quamuis habitus sit infusus dicitur esse ex quattuor quae in nobis sunt: quia quantum ad ipsum credendum dicitur esse ex auditu quia determinatio credendorum sit in nobis vel per locutionem interiorem qua deus in nobis loquitur vel per vocem exteriorem. quantum vero ad rationem quae in- ducit voluntatem ad credendum dicitur esse ex visione alicuius quod ostendit deum esse: qui loquitur in eo qui fidem annunciat. quantum vero ad imperium voluntatis di citur esse fides ex voluntate. quantum vero ad executionem intellectus dicitur esse actus fidei ex intellectu.

61

Item in solutione tertii sic dicit: Credere quidem in voluntate credentium consistit: sed oportet quod voluntas hominis praeparetur a deo per gratiam ad hoc eleuetur in ea quae sunt supra naturam. Ex quibus patet quod actus fidei qui est assensus dependet quantum ad executionem ab habitu fidei et ab intel lectu tanquam a causa proxima. Persuasio vero vel praedicatio exterior requiritur ad determinationem credendorum et ad proponendum intellectui suum obiectum mate riale: puta aliquod complexum: non autem ad causandum assensum.

62

Sequitur tertio quod fi des infusa nec quo ad habitum nec quo ad actum suum principalem qui est assentire credibilibus dependet effectiue a fide acquisita: nec certitudo eius dependet a certitudine fidei acquisitae: vt secunda opinio falso imaginatur. Quo notato respon detur ad primum argumentum: quod homo per imperium voluntatis cum fide infusa et determinatione apprehensiua credibilis potest sufficienter determinare intelle ctum ad crededum christianae propositioni sibi prius dubiae et neutrae. propter quod si christianus in talibus credibilibus a deo reuelatis innitatur lumini fidei infusae et non proprio arbitrio: sufficienter habet in se vnde omnis neutralitas et du bitatio ab eo removeatur. Unde sanctus Thom. ii. ii. q. i. ar. iiii. in solutione ad tercium dicit quod lumen fidei facit videre ea quae creduntur. Sicut enim per alios habi- tus virtutum homo videt illud quod est sibi conueniens secundum habitum illum: ita etiam per ha- bitum fidei inclinatur mens hominis ad assentiaedum his quae conueniunt rectae fidei Ex quo patet quod id quod facit voluntas cum apparentia rationis in fide acquisita facit cum lumine fidei infusae: determinando intellectum ad credendum firmiter articulis fidei christianae. Et cum dicitur quod tunc non oporteret hominem dubitare de ali- qua propositione nisi ipse vellet: et consequenter ad quascunque propositiones non eui- dentes posset sine mendacio dicere quicquid vellet. Respondeo quod sola volun tas non sufficit vt dictum est ad crededum christianae sine lumine fidei: quo circum scripto voluntas non sufficit ad determinadum intellectum vt assentiat proposi tioni sibi dubiae vel neutrae: immo velit nolit in talibus erit dubius vel omnino neu- ter: sed superueniente lumine fidei sufficienter determinatur et eleuatur intellectus vna cum imperio voluntatis ad crededum christianae: vt saepius dictum est. Solutio ad rationes pro secunda conclusione a

63

Comite Mirandulano inductas. D rationes Mirandulani quibus nititur conclusionem suam apologeticam effi caciter demonstrare: respondendum est per ordinem. Et ad primam quae fun datur in actu opinandi: qui secundum Aristoteles, non est in libera potestate voluntatis

64

Dicendum primo quod omnis actus intellectus respectu cuiuscunquem complexi est in libera potestate voluntatis: quia voluntas potest movere seipsam et omnes animae vires et habitus ad suos actus: saltem quo ad exercitium. et per consequens in potestante vo- luntatis est imperare rationi quod discurrat et ratiocinetur circa omnem propositonem sibi dubiam et neutram. quod si ratio fecerit quod in se est in materia fidei habebit apparen tias sufficientes disponentes ipsum ad receptionem luminis diuinae gratiae: quod fa cienti quod in se est deus decreuit infundere: si in materia probabili et opina- bili habebit apparentias sufficientes ad opinandum: si in materia scibili habebit apparentias demonstratiuas ad sciendum. Et quamuis vtrobique voluntas imperet intellectui vt discurrat et studeat: tamen motiua inuenta ad sciendum secundum cursum ge neralem necessitant intellectum ad assensum: sic quod stantibus apparentiis demon stratiuis mediorum voluntas non potest impedire intellectum ne assentiat: vt colligitur ex primo posteriorum. sic suo modo est de opinari: nisi quod ratio demonstratiua deter minat intellectum certitudinaliter et sine formidine: ratio vero topica probabilis cum formidine et dubitatione de opposito. Secus autem est in fide: quia dato ali- quo credibili et apprehenso non obstantibus quibuscunque apparentiis et lumine fidei infusae intellectus non potest firmiter credere vel in actum credendi exire si voluntas se opponat vel non moveat intellectum ad credendum: quia credere ex sua ratione est actus elicitus ab intellectu moto a voluntate vt dictum est. Unde sanctus Thom. ii. ii. ar. ix. ad secundum argumentum hoc idem sentire videtur vbi dicit quod in scientia duo possunt considerari: scilicet ipse assensus scientis ad rem scitam: et consi- deratio rei scitae. assensus autem scientiae non subiicitur libero arbitrio: quia sciens cogitur ad assentiendum per efficatiam demonstrationis: et ideo assensus scientiae non est meri- torius: sed consideratio actualis rei scitae subiacet libero arbitrio. Est enim in po testate hominis considerare vel non considerare: et ideo consideratio scientiae potest esse meri toria si referatur ad finem charitatis: idest ad honorem dei vel vtilitatem pro ximi: sed in fide vtrumque subiacet libero arbitrio: et ideo quantum ad vtrumque actus fidei potest esse meritorius. sed opinio non habet firmum assensum: est enim quoddam debile et infirmum secundum philosophum in primo posteriorum. vnde non videtur procedere ex per- fecta voluntate. et sic ex parte assensus non multum videtur habere rationem meriti: sed ex parte considerationis actualis potest meritoria esse. Patet igitur quomodo opinari sit simpliciter in libera potestate volutatis quantum ad considerationem: licet quo ad assensum non sit in plena perfecta libertate voluntatis: quod philosopho in. ii. de anima contradicere non videtur.

65

Secundo dico quod concesso quod opinari non sit in libera potestate volutatis ad mentem philosophi: negada est conquentia: quia opinari praesupponit rationis apparentiam: quae quamuis totaliter et perfecte non determinet intellectum ad assentiendum: sufficit tamen determinare intellectum ad assentiendum cum formidine. Credere autem fidei christianae non est propter quamcunque apparentiam: vt dictum est sed propter auctoritatem prime veritatis: quae cum lumine fidei et imperio voluntatis ma- gis perfecte sufficienter determinat intellectum credentis: quam ratio topica vel probabilis intellectum opinantis: et ideo minus videtur difficile credere suppo sito lumine fidei: quam opinari supposita ratione probabili. Ad aliam rationem cum arguitur quod non est in potestate hominis libera facere apparere aliquid suo intellectui.

66

Dico primo quod illud antecedens est falsum et haereticum: quia in libera potestate hominis est facere quod in se est ad bene viuendum moraliter. et cuilibet tali deus decreuit manifestare et reuelare neccessaria ad salutem per praedicatores exterius: vel alio modo interius: circa quae si di ligenter discurrat habebit sufficientes apparentias disponentes et inducentes ad credendum christianae.

67

Secundo dico quod admisso antecedente: consequentia est neganda. et ad proba tionem cum dicitur: quod contradictio est aliquem credere aliquid et assentire illi et illud non apparere ei esse verum: Dico quod hoc est falsum et erroneum: vt patet per Apostolum dicentem quod fides christiana est non apparentium. et Gregorius dicit quod apparentia non habent fidem: sed agnitionem.

68

Ad confirmationem dicitur conformiter: quod fi- des christiana non requirit nec dependet de per se ex apparentia credibilis: sed ex lumine fidei infusae et motione voluntatis: vt saepe dictum est.

69

Ad aliam ratio- nem cum dicitur quod actus qui est assentire et dissentire sunt actus oppositi: con cedo respectu eiusdem obiecti: et concedendum est quod infertur quod ad alterum illorum intellectus non potest determinari per imperium voluntatis praecise. sed ex hoc non habetur quod requiratur de per se apparentia credibilis: quia voluntas in talibus a deo reuelatis supposita apprehensione credibilis et lumine fidei et amore primae veritatis potest imperare et determinare se sola intellectum ad credendum circumscripta apparentia credibilis.

70

Ad aliam rationem cum ar- guitur quod si homo praecise determinaretur ad actum credendi per actum volun tatis: sequeretur quod irrationabiliter crederet. Respondeo quod nemo credit sine aliqua ratione: quia voluntas secundum Thomam non movetur: vt dictum est sine ratione de terminante ipsam voluntatem ad velle credere. nam intellectus iudicat et dictat bonum esse voluntati velle credere primae veritati in his quae superant faculta- tem rationis. Intellectus praeterea iudicat et dictat bonum esse credere propter prae mium aeternae vitae: quod promititur nobis si credimus. Intellectus etiam dictat et ostendit bonum esse et optimum obedire deo et ecclesiae quae praecipiunt nobis credere. et hoc debet sufficere cuilibet credenti pro ratione: quia certum est et manifestum quod nec deus nec ecclesia praecipiunt credere sine ratione. Ex quo patet quod quamuis credere christianae sit sine ratione apparentiam de credibilibus faciente: non tamen sine ratione voluntatem ad velle credere determinante et inclinante quae non sufficit etiam sine lumine diuinae gratiae voluntatem determinare. Et cum dicitur quod euagelio non credimus nisi propter illa octo media quae communiter assignant theologi: et singulariter Scotus: pronun ciatio scilicet prophetica. scripturarum concordia. auctoritas scribentium. rationabilitas conte tores. irrationabilitas singulorum errorum. ecclesiae stabilitas. et miraculorum claritas. Di- cendum quod falsum et erroneum est: quia illa octo media Scoti: aut sunt sufficientia et necessaria ad credendum: sine quibus quis non potest credere: aut non. Si suffi- cientia necessaria: tunc sequitur quod simplices et multi alii qui tales rationes non habent non crederent: quod est falsum haereticum S i vero talia media non sunt suffi cientia et neccessaria ergo aliter est credendum quam propter illas rationes. et per consequens ridiculum videtur di- cere quod aliquis debeat credere euangelio potius quam legi machumetensium propter illas octo rationes Scoti: cum multi sine talibus rationibus christianae crediderit propter auctoritatem ecclesiae praecipientis credere.

71

Item multi crediderunt ante euangelium: immo ante legem moysaicam: vt patet de Adam Abel Noe Abraham et ceteris partibus qui le gem scriptam praecesserunt. vnde scribitur de Abraham quod credidit et reputa- tum est sibi ad iusticiam. et de ceteris patriarchis ad hebr. xi.

72

Preterea aut ta- les rationes conuincunt intellectum ad credendum euangelio: vel no. Si sic ergo omnes credent euangelio vtentes ratione: quia tales rationes ex quo con uincunt vnum intellectum ad credendum: conuincent quemlibet eiusdem rationis: cuius oppositum ad experientiam videmus. Si vero tales rationes non convincunt in- tellectum: sed sint probabiles et solubiles: sequitur quod ipsis circumscriptis homo po- terit credere. Sequitur vltra quod fides christianorum exponeretur derisioni infidelium: qui videntes christianos propter tales rationes solubiles credere et intellectum ca ptiuare: arguerent nos fidem nostram de leuitate: quod est impium. Dico igitur pro finali responsione huius argumenti: quod nulla ratio data vel dabilis in lumine naturali sufficit ad determinandum intellectum vel voluntatem vt credat potius fidei christia- norum quam machumetensium: nisi assit diuinum auxilium interius efficaciter movens et inclinans liberum arbitrium ad credendum. Et ex hoc patet quod actus credendi fidei christianae non est tyrannicus: vt vltima ratio praetendebat: quia volutas movet intelle- ctum conformiter ad lumen fidei infusae: quantum ad credere fidei christianae: quamuis dicat Paulus apostolus: quod in his quae sunt fidei debemus captiuare intellectum in obse quium christi. Potest tamen breuius dici ad argumenta supradicta: quod quamuis assensus fi- dei christianae non depedeat de per se ab aliqua apparentia rationis: sed a fide infusa et imperio voluntatis: in eo tamen qui inducendus est ad fidem praesupponit aliquas apparentias et probabilitates intellectum et voluntatem disponentes ad receptionem luminis diuinae gratiae: qua habita eleuatur quis ad hoc quod firmitur credat. Unde sanctus Thom. ii. ii. q. ii. ar. ix. ad tercium dicit: quod ille qui credit habet sufficiens inductiuum ad credendum. Inducitur enim auctoritate diuinae doctrinae miraculis confirmatae: et quod plus est interiori instinctu dei inuitantis. vnde non leuiter nec irrationabiliter credit: qui sic credit: cum habeat sufficiens inductiuum ad credendum. Ex quibus patet quod opinio nostra conmunis negans tales apparentias de per se requiri ad actum credendi non derogat dignitati fidei christianae: sed eam potius honorat atque defendit.

73

Solutio rationum Scoti et Durandi ad terciam et quartam conclusiones secundae opinionis. olutis rationibus pro prima et secunda conclusionibus secunde opinionis indu- ctis: respondendum est ad rationes Scoti et durandi pro tercia et quarta conclu- sionibus.

74

Ad primam ergo dicimus: quod baptizatus cum venerit ad annos dis- cretionis: si propositis sibi articulis et apprehensis innitatur lumini fidei et non proprio arbitrio sufficientur inclinatur et habet vnde potest exire in actum credendi fidei christianae circum scripta quacumque apparentia credibilis: vt saepe dictum est.

75

Et ad auctoritatem beati Augustinus dicimus quod ad credendum christianae non sufficit liberum arbitrium vt pelagiani asserebant sed requiritur donum divinae gratiae interius mouentis et eleuantis hominem ad credendum id quod est supra humanam rationem. Sed quia oportet quod credibilia determinentur et propo nantur credenti: quod quandoque fit per releuationem interiorem: vel doctrinam exteri- orem: inde est quod Augustinus. dicit: quod non credimus ex solo libero arbitrio: sed miran- cuio vel persuasione: vel aliqua doctrina exteriore: quae quamuis concurrant ad crede- dum quandoque: non tantum semper necessario: sic quod sine miraculo vel persuasione non con tingat credere christianae: vt ad experientiam patet de multis: sicut statim patebit.

76

Ad argumenta Durandi respondeo secundum dominum Petrum de palude negando antecedens.

77

Ad pro- bationem dicendum: quod quando christo praedicante et miracula faciente vnus credebat alius non: hoc non erat propter fidem cum miraculo inclinantem quae sine mi- raculo non inclinaret: quia non habentium fidem quidam miracula deprauabant non credentes: alii vero honorabant credentes. et ita erat similiter de habentibus fidem ante. sed verum est quod discredentes si prius fidem habebant: per infide litatem eam perdebant: habentes vero credendo proficiebant. Quod ergo aliqui credebant aliqui non: dico quod non erat: quia credentes haberent fidem et vi- derent miracula: quasi haec duo sufficerent ad posse credere: non alterum: quia aliqui sine miraculo sola fide credebant: vt Petrus et Andreas filii Zebe- dei secuti sunt christum antequam vidissent miracula et alia signa christum facientem. alii econuerso solo miraculo fidem recipiebant. sed quia istis deus inspirabat: illis vero non: vel isti volebant: illi non. ad volendum autem plus determinabat vtrunque quam alterum tantum: sed neutrum simul iunctum necessario inclinabat. Unde sicut tempora tus cum sermone suadente castitatem: magis determinatur ad respuendum for nicationem quam continens cum persuasione: et tamen contingit temporatum consen tire visa muliere et continentem respuere. non quod habitus in nulio inclinet: sed quia non necessario inclinat. sic fides infusa per se sine alio inclinat: non tamen necessario. ideo habens fidem infusam quandoque non credit: quandoque non prius habens credit. vnde sicut habens intemperantiam acquisitam temperantiam in- fusam: temptatione surgente secundum naturam corruptam et habitum viciosum acqui- situm inclinatur sufficienter ad necessaria saluti suae: libere tamen et contingenter. Similiter habens rationes philosophorum vel haereticorum contra fidem: infusa sibi fide in- clinatur sufficienter ad credendum et efficacius quam fide acquisita per quascunque ra tiones apparentes: quanto habitus infusus a deo est efficacior quam habitus ac- quisitus.

78

Ad aliud dicendum quod ecclesiam regi spiritu sancto forte non est primum creditum a nobis: cum multi explicitam fidem habeant de aliis qui hoc explicite non credunt.

79

Item quia si habenti fidem proponeretur hoc ipsum: an ecclesia regatur spiritu sancto. fides infusa inclinaret ad assentiendum magis quam articulis trinitatis et in- carnationis: qui sunt magis supra naturam. bene tamen verum est quod ad credendum scri- pturae bene est primum creditum: vt dicit Augustinus: Euangelio non crede rem etc. vt supra allegatum est. non tamen propter hoc sequitur: quod ad omne cre- dere requiratur: quia etiam ante omnem scripturam et ante ecclesiam quae secundum Gregorium incipit in Abel: in solo Adam fuit fides et actus credendi.

80

Ad aliud dicendum quod falsum est quod actus credendi fidei christianae dependeat ex aliquo apparenti in se: quia tunc non haberet meritum secundum Gregorium. vel si dependet er aliquo apparenti: hoc est ex naturali cognitione: qua non supposita nihil crederetur: vt si homo non heberet vsum rationis vel non intelligeret terminos non posset assentire: nec per consequens credere.

81

Praeterea per solam infusionem posset homo credere si sibi reuelaretur quicquid alii per doctrinam credunt. et sic solus habitus infusus sufficere potest sine rationis apparentia. Ad quid ergo valet doctrina exterior et persuasio: Respondeo secundum Thom. quod valet et requiritur ad determinationem credendorum: et ad pro ponendum intellectui suum obiectum materiale: et ostendendum quid credendum et non credendum. Unde in. iii. sen. di. xxiii. dicit quod fides quantum ad istam determinatonem credendorum acquiritur per scientiam theologiae: quae articulos distinguit: sicut habitus principiorum dicitur acquiri per sensum quantum ad distinctionem principiorum. Et sic patet quod persuasio vel praedicatio non causat aliquam adhaesionem vel apparentiam adhaesiua.

82

Ad aliud dicendum quod si christus non fuisset locutus vel miracula non fecisset non credentes ei non peccassent. non quia aliter credere no possent: sed quia aliter credere non tenebantur: quia scriptura dicebat: Christus cum venerit euangelizabit pau peribus et faciet miracula signa et prodigia. vnde si non praedicasset nec miracula fecisset credere non tenebantur. Credere tamen poterant sine signis: quia signa infide libus data sunt. vnde et nunc cum praedicatur habentibus fidem non sunt necessaria mi- racula: quia fides sufficienter inclinat: alias deus in necessariis deficeret fideli- bus magis quam infidelibus. Beatus tamen Thom. in quadam quaestione de quodlibet vbi querit: si christo facienti visibilia miracula homines tenebantur credere: videtur dicere quod iudei tenebantur credere christo non solum facienti visibilia miracula: sed etiam non facienti talia visibilia miracula. Cuius ratio est: quia homo tenetur credere secundum hoc quod adiuuatur a deo ad credendum: cum sit donum dei ad Ephae. ii. Adiuuatur autem a deo aliquis ad credendum tripliciter. Primo quidem per interiorem vocationem: de qua dicitur Io. vi. Omnis qui audit a patre et didicit venit ad me et ad Ro. viii. Quos praedestinauit: hos et vocauit. Secundo per doctrinam et praedicationem ex teriorem secundum illud Apostoli ad Ro. x. "Fides ex auditu": auditus autem per verbum christi Tercio per exteriora miracula. unde dicitur. i. ad Corinth. xiiii. quod signa data sunt infidelibus: vt scilicet per ea provocentur ad fidem. Si autem christus visibilia si- gna non fecisset: adhuc remanebant alii modi attrahendi ad fidem: quibus ho mines acquiescere tenerentur. tenebantur enim homines credere actori legis et prophetarum. tenebantur etiam interiori vocationi non resistere: sicut Yaias de se dicit: Dominus deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico: retrorsum non abii Ysa. 1. sicut de quibusdam dicitur Actus. vii. Uos semp spi- ritui sancto resistitis. Ex quo patet quod iudei tenebantur credere christo non solum visibilia miracula facienti: sed etiam per alios modos ad fidem trahenti. Ue rum est tamen secundum Thomam ibidem: quod inter illa opera miraculosa quae christus in hominibus fecit annumerari etiam debet vocatio interior: qua quosdam attraxit: sicut Gregorius dicit in quadam omelia: quod christus per misericordiam traxit Magdalenam interius: qui etiam per clementiam suscepit foris. An- numerari etiam debet eius doctrina: cum etiam ipse dicat: Si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent. et hoc magis mihi placet.

83

Ad confirmationem vero quae inducitur pro opinione Durandi: patet solutio suffici enter ex his quae statim dicta sunt ad argumenta principalia eiusdem.

84

Quod praedicta conclusio de virtute sermo- nis est erronea haeresim sapiens. Quamuis ex praehabitis sit perspicuum et manifestum ad omne credere vo- luntatem concurrere: vt efficacius tantum ostendatur praedictam conclusionem haere sim sapere: rationibus et auctoritatibus sacrae scripturae probandum est: quod credere articulum fidei esse verum sit in libera potestate hominis etiam cum sibi placet.

85

Primo sic: Intellectus humanus non potest necessitari ad credendum. ergo quicquid credit sic libere credit: quod potest non credere. et per consequens tale credere est in libera potestate hominis consequentia est nota. et antecedens probatur per Augustinum super Io. omel: vi. quod intrare ecclesiam potest quis nolens: accedere ad altare nolens: credere autem non nisi volens. Item in de spiritu et littera ad Marcellinum dicit: quod nihil aliud est credere nisi consentire verum esse quod dicitur: consensus autem est voluntatis. Ex quibus auctoritibus patet quod de mente beati Augustini est quod ad plures actus potest homo necessitari: cum dicit quod homo potest reci- pere sacramentum nolens: sed ad credere non potest necessitari. et per consequens in libera potestate hominis est credere. Confirmatur ista ratio: quia si aliquid compellerett necessitaret in tellectum ad credendum: hoc maxime esset deus per miracula sua. sed multi viden tes miracula non crediderunt. ergo non necessitatur intellectus. et per consequens libere cre dit homo.

86

Secundo sic: ad credendum christianae non sufficiunt intellectui appa rentiae pro credibilibus adductae vna cum habitu infusae fidei: secundum illos qui po- nunt tales apparentias necessario requiri operatione voluntatis circumscri- pta. ergo ad credere de necessitate requiritur imperium voluntatis. et per con sequens homo libere credit. antecedens probatur: quia non possunt apparentiae tam fortes adduci: quae vna cum inclinatione luminis fidei cogant vel necessitent intellectum ad credendum: vt experimento patet et ratione probatur: quia in tellectus discutiens tales apparentias videt eas non sufficere ad concluden dum veritatem articulorum. ergo virtute talis apparentiae non necessitatur ad credendum alias talis apparentia foret in se ratio demonstratiua vel euidenter concludens articulos fidei nostrae altissimos: quod est haereticum. Lumen praeterea fidei quamuis determinate inclinet intellectum ad assentiendum firmiter: non tamen necessario. et per consequens credere est in libera potestate hominis.

87

Tercio arguitur sic: si credere non esset in libera potestate hominis: tunc credere non caderet sub praecepto: quod est contra Apostolum ad he- brae. xi. qui praecipit quod "accedente ad deum oportet credere". et Saluator Math. vlt. "Qui non crediderit condemnabitur". consequentia probatur: quia nullum est praeceptum nisi ad eius im pletionem accedat libertas voluntatis: quia in his que nobis praecise a nam insunt nec laudamur nec vituperamur. cum tamen secundum Augustinus in de spiritu et littera pro magna laude scri- ptum sit ab Apostolo: "Credidit Abraham deo et reputatum est sibi ad iusticiam". et iterum "Credenti in eum qui iustificat impium reputatur fides ad iusticiam". sed quod nullo modo cadit sub libertate voluntatis non reputatur alicui ad iusticiam tanquam opus proprium ergo credere fidei christianae inquantum eadit sub praecepto diuino et ecclesiae est in libera potestate hominis. Confirmatur praedicta ratio: quia si homo tenetur credere et non li bere potest credere. ergo obligabitur ad hoc quod non est in libera potestate sua. ergo si illud omittat non libere omittit: ex quo non est in libera potestate sua. et per consequens non peccat: quod est haereticum. Et ex hac ratione patet quod ex quo credere cadit sub praecepto diuino et ecclesiae: credens non tenetur quaerere apparentias nec rationes ad credendum: sed pro ratione et apparentia sufficere sibi debet auctoritas dei et ecclesiae: qui sine ratione non praecipiunt aliquid credere.

88

Quarto arguitur sic Eua libere credidit diabolo sibi dicenti: "Eritis sicut dii scientes bonum et malum" ergo in potestate Euae fuit non credere. et qua ratione in potestate sua fuit libere credere dictum diaboli: potest homo credere dictum dei. ergo in potestate cuiuscumque hominis est sic libere credere cuilibet veritati sibi apparenti per imperium voluntatis. Quod autem Eua libere credidit et non necessitata patet: quia si non: tunc necessitata pec- cauit. et per consequens non peccauit: quia nemo peccat in eo quod vitare non potest Item Eua bene sciuit quod deus dixerat sibi oppositum: et sciuit quod deus est maio ris auctoritatis quam diabolus. ergo non necessario credidit diabolo: sed libere.

89

Quinto arguitur sic: aliqui apostatant a fide: vel ergo hoc faciunt libere vel non libere sed necessitati: et tunc necessitati peccant: et per consequens non peccant. et sic apostate a fide christiana et haeretici non peccant: quod est haereticum.

90

Finaliter ar guitur per rationem beati Thom. ii. ii. q. ii. quia credere fidei christianae est meritorium. ergo est in libera potestate hominis. consequentia tenet: quia nihil est meritorium vel demeritorium nisi sit voluntarium. antecedens patet: quia actus nostri sunt meritorii inquantum procedunt ex libero arbitrio moto a deo per gratiam. vnde omnis actus qui subiicitur libero arbitrio si sit relatus in deum potest esse meritorius: quia solos tales deus ordinat et acce ptat ad vitam aeternam secundum leges a diuina sapientia statutas. ipsum autem credere est actus intellectus assentientis veritati diuinae ex imperio voluntatis a deo mote per gratiam. ergo credere fidei christianae est meritorium aeternae vitae. vnde ad hebr. xi. scribitur quod sancti "per fidem adepti sunt repromissiones".

91

Si dicatur quod istae ratio- nes non procedunt contra conclusionem principalem: nec contra propositionem cor- relariam: quia non negatur simpliciter quod credere sit in libera potestate hominis: sed negatur cum restrictione vel determinatione posita in antecedente. sic videlicet: quod non est in libera potestate voluntatis credere articulum fidei esse verum quando sibi placet. ita quod non praecise ex eo quod voluntati placet vt intellectus credat: ipse credit. Unde dupliciter dici tur aliquid esse in libera potestate voluntatis. Uno modo: quia posita apprehaensione in intellectu nullo alio actu intellectus requisito in potestate imperatiua vo- luntatis sit ponere actum illum. et sic negatur in conclusione et correlaria propositione quod actus credendi sit in libera potestate hominis: quia non sufficit ad credendum apprehae sio terminorum articuli: sed requiritur vltra persuasio aut aliqua ratio probabilis secundum Augustinus. Alio modo aliquid dicitur in libera potestate hominis: quia omnibus aliis positis que requiruntur ad actum: potest volutas illum ponere in esse et non ponere: nec ad istum actum necessitatur voluntas etiam quibuscumque aliis positis. et hoc modo actus crede- di articulum est in libera potestate hominis. Haec cauillatio et distinctio nec sunt ad propositum: nec praedicta argumenta impediunt: quia nemo sanae mentis dubitat quin sola voluntas cum noticia apprehensiua articuli sit causa praecisa ponendi in esse actum credendi. Tum primo: quia voluntas creata non est omnipotens: ita quod per suum velle ponat in esse omne quod vult esse. Tum secundo: quia credere est actus liberi arbitrii: et per consequens praesupponit noticiam apprehensiuam articuli et ostensivam quid credendum vel non credendum sit. Praesupponit praeterea ex parte volunta tis appetitum finis et electionem conclusionis sylollogismi deliberatiui. Praesuppo nit finaliter diuinum auxilium ex parte dei liberum arbitrium hominis interius moventis et inclinantis. et hoc omnes qui recte sapiunt concedunt et fatentur. Relinquitur igitur quod si dubitare contingat de libertate credendi: vertatur in dubium si voluntas per suum imperium concurrat ad actum credendi vel non. Et si dicatur quod non: vt defensor praedictae conclusionis in suo apologetico tacite cum Olchot sentire videtur: conclu- ditur quod conclusio principalis cum correlaria propositione non solum haeresim sapere sed haeretice censeantur: vt argumenta conuincunt. Si vero concedatur quod voluntas per suum imperium ad actum credendi concurrat: cum nemo dubitet quod sola voluntas non concurrat vt probatum est: sequitur quod quibuscunque aliis concurrentibus ex parte intellectus siue sit noticia apprehensiua siue persuasio vel ratio probabilis: ex quo voluntas de per se concurrit: credere fidei christianae sit in libera potestate hominis: quando sibi placet. quod sic probatur: quia in libera potestate hominis est adimplere praeceptum dei et ecclesiae et mereri quando sibi placet. et hoc negare est veritatem sacrae scriptu rae peruertere. sed credere cadit sub praecepto dei et ecclesiae et sub merito vt pro batum est. ergo credere est in libera potestate hominis quando sibi placet. Item cum quis credit aut credit cum sibi placet: aut quando sibi displicet: aut quando nec sibi placet nec dis- plicet. si primum habetur propositum. si secundum et tercium sequitur quod aliquis credit no- lens aut nec volens nec nolens: quod est contra beatum Augustinus.

92

Praeterea dato quod homo non credat qu vult credere: adhuc credere de facto est in libera hominis potestate cum sibi placet: quia quando homo vult credere: aut potest credere et non credere vel non potest. Si potest credere et non credere: ergo in libera potestate hominis est credere quando sibi placet credere. Si non potest credere ergo nunquem credet: quod est haere ticum. consequentia patet: quia nemo operatur nec agit quod non potest operari neque agere: quia quod non potest fieri ab homine non fit ab homine. libera enim potestas credendi et non credendi praecedit omnem actum intellectus et voluntatis. ergo ipsis positio vel circumscriptis homo libere potest credere et non credere cum sibi placet credere Item cum ostensum sit in tercia opinione per rationes et auctoritates Apostoli et sanctorum doctorum: quod apparentia credibilis non per se requiratur ad credere fidei christianae: sequitur quod con- clusio praedicta in sensu pro quo sit sit erronea et distinctio nulla. Praeterea dato quod apparentia vel persuasio requiratur ad actum credendi: adhuc in libera potestate hominis est credere cum sibi placet: quia persuasio et apparentia non auferunt neque dant homini liberam credendi potestatem: immo talis apparentia vel persuasio est in libera potestate hominis quando sibi placet: quia in libera potestate hominis est quando sibi placet facere quod in se est. sed libere facienti quod in se est occurrent necessaria ad credendum et per consequens si apparentiae et persuasiones sunt necessariae secundum te: sequitur quod apparentiae sibi occurrunt et per consequens credet cum sibi placet.

93

Praeterea dato quod sola voluntas non sufficiat ad actum credendi: adhuc credere est in libera potestate voluntatis quando sibi placet: quia vt dicit Anselmus in de libertate arbitrii. c. iii. nullam potestatem ha bemus quae sola sibi sufficiat ad actum: et tamen cum ea desunt sine quibus ad actum minime perducuntur nostrae potestates: non minus eas quantum in nobis est habere dicimur: sicut habemus potestatem videndi montem absente monte: et lucem etiam clausis ocu lis: quamuis non possumus videre montem nisi mons assit: et lux remoto impedi- mento si palpebre vel aliud sibi opponatur. Et subdit. c. iiii. Si igitur absente re quae videri possit clausos siue ligatos oculos habentes quantum ad nos pertinet videndi quamlibet rem visibilem potestatem habemus: quid prohibet nos habere potest- tem seruandi rectitudinem etiam ipsa absente rectitudine: quamdiu ratio in nobis est qua eam valeamus cognoscere: et volutas qua illam tenere possumus. haec An selmus. Ex qua auctoritate patet quod quamuis voluntas se sola per suum imperium non possit ponere in esse actum credendi: sed plura alia requirantur: tamen quia in nobis est ratio et voluntas quibus potestatem habemus credendi et non credendi: sequitur quod credere sit in libera potestate voluntatis quando sibi placet. et per consequens praedicta conclusio de virtute sermonis est erronea haeresim sapiens. Quid autem sit propositio haeresim sapi ens: patet ex his quae dicta sunt de multiplici genere propositionum damnabilium.

Back to Top

On this page

Conclusio 5