Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 46
Hactensus illas posui, & exposui formas proprio experimento habitas, quibus magnetica virtus, aut conservatur, aut incrementum sumit. Unum hic postremum adijcio, ab alio narratum, quod tamen neque ille, qui narravit proprio didicit experimento, alioqui sane luculentissimam fidem fecisset, tanta erat viri authoritas; sed etiam ipse fidem penes authorem relinquebat, poenes quem integram illam ego etiam relinquo. Si ergo sumatur magnes, inquiunt, & applicetur illi lentus ignis, excipiatur autem tubo ferreo, ut arbitror, magnes ille, qui ad ignem applicatus est, & bene circumquaque clau datur, ut quicquid ex magnete, ad ignem applicato exhalat, cogatur suisum per tubum ascendere, in cuius tubi vertice ponatur alter magnes infirmus, cuius velis augere virtutem, ita autem in summo tubo collocetur, & circum quaque aditus pręcludantur, ut quicquid exhalat ex inferiori magnete totum illud imbibatur quodammodo à superiore, nihilque expiret, sitque superior magnes in tanta distantia ab inferiore, ut calorem tantum solum con¬ cipiat, quantum manus illaesa sustinet; dicunt futurum, ut superior magnes una cum illo halitu sulphureo, qui ex magnete inferiore, dum torretur, solet exhalari, virtutem etiam illius concipiat magneticam: & sic putant posse nos virtutem magneticam, quę in tribus aut quatuor erat dispersa lapi dibus, in unum solum colligere, donec tantam superior ille magnes virtutem imbibat, quantam capere potest eius forma; nec enim in infinitum potest excrescere.
Rem, ut dixi, non sum ipse expertus, atque ideo neque causam inquiro, quia nollem causam quaerere, effectu non existente, imo, ut verum fateat, nu tat fides non nihil: quia cito in illo halitu consistat virtus magnetica, & quasi magnetis anima, haec tamen ex hactenus demonstratis certum obtinet situm, non vage disponitur. Dum ergo ascendit, confuse miscentur halitus per tubum, ergo confuse ingrederetur alterum magnetem, esto posset etiam in illo excipi, & ita potius antiquam perturbaret quam augeret. Quod si etiam summo studio tam inferior lapis, quam superior in eodem situ dispone rentur, quòd tamen non dicunt observari, adhuc in illa halituum conglomeratione, confunderentur necessario partes, & perturbarentur, nec certam illam servarent positionem, & ita nullo ordine in superiorem lapidem ingrederentur. Ubi igitur de re constiterit, ad causae inquisitionem animum adijciam. Haec sunt, quae de magneticis attractionibus, & dispositionibus, & in universum de magnetica philosophia mihi occurrerunt. Quaedam enim faciliora, ut quod possit per magnetem arena nigra ab alba cum ipsa permixta se cerni, & alia huiusmodi, omitto. Interim aequi bonique consulas, amice lector, si, quod mea potuit ingenij tenuitas, hoc tibi totum libens, ac volens ob tuli, & ora D. O. M. ut, si ferrum novit ad magnetem confluere; ut illi adhaereat in suum bonum, noverim etiam ego illi infinitae bonitati adhaerere, ad meam foelicitatem, cuius gloriae, & me ipsum, & mea omnia studia volo famulari.
On this page